ergo positus est in paradiso uir, facta est in paradiso mulier. sed etiam tunc priusquam a serpente mulier deciperetur, habuit uiri gratiam, quoniam de uiro sumpta est, licet hoc sacramentum magnum sit, sicut apostolus dixit, et ideo causam uitae ex eo traxit. ideoque de uiro tantum scriptura dixit quia posuit eum in paradiso operari et custodire. non idem est operari et custodire; in opere enim quidam uirtutis processus est, in custodia quaedam consummatio operis deprehenditur, eo quod quasi consummata custodiat. haec duo ab homine requiruntur, ut et operibus noua quaerat et parta custodiat, quod est generale. Philon autem, quoniam spiritalia Iudaico non capiebat affectu, intra moralia se tenuit, ut diceret haec duo quaeri, opera in agro, custodiam domus. et quamuis paradisus operibus, inquit, ruralibus non egeret, tamen quia primus homo lex posteritatis futurus erat, ideo legitimi etiam in paradiso speciem suscepit laboris, ut nos ad operationem et custodiam debiti officii et hereditariae successionis munus adstringeret, haec duo ergo a te exiguntur siue moraliter siue spiritaliter. quod etiam psalmus te propheticus docet, quia scriptum est: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborauerunt qui aedificant eam; nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilauerunt qui custodiunt eam. uides illos laborare qui in operis sunt aedificationisque processu, istos uero uigilare qui iam custodiam perfecti operis receperunt. unde et dominus apostolis quasi iam perfectioribus uigilate inquit et orate, ne intretis in temptationem, docens perfectae naturae munus et plenae uirtutis gratiam esse seruandam nec quemquam etiam perfectiorem nisi uigilauerit sui debere esse securum. Et praecepit dominus deus Adae dicens: ex omni ligno quod est in paradiso ad escam edes, de ligno autem quod est scientiae boni et mali non edetis. qua die autem manducaueritis ex eo morte moriemini. qua ratione, ubi praecepit ex omni ligno edendum, singulariter dixerit: edes, ubi autem de ligno scientiae boni et mali, pluraliter non edetis dixerit, non otiosa quaestio. uerum si diligenter intendas, scripturarum auctoritate absolui potest. quod enim bonum hoc et faciendum, quod autem bonum et faciendum consonans et adhaerens, quod uero turpe hoc dissonans, inconpositum atque discretum est. et ideo dominus unitatem semper intendens secundum unitatem praecepit. denique unitatem operatur qui fecit utraque unum, nec solum utraque, sed etiam omnes unum fecit; omnes enim unum corpus et unum spiritum esse nos iussit. per omnia autem primogenitus, cum sit in unitate cum patre, coniunctissimus patri semper est, quia uerbum erat apud deum. denique ait: ego et pater unum sumus, ut unitatem sibi maiestatis et diuinitatis cum patre esse monstraret. sed et nos unum esse praecepit et suae naturae unitatisque similitudinem in nos gratiae adoptione transfudit dicens: pater, sicut ego et tu unum sumus, ita et isti in nobis unum sint. ergo ubi bonum praecipit, tamquam ad unum praecipit dicens: edes; unitas enim praeuaricari non potest. ubi uero de ligno scientiae boni et mali dicit non esse gustandum, quasi ad plures dicit: non edetis; quod enim prohibitorium est tamquam pluribus imperatur. ego tamen aliud puto et quid futurum sit in ipso iam dei sermone repperio. de omni ligno gustandum Adae soli praecepit, quem seruaturum sciebat, de ligno autem scientiae boni et mali non esse gustandum iam non singulariter, sed pluraliter dicit; sciebat enim praeuaricaturam mulierem et ideo per pluralitatem ostendit non seruaturos, quia plurium discreta sententia est. et quantum ad septuaginta uirorum sententiam spectat, solutum est quod mouebat. sed quia Symmachus utrumque singulariter dixit, intellegimus id secutum, quia in lege quoque cum populum adloquitur deus, singulariter loquitur, sicut habes: audi, Istrahel, dominus deus tuus dominus unus est et diliges dominum deum tuum. nec mihi praeiudicat Symmachi interpretatio, qui unitatem patris et fili uidere non potuit, etsi aliquotiens in sermone et Acylas et ipse confessi sint. nec quisquam de eo quod praeuaricaturum populum diuina mandata singulariter adloquitur putet superiori nostro obuium esse sermoni quia populus Iudaeorum etiam singulariter data praescripta uiolauit. lex enim spiritalis est, et ideo alterum in sermone, alterum in praedestinatione diuino populum deus adloquebatur oraculo. denique ait: non quoques ouem in lacte matris suae. Facilis abhinc praeceptorum caelestium series uideretur, nisi quaestionem plurimi commouerent, quibus responderi oportet a nobis, ne simplices mentes malitiosa interpretatione transducant. plerique enim, quorum auctor Apelles, sicut habes in tricesimo et octauo tomo eius, has quaestiones proponunt: quomodo lignum uitae plus operari uidetur ad uitam quam insufflatio dei? deinde: si hominem non perfectum fecit deus, unusquisque autem per industriam propriam perfectionem sibi uirtutis adsciscit, nonne uidetur plus sibi homo adquirere quam ei deus contulit? tertium obiciunt: et si homo non gustauerat mortem, utique quam non gustauerat scire non poterat. ergo si non gustauerat, nesciebat: si nesciebat, timere non poterat. frustra igitur deus mortem pro terrore obiecit, quam homines non timebant. discamus igitur quia ubi lignum uitae ibi etiam lignum scientiae boni et mali produxerit deus. habes enim quia produxit lignum uitae 〈ἐν μέσῳ τοῦ παραδείσου〉, hoc est in medio paradiso. ait............. enim intellegitur quod in medio produxerit. ergo in medio paradiso et uita erat et causa mortis. intellege quia non homo fecit uitam, sed uel operando uel custodiendo mandata dei potuit inuenire. erat autem uita, sicut apostolus dixit, abscondita cum Christo in deo. homo ergo siue in umbra uitae erat propter figuram, quia umbra est haec quae nunc nostra est uita in terra, siue in quodam pignore uitae erat, quia habebat insufflationem dei, habebat ergo pignus inmortalitatis, sed in umbra uitae positus absconditam uitam cum Christo in deo uulgari quodam tactu et aspectu uidere et capere non poterat etsi nondum peccator, non tamen incorruptae inuiolabilisque naturae, utpote qui postea peccato lapsus est, nequaquam autem adhuc peccator. denique in umbra uitae erat; qui autem peccatores sunt in umbra mortis sunt. peccatorum enim populus, sicut Esaias docet, sedebat in umbra mortis, cui lux orta per dei gratiam, non per suae uirtutis est meritum. ergo inter insufflationem dei et escam ligni uitae nulla discretio, nec hominem quis potest dicere plus sibi posse adquirere quam diuina ei largitate conlatum est, utinam acceptum tenere possemus! labor etenim noster eo proficit, ut quae tributa sunt resumamus. tertium illud quod propositum est, quia qui mortem non gustauerat mortem timere non poterat, facile ex communis naturae usu absolutionem habet. est enim natura insitum omnibus animantibus, ut etiam quae nondum sibi nocere experta sunt quasi noxia reformident. unde enim columbae in ipso ortu sui uisu terror accipitris? unde lupi ouibus formidabiles, pullis milui? quod si in his quae inrationabilia sunt animantia quidam de aduerso genere animantium naturalis est terror, ut etiam inrationabilia sensum fugiendae mortis accipiant, quanto magis in primo homine rationis utique plenissimo naturalis quaedam opinio mortis debuit esse uitandae!