Phison igitur prudentia est et ideo habet bonum aurum, splendidum carbunculum et prasinum lapidem. aurum enim pro inuentis prudentibus frequenter accipimus, unde et dominus per prophetam ait: dedi illis aurum et argentum et FI Dauid de prudentibus dicit: si dormiatis inter medios cleros, pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in specie auri, eo quod ueteri et nouo qui inhaeserit testamento in ipsa secreta sapientiae dei disputationis possit ubertate procedere. hoc ergo bonum aurum dicere , non monetale, quod corruptibile ac terrenum est. habet etiam splendidum, inquit, carbunculum, in quo quidam animae 151 AI nostrae uiuit igniculus. habet et prasinum lapidem, qui uiride quiddam atque uitale coloris sui specie ostentare uideatur. uirent enim arbusta quae uiuunt, arescunt contra quaecumque moriuntur; uiret terra, dum floret, uirent et semina, dum prorumpunt. et bene primo loco hic fluuius positus est Phison, qui secundum Hebraeos Pheoyson dicitur, hoc est coris mutatio\', quoniam non unam gentem circumfluit, sed etiam per Lydiam fluit. non enim angusta quaedam, sed diues utilitatum BI 3 Philo Legg. alleg. I 19 (56, 35; I 78, 9 C.) Quaest. I 12 4 Philo Legg. alleg. I 25 (59, 17; I 81, 14 C.) 6 Oseae 2, 8 7 Psalm. LXVII 14 19 Philo Legg. alleg. I 24 (58, 33; I 80, 19 C.) 1 uerba quattuor... usque ad nuncupatur (p. 276, 15) desttnt in S; intercidit folium 2 fluenta] flumina P 4 et splendidum N 5 accepimus YO\' et (corr.) PM 6 illi tacite Maurini 8 pinnae M pennae cet . posteriora dorsi eius BP\' 9 qui inhaeserit] quiesceret iJ qui haeserit V\' 11 dicere scripsi diceret PJRVCC\' dicere et V\' dicit et B decorum et M decorum P\' 12 non 8. u. R, om. cet . quod non corruptibile MP\' ac terrenum PYGC\' atque terrenum RPV\' et terrenum B sed quod aeternum M non est B 14 igniculis (v 8. i tert.) PV prassinum P 15 species R (s alt. eras.) speciem (m eras.) P\' uideatur R (a s . u.) 18 primo hic loco P1 phison om. M 19 feoyson PCC\' feoson Y fison cet . motio M 20 quo- Į niam PV qui cet . non om. P liziam B ligiam V, Indiam ed. Rom., recte puto prudentia est, quae pluribus prosit. ideo prima, ut si quis de paradiso fuerit egressus, uelut quoddam eum prudentiae flumen excipiat, ne cito possit arescere, sed per hanc ad paradisum facile reuertatur. hic fluuius multis hominibus frequentatur pulchritudinemque et fertilitatem maximam habere perhibetur. et ideo prudentia in specie huius accipitur, quae plurimos fructus adtulit in domini salutaris aduentu. atque in C extrema terrarum fluit, quia per sapientiam omnes homines sunt redempti. unde et dictum est: in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum.