<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>erat fons qui inrigaret paradisum. qui fons nisi dominus <lb/>
            Iesus Christus, fons uitae aeternae sicut pater? quia scriptum<lb n="10"/>
            est: quoniam apud te fons uitae, denique: flumina <note type="margin"> lr.O A </note> <lb/>
            de uentre eius fluent aquae uiuae. et fons legitur et <lb/>
            fluuius legitur, qui inrigat paradisi lignum fructuosum, quod <lb/>
            ferat fructum in uitam aeternam. hic ergo fons, sicut legisti — <lb/>
            fons enim procedit inquit ex Edem, id est: in anima tua<lb n="15"/>
            fons est, unde et Solomon ait: bibe aquam de tuis uasis <lb/>
            et de puteorum tuorum fontibus-hie est fons, qui procedit <lb/>
            ex illa exercitata et plena uoluptatis anima, hic fons, qui <lb/>
            inrigat paradisum, hoc est uirtutes animae eminentissimo merito <note type="margin"> B </note>  <lb/>
            pullulantes.</p></div></div></body></text></TEI>