sicut ergo uitae uiuere quid sit accepimus, quid sit morti mori accipiamus uel morti uiuere. possunt enim esse qui moriantur morti et qui uiuant uitae. nam qui non ita uiuit, ut secundum mortem animae suae uiuat, is morti moritur, quia non est obnoxius morti, id est nexus eum aerumnosae mortis amisit, non constringitur uinculis mortis aeternae. mortuus est morti, hoc est mortuus est peccato, mortuus est poenae. cui contrarium est poenae uiuere, hoc est quando qui uiuit ad poenam uiuit ad mortem. qui autem moritur ad poenam moritur ad mortem. est etiam qui in hac uita positus moriatur ad uitam, sicut ille qui ait: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in me Christus; peccato enim mortuus est, deo uiuit, hoc est mors in eo mortua est, sed uita uiuit, qui est, dominus Iesus. ergo bona uita eorum qui deo uiuunt, mala uita eorum qui peccato uiuunt. est etiam media uita ut animantium ceterorum, sicut habes scriptum: producat terra animam uiuentem secundum genus. est uita etiam mortuorum ut deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob, quia deus mortuorum non est, sed uiuorum. sunt etiam quibus communitas est quaedam mortis et uitae, de quibus ait apostolus dicens: si conmortui estis, et conuiuetis. si enim conplantati inquit sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus, scientes quia uetus homo noster simul confixus est cruci, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non seruiamus peccato; qui enim mortuus est iustificatus est a peccato. sicut autem figuras multas uitae diximus, ita etiam mortis inueniemus. dicitur enim mors mala secundum illud: anima quae peccat ipsa morietur. dicitur mors communiter, sicut habes uerbi gratia quia [Adam] uixit tot annos et mortuus est et adpositus est ad patres suos. dicitur etiam mors per baptismatis sacramentum, sicut habes: consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem et alibi: si autem mortui sumus cum Christo, credimus etiam quia simul uiuemus cum illo. uides quia mors quidem appellatione dicatur, sed haec uita sit nostra. Iterum alia quaestio, quia dixit dominus non esse bonum solum esse hominem. primo omnium cognosce quia in superioribus, ubi hominem finxit deus de limo terrae, non addidit: uidit deus quia bonum est quemadmodum in singulis operibus suis. nam si dixisset illic bonum esse quia homo factus est, inueniretur hoc esse contrarium, ut hic bonum non esse diceret, cum in superioribus bonum esse dixisset. sed hoc ibi cognosce, ubi solum Adam fecit. ceterum ubi communiter conprehendit uirum et mulierem factos, licet ne ibi quidem dixerit specialiter, tamen quia postea habet: uidit deus omnia quae fecit, et ecce bona ualde, euidenter est declaratum bonum esse quod et uir sit factus et mulier. sed ex hac quaestione alia quaestio rursus emersit. quomodo enim quando solus factus Adam, non dictum est bonum esse factum Adam, quando autem et mulier ex eo facta est, tunc esse bona omnia conprehensum est? licet illic omnem laudauerit creaturam et uniuersitatis creatio sit probata, quoniam in homine naturae praedicata communitas est, tamen non uidetur otiosum, qua ratione, ubi solus factus est Adam. non solum nequaquam praedicatio boni conplacito operi adiecta sit, sed etiam dictum sit non esse bonum solum hominem, cum sciamus quia antequam fieret mulier non errauerit Adam, posteaquam uero mulier facta est, prior diuinum praeuaricata mandatum etiam uirum suum traxerit in errorem et incentiuum eius extiterit. si igitur uiro culpae auctor est mulier, quemadmodum pro bono uidetur adiecta? uerum si consideres quia deo uniuersitatis est cura, inuenies plus placere domino debuisse id in quo esset causa uniuersitatis quam condemnandum fuisse illud in quo esset causa peccati. et ideo quia ex uiro solo non poterat humani esse generis propagatio, pronuntiauit dominus non esse bonum solum hominem esse. maluit enim deus plures esse quos saluos facere posset, quibus donaret peccatum quam unum solum Adam, qui liber esset a culpa. denique quia idem utriusque auctor est operis, uenit in hunc mundum, ut saluos faceret peccatores. postremo nec Cain parricidii rerum, priusquam generaret filios, passus est interire. ergo propter generationem successionis humanae debuit mulier adici uiro. denique hoc ipsa uerba declarant dicentis dei non bonum esse solum hominem esse. nam si mulier prior peccatura erat, tamen redemptionem sibi paritura non debuit ab usu diuinae operationis excludi. quamuis enim Adam non est seductus, mulier autem seducta in praeuaricatione fuerit, salua tamen inquit erit per filiorum generationem, inter quos generauit et Christum. Nec illud otiosum, quod non de eadem terra, de qua plasmatus est Adam, sed de ipsius Adae costa facta sit mulier, ut sciremus unam in uiro et muliere corporis esse naturam, unum fontem generis humani. ideo non duo a principio facti uir et mulier neque duo uiri neque duae mulieres, sed primum uir, deinde ex eo mulier. unam enim naturam uolens hominum constituere deus ab uno principio creaturae huius incipiens multarum et disparium naturarum eripuit facultatem. faciamus inquit ei adiutorium simile sibi. adiutorium ad generationem constitutionis humanae intellegimus, et uere bonum adiutorium. nam si pro meliore accipis adiutorium. maior quaedam in causa generationis operatio mulieris repperitur sicut istius terrae, quae semina primo accepta cohibendo paulatim fotu suo adolescere facit et producit in segetem. in eo igitur adiutorium bonum mulieris, quamquam etiam inferior dicatur adiutor, ut et in usu repperimus humano, quia dignitate potiores plerumque adiutorem meriti inferioris adsciscunt. Specta nunc cur deus adhuc finxerit de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli et adduxerit ea ad Adam, ut uideret quid uocaret ea. qua ratione hoc factum est, cum tantummodo bestias agri et uolatilia caeli ad Adam adduxerit deus? erant enim pecora secundum suum genus. denique habes infra quia inposuit Adam nomina omnibus pecoribus et omnibus bestiis agri; Adae autem non est inuentus adiutor similis illi. quae igitur absolutio est nisi quia indomitae bestiae et uolatilia caeli diuina potestate ad hominem deducuntur? de pecoribus autem domitis congregandis et homo habuit potestatem. itaque illud diuinae operationis fuerit, hoc humanae diligentiae. simul accipe qua causa omnia deducta sint ad Adam, ut in omnibus uideret ex utroque sexu substantiam constare naturae, id est ex masculo et femina et ipse usu exemploque cognosceret necessarium sibi consortium mulieris adiectum.