secundum tempus est Abraham et Isaac et Iacob reliquorumque numerus patriarcharum, in quibus casta et pura quaedam temperantia religionis effulsit. inmaculatus enim Isaac per repromissionem Abrahae datus filius, non tam corporalis partus quam diuinae munus praeferens indulgentiae, in quo uere inmaculati figura praecessit, ut apostolus docet dicens quia Abrahae dictae sunt repromissiones et semini eius. non dicit: et seminibus tamquam in multis, sed sicut in uno: et semini tuo, qui est Christus. tertium tempus est in Moysi lege et ceteris prophetis, deficiet enim me tempus enarrando de Gedeon Barac Sampso, [Salomone] Dauid et Samuel et ceteris prophetis, Anania Azaria Misael Daniel Helia Helisaeo, qui per fidem deuicerunt regna, operati sunt iustitiam, perfecerunt repromissiones, obstruxerunt ora leonum, extinxerunt uirtutem ignis, effugerunt acies gladii, eualuerunt de infirmitate, fortes fuerunt in bello, castra ceperunt exterorum. non inmerito igitur in his species fortitudinis est. secti enim sunt, sicut infra habes, temptati, in mactatione gladii mortui, circumierunt in caprinis pellibus, egentes, angustati et doloribus adflicti, quorum meritis non erat dignus orbis, in solitudinibus errantes, in montibus et in speluncis et in foueis terrae. recte igitur in his speciem fortitudinis conlocamus. Secundum euangelium autem digna est figura iustitiae, quia uirtus est in salutem omni credenti. denique ipse dominus ait: sine nos implere omnem iustitiam, quae quidem parens ceterarum est fecunda uirtutum, quamuis in quo aliqua harum quas diximus principalis est uirtus, in eo etiam ceterae praesto sint, quia ipsae sibi sunt conexae concretaeque uirtutes. nam utique Abel iustus et fortissimus ac patientissimus Abraham et prudentissimi prophetae et Moyses eruditus in omni sapientia Aegyptiorum maiorem honestatem aestimauit Aegypti thensauris obprobrium Christi. et quis sapientior quam Danihel? Solomon quoque sapientiam poposcit et meruit. dictum est ergo de quattuor uirtutum fluminibus, quorum potus est utilis. et quia Phison aurum bonum terrae et carbunculum et lapidem prasinum habere dictus est, hoc quoque quale sit consideremus. uidetur enim nobis tamquam aurum bonum Enos, qui prudenter dei nomen scire desiderauit. Enoch autem, qui translatus est et mortem non uidit, carbunculus quidam est lapis boni odoris, quem operibus suis sanctus Enoch deo detulit gratiam quandam factis et moribus spirans, Noe uero tamquam prasinus lapis uitalem colorem praetulit, si- quidem diluuii tempore solus uelut ad futurae constitutionis uitale semen in illa arca est reseruatus. ergo bene paradisus, qui pluribus fluminibus inrigatur, secundum orientem, non contra orientem, hoc est secundum illum orientem, cui nomen est oriens, id est secundum Christum, qui iubar quoddam aeternae lucis effudit, et est in Edem, hoc est in uoluptate. Et adprehendit deus hominem. quem fecit, et posuit eum in paradiso operari et custodire. uides quoniam qui erat adprehenditur; erat autem in terra plasmationis suae. adprehendit ergo eum uirtus dei inspirans processus et incrementa uirtutis. denique in paradiso eum conlocauit, ut scias adprehensum quasi adflatum diuina esse uirtute. quo loci illud aduerte quia extra paradisum uir factus est et mulier intra paradisum, ut aduertas quod non loci, non generis nobilitate, sed uirtute unusquisque gratiam sibi conparat. denique extra paradisum factus, hoc est in inferiore loco uir melior inuenitur et illa quae in meliore loco hoc est in paradiso facta est inferior repperitur; mulier enim prior decepta est et uirum ipsa decepit. unde apostolus Petrus subiectas fortiori uaso mulieres sanctas uiris suis uelut dominis oboedire memorauit. et Paulus ait quia Adam non est seductus, mulier autem seducta in praeuaricatione fuit. deinde contuendum quia nemo debet sibi facile praesumere, nam ecce illa quae in adiumentum facta est uiro praesidio uirili indiget, quia uir caput est mulieris, ille autem qui adiumentum uxoris habiturum se esse credebat lapsus est per uxorem. unde nemo debet facile alteri se credere nisi cuius uirtutem probarit nec adrogare sibi qui se pro auxilio putarit adscitum, sed magis si inuenerit fortiorem, cui se putabat esse praesidio, ab ipso gratiam mutuetur, sicut et uiros mulieribus honorem inpertire apostolus praecipit Petrus dicens: uiri similiter cohabitantes secundum scientiam tamquam infirmiori uaso muliebri inpertientes honorem tamquam coheredi gratiae uitae, uti ne inpediantur orationes uestrae.