Est ergo paradisus terra quaedam fertilis, hoc est anima fecunda, in Edem plantata, hoc est in uoluptate quadam uel exercitata terra, in qua animae sit delectatio. est etiam vooc F tamquam Adam, est et sensus tamquam Eua. ac ne haberes quod ad infirmum retorqueres naturae uel ad obnoxiam in tolerandis periculis condicionem, considera quae habeat anima ista subsidia. erat fons qui inrigaret paradisum. qui fons nisi dominus Iesus Christus, fons uitae aeternae sicut pater? quia scriptum est: quoniam apud te fons uitae, denique: flumina lr.O A de uentre eius fluent aquae uiuae. et fons legitur et fluuius legitur, qui inrigat paradisi lignum fructuosum, quod ferat fructum in uitam aeternam. hic ergo fons, sicut legisti — fons enim procedit inquit ex Edem, id est: in anima tua fons est, unde et Solomon ait: bibe aquam de tuis uasis et de puteorum tuorum fontibus-hie est fons, qui procedit ex illa exercitata et plena uoluptatis anima, hic fons, qui inrigat paradisum, hoc est uirtutes animae eminentissimo merito B pullulantes.