Rursus faciunt alias quaestiones hoc modo: non semper malum est non oboedire praecepto. si enim bonum est prae- ceptum, honesta est oboeditio; quodsi inprobum praeceptum, non oboedire utile. ergo non semper malum est non oboedire praecepto, sed bono praecepto non oboedire inprobum est. bonum autem est operatorium cognitionis boni et mali lignum, quandoquidem et deus bonum et malum nouit. denique ait: ecce Adam factus est tamquam unus nostrum. si igitur bonum est scientiam habere boni et mali, bona autem est quam etiam deus habet, uidetur qui interdicit eam hominibus non recte interdicere, idque proponunt. sed si intellegant quid sit cognoscere, quam uim habeat hoc uerbum, si sic intellegant quemadmodum oportet: cognouit enim dominus qui sunt ipsius — cognouit utique eos qui unum ex pluribus faeti sunt, in quibus inhabitat et in quibus ambulat —, cognoscere utique non in sola et perfunctiora scientia sit, sed in eorum operatione quae oporteat fieri. oportuit autem hominem oboedire mandato, non oboediendo autem praeuaricatus est. igitur qui non oboediuit errauit, quia praeuaricatio peccatum est. uerum etiamsi extenuari uelint uim cognitionis, ut perfunctoriam scientiam boni et mali interdictam putent, in eo quoque praeuaricationis est culpa non oboeditum esse mandato, quia etiam tumultuariam scientiam boni et mali dominus deus putauit inhibendam, Alia quaestio: qui non cognoscit bonum et malum nihil a paruulo distat, paruuli autem apud iudicem iustum nulla culpa. iustus autem operator mundi numquam paruulum uocasset in culpam, propter quod non cognouerat bonum et malum, quia paruulus sine ullo est crimine praeuaricationis et culpae. uerum cum in superioribus dixerimus duplicem esse intellectum scientiae boni et mali, si perfunctoriam scientiam accipimus, utique falsum est quod nihil distet a paruulo qui non cognouit bonum et malum, si autem falsum est quod nihil distet a paruulo, ergo non paruulus Adam. si non paruulus, adscribitur utique ei quasi non paruulo peccatum. si peccatum adscribitur, sequitur poena peccatum, quia dignus inuenitur poena qui peccatum uitare non potuit. potest etiam fieri ut etiam qui scientiam non habet boni et mali paruulus non sit, quoniam priusquam sciuit puer bonum et malum, non credidit malitiae. et iterum habes: quia priusquam sciat puer uocare patrem et matrem, accipiet. uirtutem Damasci et spolia Samariae. perfectus ergo qui operatur bonum, etiamsi boni et mali scientiam non adeptus sit, ut multi priusquam sciant legem ipsi sibi lex sunt. 〈quid ?〉 quod apostolus priusquam disceret: non concupisces, malum esse concupiscentiam nesciebat? denique ipse ait: peccatum non cognoui nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces. ad quam partem etiam puer potest esse perfectus iure naturae, priusquam sciat concupiscentiam crimen esse uel concupiscentiae crimen admittat. ergo secundum perfunctoriam scientiam uoluit deus hominem scire quod malum est, ne quasi inperfectus uitare non posset. non oboediendo autem mandato incurrimus in culpam; ergo culpam fatemur. rursus autem si altam et profundam scientiam dicimus boni et mali, quae quidem profunda scientia perfectum facit, ....... non statim autem paruulus, qui ad altam et profundam scientiam peruenire non potuit, recte sicut non paruulus condemnatur. Iterum quaestiones serunt. qui nescit, inquit, bonum et malum, ne et ipsum quidem nouit malum esse non seruare mandatum nec ipsum bonum nouit quod est oboedire mandato. et ideo quia non nouerat, uenia, inquit, dignus fuit qui non oboediuit, ron condemnatione. quae quidem quaestio de his absolutionem habet quae ante memorauimus. considerare enim potuit homo ex iis quae deus ante ei contulerat, quod insufflationem dei accepit, quod erat in paradiso uoluptatis locatus, summam auctori oboedientiam deferendam. et ideo si uim nesciebat boni et mali, tamen quia tantorum auctor dixerat de ligno scientiae boni et mali non esse gustandum, fidem praeceptori seruare debuerat; non enim ab eo peritia, sed fides exigebatur. intellegebat utique deum omnibus praeminere; 〈ergo〉 personam iubentis spectare debuerat. etsi non intellegebat uim qualitatemque iussorum, sciebat tamen praeceptori deferendam esse reuerentiam. habebat in natura hanc opinionem, etsi non habebat iudicium boni et mali. denique et mulier serpenti dicit: ex omni ligno paradisi manducabimus, de fructu autem ligni quod est in medio paradiso dixit deus: non manducabitis ex eo. ita ergo sciebat oboediendum esse mandato ut diceret: ex omni fructu manducabimus, quod dominus imperauerat, de ligno autem quod est in medio paradiso imperatum a deo dicit non esse gustandum, ne morte morerentur. ergo quae sciuit deferendum esse mandato sciuit utique malum esse praeuaricari et ideo iuste praeuaricata damnatur. Accipe aliud: si adsumptio de ligno scientiae boni et mali ita operatoria erat, ut et bonum et malum agnosceretur, quod uidetur scriptura ostendere, dum dicit quia ubi manducauerunt ambo, aperti sunt oculi eorum et cognouerunt quod nudi essent, hoc est aperti sunt oculi cordis et cognouerunt turpe esse nudos se degere, sine dubio ubi gustauit mulier de ligno scientiae boni et mali, peccauit et se peccasse cognouit. quae igitur se peccasse cognouerat uel uirum ad peccati communionem inuitare non debuit. inliciendo autem uirum et dando ei quod ipsa gustauerat non uitauit, sed iterauit peccatum. nam utique si uere rationem spectes, eum quem diligebat non trahere ad consortium poenae, sed magis ab eo quod cognouerat ipsa esse peccatum uel inscientem reuocare debuerat, quamuis uideatur haec mulier sciens quod post culpam in paradiso esse non posset metuisse ne sola de paradiso eiceretur. denique absconderunt se ambo post culpam. excludendam igitur se esse cognoscens consortio uiri quem diligebat noluit defraudari. iterum accipe: non cognitio mali malum est, sed cum actus inplet malitiam. non enim statim qui nouit malum quod malum est facit, sed qui quod malum esse nouit operatur. incentiuum autem ad operandum quod malum est aut iracundia aut cupiditas esse consueuit. nec statim necesse, ut habens scientiam mali faciat quod inprobum nouit, nisi aut iracundia aut cupiditate uincatur. unde quod diximus incentiuum peccandi uel ira uel cupiditas est uel plerumque formido, licet ex formidine oriatur cupiditas, dum unusquisque uult uitare quod metuit. et ideo recte iracundiam et cupiditatem duo reliquorum posuimus incentiua uitiorum. consideremus igitur utrum Eua his ad uitium stimulis incitata sit. sed neque irascebatur marito neque cupiditate uicta est; in secundo dumtaxat errat, ut edendum uiro daret quod iam ipsa gustauerat. primo fuerat cupiditas auctor erroris, ut ipsa ederet, sequentisque fuit causa peccati. quod enim iam gustauerat desiderare non poterat et gustando mali fuerat scientiam consecuta. malum igitur quod aduerterat in uirum deriuare non debuit neque coniugem proprium praeuaricatorem diuini facere mandati. sciens igitur prudensque peccauit, sciens uirum in suum traxit errorem, alioquin inuenietur falsus esse de ligno scientiae boni et mali sermo, si etiam, posteaquam de ea arbore manducauit, scientiam mali habere non potuit. quodsi uerus est sermo, cupiditatis utique causam habere non potuit, licet plerique sic excusandum putent, quod diligens uirum ab eo timuerit separari et hanc causam cupiditatis praetendant, quod esse uoluerit cum marito.