erat fons qui inrigaret paradisum. qui fons nisi dominus Iesus Christus, fons uitae aeternae sicut pater? quia scriptum est: quoniam apud te fons uitae, denique: flumina lr.O A de uentre eius fluent aquae uiuae. et fons legitur et fluuius legitur, qui inrigat paradisi lignum fructuosum, quod ferat fructum in uitam aeternam. hic ergo fons, sicut legisti — fons enim procedit inquit ex Edem, id est: in anima tua fons est, unde et Solomon ait: bibe aquam de tuis uasis et de puteorum tuorum fontibus-hie est fons, qui procedit ex illa exercitata et plena uoluptatis anima, hic fons, qui inrigat paradisum, hoc est uirtutes animae eminentissimo merito B pullulantes.