Iterum alia quaestio subripit, unde mors acciderit, Adae, utrum a natura ligni eiusmodi an uero a deo. si naturae hoc ligni adscribimus, uidetur ligni huius fructus uiuificanti insufflationi dei praestare, siquidem quem uiuificauerat insufflatio fructus huius ligni traxit ad mortem. aut si deum operatorem mortis esse memoramus, dicunt quod gemina opinione accusemus, quod aut ita inmitis, ut noluerit ignoscere, cum posset ignoscere, aut si ignoscere non potuit, uideatur infirmus. uideamus igitur quomodo diluendum sit. nisi fallor, quia mortis causa inoboedientia fuit, et ideo homo ipse sibi mortis est causa, non habens deum suae mortis auctorem. neque enim si medicus praescripserit aegrotanti quibus uideatur cauendum atque ille ab interdictis non putauerit abstinendum, causa ei mortis est, medicus, sed utique ipse sibi reus mortis est propriae. itaque deus quasi bonus medicus prohibuit ne Adam nocitura gustaret. iterum accipe: scire bonum melius est quam nescire et ei qui bonum sciat pulchrum est scire quod malum est, ut sciat cauere quod malum est et prudens subeat custodiae cautionem. rursus autem non satis est hoc solum scire quod malum est, ne cum malum scieris, scientia boni incipias defraudari. pulchrius est igitur ut utrumque norimus, ut et, quia scimus bonum, fugiamus quod malum est et ex eo quod cognoscimus malum boni gratiam praeferamus. sed ita debes utrumque scire, ut profunde noueris et quod noueris exequaris actusque scientiae tuae congruat. alioquin tolerabiliorem scriptura indicat eum qui utrumque nesciat quam qui perfunctorie utrumque cognouit. grauat enim scire quod uel exequi uel uitare non possis, grauat scire sine usu atque opere cognitionis profundae. obest ad existimationem medico scire quid prosit et quid noceat aegro, nisi cognitione ea quemadmodum oportet utatur, et ideo non est cognitio bona, nisi ea utaris ut oportet. item accipe: non frustra lignum scientiae boni et mali productum est in medio paradiso, et si cuicumque homini productum esset, superflua interdictio. sed neque frustra factum est neque alii nisi homini factum est, qui mandatum accepit, ut non solo eo, sed eo cum ceteris uteretur. nam si multa discutias, conplura repperies et plane innumera, quae ei qui uti nesciat possint nocere. nec ipsas diuitias inuenies fructuosas, si habens diues subsidia largitatis neget alimenta pauperibus, excludat inopem subsidio destitutum, aliena extorqueat, quia praeualet potestate. pulchritudo ipsa et gratior corporis forma frequenter in uitium quam deformitas trahit. numquid igitur quisquam deformiores quam pulchriores filios habere desiderat et inopes potius liberos suos cupit esse quam diuites? plura sunt huiusmodi quae non ad inprudentiam largientis referenda sunt, sed ad male utentis errorem, et ideo utentem accusandum potius quam donantem. Iterum quaestio: sciebat praeuaricaturum deus Adam mandata sua an nesciebat? si nesciebat, non est ista diuinae potestatis adsertio, si autem sciebat et nihilominus sciens neglegenda mandauit, non est dei aliquid superfluum praecipere. superfluo autem praecepit primoplasto illi Adae quod eum nouerat minime seruaturum. nihil autem deus superfluo facit; ergo non est scriptura ex deo. hoc enim obiciunt qui uetus non recipiunt testamentum et has interserunt quaestiones, uerum hi sua sententia et opinione uincendi sunt. cum enim noui testamenti non refutant fidem, exemplo sunt arguendi, ut uetus credant, quoniam cum sibi diuina praecepta et facta conueniunt, unius auctoris testamentum utrumque liquet esse credendum. discant igitur non superfluum, non iniustum etiam praeuaricaturo praescriptum esse mandatum. nam et ipse dominus Iesus elegit Iudam, quem proditorem sciebat. quem si per inprudentiam electum putant, diuinae derogant potestati. sed hoc aestimare non possunt, cum scriptura dicat quia sciebat Iesus qui eum proditurus esset. conticescant igitur repugnatores isti ueteris testamenti. sed quoniam etiam gentilibus, si forte istud obiecerint, respondendum uidetur, qui exemplum non accipiunt, rationem exigunt, accipiant etiam ipsi qua ratione dei filius uel praeuaricaturo mandauerit uel elegerit proditurum. uenerat dominus Iesus omnes saluos facere peccatores; etiam circa impios ostendere suam debuit uoluntatem. et ideo nec proditurum debuit praeterire, ut aduerterent omnes quod in electione etiam proditoris sui seruandorum omnium insigne praetendit nec in eo laesus est uel Adam, quia mandatum accepit, uel Iuda, quia electus est. non enim necessitatem deus uel illi praeuaricationis uel huic proditionis inposuit, quia uterque, si quod acceperat custodisset, a peccato potuit abstinere. denique nec Iudaeos omnes credituros sciebat et tamen ait: non ueni nisi ad oues perditas domus Istrahel. ergo non in mandante culpa est, sed in praeuaricante peccatum est, et quod in deo fuit ostendit omnibus quod omnes uoluit liberare. nec tamen dico quia praeuaricationem nesciebat futuram, immo quia sciebat adsero, sed non ideo pereuntis proditoris inuidiam in se debuit deriuare, ut adscriberetur deo quod uterque sit lapsus. nunc autem uterque redarguitur atque reconuincitur, quia et ille mandatum ne laberetur accepit et hic etiam in apostolatus munus adscitus est, ut uel beneficio reuocaretur a proditionis affectu, simul ut dum alii reuincuntur, prodesset omnibus. non enim consisteret peccatum, si interdictio non fuisset; non consistente autem peccato non solum malitia, sed etiam uirtus fortasse non esset, quae nisi aliqua malitiae fuissent semina, uel subsistere uel eminere non posset. quid est enim peccatum nisi praeuaricatio legis diuinae et caelestium inoboedientia praeceptorum? non enim auribus corporis de mandatis caelestibus iudicamus, sed cum esset dei uerbum, opiniones quaedam nobis boni et mali pullulauerunt, dum id quod malum est naturaliter intellegimus esse uitandum et id quod bonum est naturaliter nobis intellegimus esse praeceptum. in eo igitur uocem domini uidemur audire, quod alia interdicat, alia praecipiat. si quis non oboedierit illis quae semel a deo praecepta credimus, poenae obnoxius aestimatur. dei autem praeceptum non quasi in tabulis lapideis atramento legimus inscriptum, sed cordibus nostris tenemus inpressum spiritu dei uiui. ergo opinio nostra sibi legem facit. si enim gentes quae legem non habent naturaliter ea quae legis sunt faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. opinio igitur humana sibi tamquam dei lex est.