ergo uerius puto quod ne cum aliis quidem fructibus lignum edendum esse praeceperit. nam etsi bona scientia perfecto, inperfecto tamen inutilis est. inperfectum auserim omnem hominem dicere, quando ipse Paulus quasi inperfectus dicat: non quo iam acceperim aut iam perfectus sim, sequor autem si conprehendam, et ideo inperfectis dicit dominus: nolite iudicare, ut non iudicemini. ergo inperfecto inutilis scientia. denique peccatum nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces et infra: sine lege enim peccatum mortuum est. quid enim mihi proderat scire quod uitare non poteram? quid mihi proderat scire quod lex carnis meae inpugnaret? inpugnatur Paulus et uidet legem carnis suae repugnantem legi mentis suae et captiuari se in lege peccati, nec de conscientia sua praesumit, sed per Christi gratiam confidit se a mortis corpore liberandum: et tu quemquam opinaris scientem non posse peccare? Paulus dicit: non enim quod uolo facio bonum, sed quod nolo malum hoc ago: et tu arbitraris homini prodesse scientiam, quae delicti augeat inuidiam? esto tamen ut perfectus peccare non possit: in Adam deus omnes homines praeuidebat et ideo promisce generi non conueniebat humano habere scientiam boni et mali, quam per carnis uitia ut oportebat exercere non poterat. discamus igitur temptamenta diaboli plena esse mendacii; uix enim unum uerum uidetur ex iis quae pollicitus est, reliqua falsa conposuit. sic enim habes: et dixit serpens mulieri: non morte moriemini, ecce unum falsum; nam morte mortuus est homo, qui secutus est, promissa serpentis. deinde addidit: sciebat enim inquit deus quia quacumque die manducaueritis ex eo adaperientur oculi uestri. hoc solum uerum, quia infra habes quia manducauerunt ambo et aperti sunt oculi eorum, sed hoc uerum quod noceret, denique non omnibus aperire oculos utile, quia scriptum est: uidebunt et non uidebunt, sed statim adglutinatum mendacium est; quia adiunxit: et eritis sicut dii scientes bonum et malum. in quo licet aduertere idolatriae auctorem esse serpentem, eo quod plures deos induxisse in hominum uideatur errorem quaedam serpentis astutia. et hoc fefellit, quia homo sicut dii; non solum enim sicut dii esse homines desierunt, sed etiam qui quasi dii erant, quibus dictum est: ego dixi: dii estis, sui gratiam perdiderunt. Et uidit mulier quia bonum est lignum ad manducandum et quia gratum oculis ad uidendum et speciosum est ad intuendum. infirma auctor iudicii. quae de eo quod non gustauerat iudicabat. et ideo non facile nisi quod diligentius pertractauerimus, quod interiore probauerimus affectu uidetur ad opus aliquod esse sumendum. accipiens inquit de fructu eius manducauit et dedit uiro suo simul, et manducauerunt ambo. bene praetermissum est ubi decipitur Adam, quia non sua culpa, sed uitio lapsus uxorio est. et aperti sunt inquit oculi eorum, et cognouerunt quod nudi essent. et ante quidem nudi erant, sed non sine uirtutum integimentis. nudi erant propter morum simplicitatem et quod amictum fraudis natura nesciret; nunc autem multis simulationum inuolucris mens humana uelatur. ergo posteaquam spoliatos se illa sinceritate et simplicitate uiderunt integrae incorruptaeque naturae, quaerere mundana et manu faeta coeperunt, quibus nuda suae mentis operirent, delectationes delectationibus et mundi huius umbratiles uoluptates uelut folia foliis adsuentes, quibus obumbrarent genitale secretum. nam quomodo clausos oculos corporis habuit Adam, qui omnia animantia ita uidit, ut his et nomen inponeret? quomodo cognouerunt, id est interiore et altiore scientia non tunicam sibi, sed uirtutum deesse uelamine. et adsuerunt inquit folia ficus et fecerunt sibi subcinctoria. ficum hoc loco pro qua specie debeamus accipere diuinarum nos docet series lectionum, quandoquidem sanctos esse qui sub uite et ficu requiescunt scriptura memorauerit et Solomon dixerit: quis plantat ficum et de fructu eius non manducat? et dominus ad ficum uenerit, sed ideo sit offensus, quia non inuenerit fructum, sed folia tantum. docet ergo me Adam quid sint folia, qui posteaquam peccauit, de foliis ficus fecerit sibi subcinctorium, qui de fructibus magis eius gustare debuerit. iustus fructum eligit, folia peccator. qui est fructus? fructus inquit spiritus est caritas gaudium pax patientia benignitas modestia continentia dilectio. non habebat fructum qui gaudium non habebat, non habebat fidem qui praeuaricatus erat mandatum dei, non habebat continentiam qui de interdicto sibi gustauerat ligno.