Est ergo paradisus terra quaedam fertilis, hoc est anima fecunda, in Edem plantata, hoc est in uoluptate quadam uel exercitata terra, in qua animae sit delectatio. est etiam vooc F tamquam Adam, est et sensus tamquam Eua. ac ne haberes quod ad infirmum retorqueres naturae uel ad obnoxiam in tolerandis periculis condicionem, considera quae habeat anima ista subsidia.