Itaque neque dubitandum neque reprehendendum quod in paradiso diabolus erat, quandoquidem occludere sanctis non potuit iter, ne quis ascenderet; neque enim iustis habitationem incolatus tamquam possessor eripuit. esto enim ut aliquos desides atque uitiosos ab incolatu supernae possessionis auerterit: illud multo augustius multoque pulchrius, quod sanctorum orationibus excludetur, cum conpletum fuerit illud: uidebam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem. ergo non metuamus eum, qui eo usque infirmus est, ut et ipse casurus in terram sit. accepit quidem temptandi licentiam, sed non accepit copiam subruendi, nisi sua sponte labatur infirmus affectus, qui sibi auxilium non norit accersire. et ideo qua fraude temptauerit primum hominem quidue in homine putauerit esse temptandum, quo ordine, qua arte cognoscere opus est, ut cauere possimus. plerique tamen, qui uolunt in paradiso diabolum non fuisse, licet in caelo adstantem cum angelis legerimus, ne in isto sermone uideantur offendi, secundum suam accipiant uoluntatem interpretationem istius lectionis. namque ante nos fuit qui per uoluptatem et sensum praeuaricationem ab homine memorauerit esse commissam, in specie serpentis figuram accipiens delectationis, in figura mulieris sensum animi mentisque constituens, quam αἴσθησιν uocant Graeci, decepto autem sensu praeuaricatricem secundum historiam mentem adseruit, quam Graeci νοῦν uocant. recte igitur in Graeco νοῦς uiri figuram accepit, αἴσθησις mulieris. unde et quidam Adam νοῦν terrenum interpretati sunt. dominus autem uirgines illas in euangelio accensis facibus uel extinctis expectantes sponsi aduentum pro sensibus uel integris sapientium uel corruptis insipientium posuit. nam si Eua, hoc est sensus primae mulieris accensas habuisset faces, numquam praeuaricationis suae nos criniculis inplicasset neque ex illa uirtutis inmortalitate cecidisset. Est ergo paradisus terra quaedam fertilis, hoc est anima fecunda, in Edem plantata, hoc est in uoluptate quadam uel exercitata terra, in qua animae sit delectatio. est etiam νοῦς tamquam Adam, est et sensus tamquam Eua. ac ne haberes quod ad infirmum retorqueres naturae uel ad obnoxiam in tolerandis periculis condicionem, considera quae habeat anima ista subsidia. erat fons qui inrigaret paradisum. qui fons nisi dominus Iesus Christus, fons uitae aeternae sicut pater? quia scriptum est: quoniam apud te fons uitae, denique: flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. et fons legitur et fluuius legitur, qui inrigat paradisi lignum fructuosum, quod ferat fructum in uitam aeternam. hic ergo fons, sicut legisti — fons enim procedit inquit ex Edem, id est: in anima tua fons est, unde et Solomon ait: bibe aquam de tuis uasis et de puteorum tuorum fontibus — hic est fons, qui procedit ex illa exercitata et plena uoluptatis anima, hic fons, qui inrigat paradisum, hoc est uirtutes animae eminentissimo merito pullulantes. et diuiditur inquit fons in quattuor initia. nomen est uni Phison; hic est qui circuit omnem terram Euilat, ubi est aurum. terrae autem illius aurum bonum est, ubi est carbunculus et lapis prasinus. et nomen secundo Geon; hic est qui circuit omnem Aethiopiam. et flumen tertium Tigris; hic est qui uadit contra Assyrios. et flumen quartum est Euphrates. haec igitur quattuor sunt flumina, hoc est Phison — secundum Hebraeos Phison dicitur, Ganges autem secundum Graecos —, qui fluit contra Indiam. Geon autem Nilus, qui circuit terram Aegypti uel Aethiopiam. Mesopotamia autem dicitur, quod Tigris et Euphrates incluserint eam, eo quod inter duo haec flumina constituta sit, quod etiam longe positis nomen ipsum et opinio communis expressit. sed quemadmodum fons dicitur sapientia dei? fons enim est secundum euangelium dicens: si quis sitit, ueniat ad me et bibat, fons est et secundum prophetam, qui ait: uenite et edite de meis panibus et bibite uinum, quod miscui uobis. sicut ergo fons uitae est sapientia, fons gratiae spiritalis, ita fons uirtutum est ceterarum, quae nos ad aeternae cursum dirigunt uitae. ex hac igitur anima, quae culta est, non ex ea quae inculta fons iste procedit, ut inriget paradisum, hoc est quaedam diuersarum frutecta uirtutum, quarum sunt quattuor initia, in quae sapientia ista diuiditur. quae sunt quattuor initia uirtutum nisi unum prudentiae, aliud temperantiae, tertium fortitudinis, quartum iustitiae? quae etiam sapientes istius mundi ex nostris adsumpta in suorum scripta librorum transtulerunt. itaque sicut fons sapientia est, ita etiam flumina ista quattuor quaedam ex illo fonte manantia sunt fluenta uirtutum.