Iterum hinc aliam faciunt quaestionem, ut ad uicem mandati eius, quod diximus in hominis opinione consistere, hanc ipsam opinionem inpressam a deo nobis tamquam praescriptum diuinae legis accusent. norat, inquit, hominem peccaturum qui creauit eum et has opiniones ei boni et mali inpressit an non nouerat? ut si dixeris quia non nouerat, alienum a maiestate dei sentias; si autem dixeris quia sciens deus peccaturum hominem communes tamen opiniones ei boni et mali inpressit, ut propter admixtionem malorum uitae perpetuitatem seruare non posset, sicut in illo non prae- sagum futuri ita in hoc non bonum deum significare uidearis. atque hinc argumentantur quia non est creatura hominis a deo facta. nam sicut supra ostendimus eos dicere quia non est mandatum dei, sic et hic dicunt: non ergo creatura hominis a deo, quia deus malum non fecit, homo autem opinionem accepit mali, dum a malis praecipitur abstinere. hoc autem genere alium bonum deum, alium operatorem hominis conantur adserere. quibus respondendum est ilico secundum opinionem suam. si enim hominem nolunt a deo factum, quia peccator est homo. et hoc refugiunt, ne bonus deus peccatorem fecisse uideatur, quia non putant bonum qui fecerit peccatorem, dicant utrum operatorem hominis a deo factum putent. si enim a deo factus ille, ut dicunt, operator est hominis, quomodo bonus deus operatorem mali fecit? utique non bonus. nam si qui peccatorem fecit non bonus, cauendum ne grauius sit operatorem peccatoris fecisse; debuit enim bonus deus prohibere natiuitatem eius qui peccati substantiam haberet inducere. quodsi dicunt non esse genitum operatorem, requirendum utrum bonus deus potuerit inhibere quoquo modo incipientem malitiam an non potuerit. si enim non potuit, infirmus; si potuit et non fecit, non bonus. ergo si sibi ista non congruunt nec suae sibi haereticorum conueniunt opiniones, requiramus ne forte rationis fuerit qua causa deus siue geniti siue non geniti illius operatoris siuerit malitiam introire in hunc mundum, cum posset inhibere. itaque seruantes unum et eundem deum bonum atque operatorem id si possumus adstruamus quod gratiae utrique conueniat nec accusationis eorum declinemus inuidiam qui ita dicunt: quomodo deus bonus, qui non solum passus est introire in hunc mundum malitiam, sed etiam in tantam confusionem uenire permisit? uerum haec accusatio tunc locum haberet, si ita animae uim et intimae secreta mentis inficeret, ut nullo pacto posset aboleri et inmedicabilium uulnerum menti atque animae nostrae uirus insideret; esset enim aptior huius querellae locus, quod cum omnia possit deus, hominem tamen perire sit passus. uerum cum deus nostri misericors respuendi erroris remedia reseruauerit abolendique omnis contagii non aboleuerit facultatem, quomodo inrationabile uel iniustum est, si permisit nostrum materiale temptari quadam trepidatione fragilitatis humanae, ut faeneratior postea gratia per paenitentiam delictorum in hominis rediret affectum et fragilitatis suae conscius, quod tam facile a diuinorum mandatorum serie deuiando trepidauerit, tamquam clauum animae fluctuantis mandata caelestia timeret amittere, diuinaeque misericordiae plus tribuens quod recepit amissum et sibi aliquid usurpans gratiae quod reuertit? nunc quae sit illa ratio consideremus, quid sit istud quod cum mandatum daret homini de illa admirabili beataque uita praescribens, ne contra faciens morte moreretur, de manducando et non manducando putauerit esse mandandum. sunt enim qui putant nequaquam man- datum istud conuenire caeli et terrae atque omnium creatori nequaquam dignum incolis paradisi, eo quod illa uita similis angelorum sit. et ideo non terrenum et corruptibilem hunc cibum esui fuisse possumus aestimare, quia qui non bibunt neque manducant erunt sicut angeli in caelo. cum igitur in cibo neque praemium sit, quia esca nos non commendat deo, neque magnum periculum sit, quia non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod exit de ore, uideatur sine dubio tanto auctore . .. .. praeceptum, nisi hunc cibum ad illum propheticum referas, quia pro magno praemio dominus de sanctis pollicetur suis: ecce qui seruiunt mihi manducabunt, uos autem esurietis. hic est enim cibus, in quo uita definitur aeterna, quo quisque fuerit defraudatus morte morietur, quandoquidem panis uiuus atque caelestis ipse dominus est, qui uitam dat huic mundo. unde et ipse ait: nisi manducaueritis carnem meam et biberitis sanguinem meum, non habebitis uitam aeternam. erat ergo panis aliqui, de quo praescripserat edendum paradisi incolis, quis ille? accipe quem dicat. panem inquit angelorum manducauit homo; est enim bonus panis, si facias uoluntatem dei. uis scire quam bonus panis? ipse filius manducat hunc panem, de quo ait: meus cibus est ut faciam uoluntatem patris mei, qui in caelis est. Iterum uideamus qua ratione dominus deus Adae dixerit morte moriemini, quid intersit utrum aliquis dicat moriemini an addat morte moriemini; ostendere enim debemus nihil superfluum in dei esse mandato. itaque hoc arbitror. cum duo sibi sint contraria mors et uita, secundum simplicem sermonem a uita uiuere dicimus, a morte mori. si autem geminare uelis utrumque, quia uita uitam facit, dicitur uita uiuit, sicut habes in lege, et quia mors mortem facit, dicitur morte morietur. non est autem superflua ista geminatio; est enim uita ad mortem et est mors ad uitam, quia et quicumque 〈uiuit dum〉 uiuit moritur et dum moritur uiuit. fiunt ergo quattuor distinctiones: uita uiuere, morte mori, uita mori, morte uiuere. cum igitur haec se ita habeant, usus et consuetudinis praeiudicium debemus excludere. quia usus hoc habet, ut communiter dicatur uiuere et qui uita uiuit et qui morte uiuit et communiter dicatur mori uel ille qui morte moritur uel ille qui uita. itaque ex quattuor illis duos significat, ut dicat uiuentem uiuere nec melius deteriusque distinguat et dicat morientem mori nec inter malam et bonam mortem uideatur esse discretio. nam indiscreta quaedam uita significatur qualis inrationabilium aut etiam paruulorum et indiscreta mors aeque. sequestrato igitur usu communi quid sit uita uiuere et quid sit morte mori et quid sit uiuere morte et mori uita consideremus. puto enim secundum scripturas quia uita uiuere admirabilem quandam illam uitam beatamque significet et hunc uiuendi usum spirandique munus cum beatae uitae gratia ueluti coniunctum et quadam participatione permixtum demonstrare uideatur. hoc est enim uita uiuere, uirtute uiuere, beatae uitae actus habere in istius corporis uita; contra autem morte mori quid est aliud nisi cum morte corporis deformitatem significare morientis, cuius et caro communi uiuendi munere defrudetur et anima uitae aeternae usum habere non possit? est etiam qui uita moritur, ut qui uiuit corpore, sed actu moritur suo, quales illi sunt qui, ut ait propheta, descendunt in infernum uiuentes et illa de qua apostolus dicit quoniam uiuens mortua est. quartum superest, quod sunt qui etiam morte uiuunt, ut martyres sancti, qui utique moriuntur ut uiuant. moritur caro, sed uiuit gratia mortuorum. ergo absit a nobis, ut participes mortis uiuamus, sed contra participes uitae moriamur; sanctus enim nec uitae istius se uult esse participem, ut ait: dissolui et cum Christo esse; multo enim melius et alius: heu me quod incolatus meus prolongatus est, dolens utique cum consortia uitae speret aeternae, istius uitae fra- gilitate se contineri. et ideo possum e contrario dicere quia, etsi uita uiuere bonum est, uitae tamen uiuere ambiguum sit. potest enim dici quis uitae uiuere, hoc est uitae aeternae istius uita corporis militare, potest etiam dici uitae uiuere, hoc est uel quemcumque uel sanctum istius uitae habere desiderium corporalis, uti uerbi gratia si quis ideo honeste putet esse uiuendum, ut is longaeuitatem uitae bonis actibus consequatur, quales plerique infirmiores sunt quos haec uita delectat.