cognoscens igitur hoc loco temptamenti genus plurima etiam aliis locis temptamenti genera repperies. alia sunt per principem istius mundi, qui quaedam uenena sapientiae in hunc mundum euomuit, ut uera putarent homines esse quae falsa sunt et specie quadam hominum caperetur affectus. non enim semper quasi apertus hostis ingreditur, sed sunt quaedam potestates quae amorem simulent gratiamque praetendant, ut paulatim cogitationibus nostris uenenum suae iniquitatis infundant, a quibus oriuntur illa peccata, quae uel ex delectatione uel ex quadam mentis facilitate nascuntur. sunt etiam aliae potestates, quae ueluti conluctantur nobiscum. unde et apostolus ait: quia non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates et rectores huius mundi, tenebrarum harum, aduersus nequitiam spiritalium, quae sunt in caelestibus; uolunt enim hac quadam contentione nos frangere et ueluti quoddam animae nostrae corpus elidere. unde et Paulus quasi bonus athleta non solum ictus aduersantium potestatum uitare cognouerat, uerum etiam aduersantes ferire. unde et ait: percutio pugnis, non ut aera caedens. et ideo quasi bonus athleta ad coronam meruit peruenire. ergo multiplicia temptamenta sunt dioboli. et ideo bilinguis serpens habetur atque letalis, eo quod diaboli minister aliud lingua loquitur aliud corde meditatur. sunt et alii ministri, qui et cordis et uocis suae infectas ueneno ueluti uerborum suorum iactant sagittas, quibus dominus ait: generatio uiperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Et dixit serpens mulieri: quid utique dixit deus: ne edatis ex omni ligno quod est in paradiso? et dixit mulier serpenti: ex omni ligno paradisi manducabimus, de fructu autem ligni quod est in medio paradisi dixit deus: non manducabitis ex eo neque tangetis ex eo, ne moriamini. cum audieris sapientiorem bestiis omnibus esse serpentem, hic eius iam quaere uersutiam. simulat se uerba dei dicere et proprios intexit dolos. cum enim dixisset deus: ex omni ligno quod est in paradiso edetis ad escam, de ligno autem quod est scientiae boni et mali non edetis, qua die autem manducabitis ex eo, morte moriemini, serpens quasi interrogans mulierem, cum dixisset deus: 'ex omni ligno quod est in paradiso edetis, de ligno autem uno non edetis', inseruit mendacium, ut diceret: 'ab omni ligno non edetis', cum de uno tantum ligno scientiae boni et mali praeceperit deus non esse gustandum. qua ratione autem fefellerit nihil mirum, quia iis qui aliquem circumscribere conantur consuetudo est fallere. non est igitur interrogatio otiosa serpentis. sed ut scias in mandato nullum uitium esse potuisse, respondit mulier et ait: ex omni ligno paradisi manducabimus, de fructu autem ligni quod est in medio paradiso dixit deus: non manducabitis ex eo neque tangetis ab eo, ne morte moriamini. in mandato quidem nullum uitium est, sed in relatione mandati. etenim quantum praesens lectio docet, discimus nihil uel cautionis gratia iungere nos debere mandato. si quid enim uel addas uel detrahas, praeuaricatio quaedam uidetur esse mandati. pura enim et simplex mandati forma seruanda uel testimoni series intimanda est. plerumque testis dum aliquid ad seriem gestorum ex suo adicit, totam testimonii fidem partis mendacio decolorat. nihil igitur uel quod bonum uidetur addendum est. namque hic quid offensionis habet prima specie quod addidit mulier: neque tangetis ex eo quicquam? — tangetis enim deus non dixerat, sed non edetis — sed tamen lapsus incipit esse principium. nam quae addidit uel superfluum addidit uel addendo de proprio semiplenum intellexit dei esse mandatum. docet igitur nos praesentis series lectionis neque detrahere aliquid diuinis debere mandatis neque addere. nam si Iohannes hoc iudicauit de suis scriptis: si quis adposuerit inquit ad haec, adiciet in illum deus plagas, quae scriptae sunt in libro isto, et qui dempserit de uerbis his prophetiae huius, delebit deus partem illius de libro uitae, quanto nihil diuinis mandatis est detrahendum! hinc ergo coepit praeuaricatio prima esse mandati. et plerique putant non mulieris hoc uitium esse, sed Adae fuisse. ita Adam dixisse mulieri, dum eam uellet facere cautiorem, ut adderet mandasse deum: neque tangetis ex eo quicquam. habemus enim quia Adam, non Eua mandatum acceperit a deo; non enim mulier formata fuerat. ipsa quidem uerba Adae, quibus mulieri dicit formam seriemque mandati, non prodit lectio, sed intellegimus per uirum ad mulierem seriem transisse mandati. uidero tamen quid alii sentiant; mihi tamen uidetur a muliere coepisse uitium, inchoasse mendacium. nam etsi de duobus uideatur incertum, tamen sexus prodit qui prius potuerit errare. adde quia praeiudicio illa constringitur, cuius et postea prior error inuentus est. uiro enim mulier, non mulieri uir auctor erroris est. unde et Paulus ait: Adam inquit non est deceptus, mulier autem seducta in praeuaricatione fuit. Nunc uideamus utrum praeter adiectionem, quae mandato est adplicata, quod additum est obfuisse uideatur. nam re uera si bonum est neque tangetis ex eo et ad cautionem proficiebat, cur deus hoc minime interdixerit, immo non interdicendo permisisse uideatur? itaque utrumque quaerendum, qua ratione nec permiserit nec interdixerit. sunt enim qui dicant: qua ratione quod fecit uideri non iussit et tangi? uerum cum in eo ligno audieris naturam fuisse scientiae boni et mali, potest aestimari quia noluit te malum tangere. satis enim nobis uidere Satanan sicut fulgur de caelo cadentem secundum uocem domini et dantem escam non luminis, sed noctis et tenebrarum filis, quia scriptum est: dedit eum in escam populis Aethiopum. hoc igitur de eo dictum est quod non mandauerit tangi; quod autem non prohibuerit, quid intellegam accipe. sunt multa quae noceant, si ante uoluerimus haurire quam quae sint illa cognoscere. nam et de cibis et potu plerumque usu uenit, quippe si id quod amarum est ante cognoscas, indues patientiam et si intellegas illa quae sunt amara prodesse, indues tolerantiam, ne offendat amaritudo te repentina et incipias reicere profutura. prodest ergo ante cognoscere, ut ex eo quod cognoueris profuturum nec amara fastidias. sed haec minus nocere possunt, illud quod magis, nisi prouideatur, nocere possit aduerte. gentilis quidam est, ad fidem tendit: catechumenus est, uult maiorem accipere doctrinae et fidei plenitudinem: caueat ne dum uult discere male discat et discat a Photino, discat ab Ario, discat a Sabellio, tradat se huiusmodi magistris, quorum quaedam eum trahat auctoritas, e inductus quadam magistrorum praesumptione teneris sensibus inpressa diiudicare non nouerit. prius igitur oculis mentis perspiciat quid sequatur, uideat ubi uita sit, tangat denique diuinarum uitalia lectionum, ut nullo prauo offendatur interprete. legit illi Sabellius: ego in patre et pater in me et dicit unam esse personam. legit Photinus qua mediator dei et hominum homo Christus Iesus et alibi: quid me uultis occidere hominem? legit etiam Arius quia dixit: quoniam pater maior me est, legitur quidem manifestum, sed qua ratione dictum sit debet ante pertractare secum, ut rationem dictorum possit aduertere. ducitur quadam magistrorum auctoritate, et profuisset ei non quaesisse quam talem inuenisse doctorem. sed etiam gentilis si quis scripturas accipiat, legit: oculum pro oculo, dentem pro dente, legit etiam: si scandalizauerit te dextera tua, abscide illam: non intellegit sensum, non aduertit diuini sermonis arcana, peius labitur quam si non legisset. et ideo docuit quemadmodum dei uerbum inuestigare deberent, non perfunctorie, non inprouide, sed diligenter atque sollicite. quod erat inquit ab initio, quod audiuimus et quod uidimus oculis nostris, perspeximus et manus nostrae perscrutatae sunt de uerbo uitae: et uidimus et testamur et adnuntiamus uobis. uides. quod ante manibus quibusdam perscrutatus sit dei uerbum et postea adnuntiauerit. et ideo nihil Adam et Euam fortasse nocuisset uerbum, si pertractantibus diligenter mentis quibusdam manibus ante tetigissent; infirmi enim pertractando et diligentius requirendo uniuscuiusque quam non intellegunt possunt inuestigare naturam. certe illi infirmi id lignum, in quo scientiam mali esse cognouerant, ante quemadmodum tangerent, debuerant perscrutari. nam et mali saepe nobis potest prodesse cognitio. et ideo diaboli fraudes uel in hac legimus lectione uel prophetia, ut discamus quemadmodum artes eius cauere possimus; cognoscenda sunt enim temptamenta eius non ut sequamur, sed ut docti instructique caueamus. Sunt hoc loco qui dubitationem habeant utrum ex omni ligno ita dixerit deus esse gustandum, ut cum de omni ligno ita de scientiae boni et mali ligno gustaretur, an uero de omni ligno gustandum, de solo ligno scientiae boni et mali dixerit non esse gustandum? qui ne id quidem putant inutilis esse rationis quod, quamuis noxia esca huius ligni fuerit, tamen si cum ceteris ederetur, noxia esse non posset, quandoquidem antidotum theriacum de corpore serpentis confici solere dicatur, quod utique uirus corpusque serpentis, cum solum sumitur, nocet, cum admiscetur aliis, sanitati est et saluti. scientia quoque boni et mali, si quis sapientiam habeat, si quis uitae semper intendat, si quis cetera uirtutum genera consequatur, nequaquam inutilis aestimatur. hac igitur ratione plerique putauerunt posse etiam illud intellegi, ut uideatur deus id inhibuisse, ne absque ceteris solum lignum scientiae boni et mali gustaretur, non prohibuisse cum ceteris. et hoc ideo putant dictum, quia ait deus ad Adam: quis tibi indicauit quoniam nudus es, nisi de ligno a quo praeceperam tibi, ab hoc solo ne manducares, manducasti? quod uideretur dare aliquem interpretandi locum, nisi mulier in superioribus dicente serpente: quid utique dixit deus, ne edatis ab omni ligno quod est in paradiso? respondisset: quod est in medio paradisi, dixit deus: non manducabitis ex eo. in quo quamuis mulieris praeuaricaturae fides uideatur infirmior, tamen non omnibus Adam spoliabo uirtutibus, ut uideatur in paradiso nullam adsecutus fuisse uirtutem, nihil de ceteris gustauisse lignis priusque culpam incidisse quam fructus esse aliquos consecutus. non spoliabo ergo Adam, ne genus humanum omne dispoliem, quod innocens est, antequam sensum accipiat scientiae boni et mali. neque enim otiose dictum est: nisi conuersi fueritis et efficiamini sicut puer iste, non intrabitis in regnum caelorum. puer enim cum maledicitur, non remaledicit, cum percutitur, non repercutit, ambitionum et rapinarum temptamenta non nouit.