Phison igitur prudentia est et ideo habet bonum aurum, splendidum carbunculum et prasinum lapidem. aurum enim pro inuentis prudentibus frequenter accipimus, unde et dominus per prophetam ait: dedi illis aurum et argentum et Dauid de prudentibus dicit: si dormiatis inter medios cleros, pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in specie auri, eo quod ueteri et nouo qui inhaeserit testamento in ipsa secreta sapientiae dei disputationis possit ubertate procedere. hoc ergo bonum aurum dicere 〈licet〉, non monetale, quod corruptibile ac terrenum est. habet etiam splendidum, inquit, carbunculum, in quo quidam animae nostrae uiuit igniculus. habet et prasinum lapidem, qui uiride quiddam atque uitale coloris sui specie ostentare uideatur. uirent enim arbusta quae uiuunt, arescunt contra quaecumque moriuntur; uiret terra, dum floret, uirent et semina, dum prorumpunt, et bene primo loco hic fluuius positus est Phison, qui secundum Hebraeos Pheoyson dicitur, hoc est 'oris mutatio', quoniam non unam gentem circumfluit, sed etiam per Lydiam fluit. non enim angusta quaedam, sed diues utilitatum pru- dentia est, quae pluribus prosit. ideo prima, ut si quis de paradiso fuerit egressus, uelut quoddam eum prudentiae flumen. excipiat, ne cito possit arescere, sed per hanc ad paradisum facile reuertatur. hic fluuius multis hominibus frequentatur pulchritudinemque et fertilitatem maximam habere perhibetur. et ideo prudentia in specie huius accipitur, quae plurimos fructus adtulit in domini salutaris aduentu. atque in extrema terrarum fluit, quia per sapientiam omnes homines sunt redempti. unde et dictum est: in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. secundus est fluuius Geon, iuxta quem lex lata est Istrahelitis, cum essent in Aegypto constituti, ut ex Aegypto recederent et succincti lumbos ederent agnum, quod insigne est temperantiae; castos enim et sanctificatos oportet domini pascha celebrare. et ideo iuxta istum fluuium legitima primo obseruantia constituta est, quia significat nomen hoc quendam terrae hiatum. sicut igitur terram et quaecumque uel purgamenta uel sordes in ea sunt hiatus absorbet, ita castitas omnes corporis passiones abolere consueuit meritoque ibi primum obseruantiae constitutio, quia per legem absorbetur carnale peccatum. bene ergo Geon, in quo figura est castitatis, circumire terram Aethiopiam dicitur, ut abluat corpus abiectum et carnis uilissimae restinguat incendium; Aethiopia enim abiecta et uilis Latina interpretatione signatur. quid autem abiectius nostro corpore, quid tam Aethiopiae simile, quod etiam nigrum est quibusdam tenebris peccatorum ? tertius est fluuius, Tigris, qui uadit contra Assyrios, ad quem praeuaricator Istrahel captiuus est ductus. hic fluuius dicitur uelocior esse omnibus, quem incolunt Assyrii, hoc est dirigentes; hoc enim significat interpretatio. ergo quicumque fortitudine animi praeuaricantia corporis uitia captiuauerit dirigens ad superna, iste huius fluminis similis aestimatur. et ideo etiam fortitudo de illo qui est in paradiso fonte emanat. fortitudo autem quodam cursu rapido obstantia quaeque transuerberat nec aliquibus cursus eius impedimentorum haeret obstaculis. quartus est fluuius Euphrates, qui latine fecunditas atque abundantia fructuum nuncupatur praeferens quoddam insigne iustitiae, quae omnem pascit animam. nulla enim abundantiores uidetur fructus habere uirtus quam aequitas atque iustitia, quae magis aliis quam sibi prodest et utilitates suas neglegit communia emolumenta praeponens. plerique Euphratem ἀπὸ τοῦ εὐφραίνεσθαι dictum putant, hoc est a laetando, eo quod hominum genus nullo magis quam iustitia et aequitate laetetur. causam autem cur ceteri qua commeant fluuii describantur, regiones locorum qua Euphrates commeat non describantur, illam accipimus, quia aqua eius uitalis adseritur et quae foueat atque augeat. unde Auxen eum Hebraeorum et Assyriorum prudentes dixerunt, contra autem fertur esse aqua aliorum fluminum, deinde quia ubi prudentia ibi et malitia, ubi fortitudo ibi iracundia, ubi temperantia ibi intemperantia plerumque est et alia uitia, ubi autem iustitia ibi concordia uirtutum est ceterarum. ideo non ex locis qua fluit, hoc est non ex parte cognoscitur; non enim pars est iustitia, sed quasi mater est omnium. in his ergo fluminibus quattuor uirtutes principales quattuor exprimuntur, quae ueluti mundi istius incluserunt tempora. Primum igitur tempus ex mundi principio usque ad diluuium prudentiae fuit, quo in tempore iusti numerantur Abel a domino 〈sic〉 dictus et Enos, hoc est homo ad imaginem dei factus, qui sperauit inuocare nomen domini dei, et Enoch, qui dicitur latine 'dei gratia', raptus ad caelum, et Noe, qui et ipse iustus et quaedam requietis directio.