Et inmisit inquit deus soporem in Adam, et obdormiuit. quis est iste sopor nisi quia paulisper, ad coniugium copulandum cum intendimus animum, ueluti intentos oculos ad dei regnum inclinare atque inflectere uidemur ad quendam somnum istius mundi et paulisper obdormire diuinis, dum in saecularibus mundanisque requiescimus? denique posteaquam soporem, inquit, inmisit in Adam et dormiuit, tunc aedificauit dominus deus costam, quam sumpsit de Adam, in mulierem. bene aedificauit dixit, ubi de mulieris creatione loquebatur, quia in uiro et muliere domus uidetur quaedam plena esse perfectio. qui sine uxore est quasi sine domo sit sic habetur; sicut enim uir publicis officiis ita mulier domesticis ministeriis habilior aestimatur. considera quia ex corpore costam sumpsit, non ex anima portionem, hoc est: non anima ex anima, sed os de ossibus meis et caro de carne mea haec uocabitur mulier. ergo causam humanae generationis agnouimus. set quia plerosque mouet, qui diligentius intuentur, quomodo si uel primo magnum munus dei fuit cirea homines, ut in paradiso homines collocarentur uel postea magnorum remuneratio uideretur esse meritorum, ut ad paradisum iustus unusquisque rapiatur, dicuntur etiam bestiae et pecora agri et uolatilia caeli in paradiso fuisse. unde plerique paradisum animam hominis esse uoluerunt, in qua uirtutum quaedam germina pullulauerint, hominem autem et ad operandum et ad custodiendum paradisum esse positum, hoc est mentem hominis, cuius uirtus animam uidetur excolere, non solum excolere, sed etiam cum excoluerit custodire. bestiae autem agri et uolatilia caeli, quae adducuntur ad Adam, nostri inrationabiles motus sunt, eo quod bestiae uel pecora quaedam diuersae sint corporis passiones uel turbulentiores uel etiam languidiores. uolatilia autem caeli quid aliud aestimamus nisi inanes cogitationes, quae uelut uolatilium more nostram circumuolant animam et huc atque illuc uario motu saepe transducunt? propterea nullus inuentus est menti nostrae similis adiutor nisi sensus, hoc est αἴσθησις. similem sibi solam νοῦς noster potuit inuenire. Sed forte arguas quia haec quoque deus in tali paradiso locauit, hoc est passiones corporis et uanitatem quandam fluctuantium uel inanium cogitationum, quod ipse nostri fuerit auctor erroris. considera quid dicat. habete inquit potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium repentium, quae repunt super terram. uides quod ille tibi tribuerit potestatem, ut de omnibus iudicare tu debeas, singulorum genera iudicii tui sobria definitione discernere. uocauit ad te omnia deus, ut supra omnia mentem tuam esse cognosceres. cur quae tibi similia minime repperisti adsciscere tibi et copulare uoluisti? dedit tibi certe sensum, quo uniuersa cognosceres et de cognitis iudicares, meritoque de illo fecundo paradisi agro eiectus es, quia non potuisti seruare mandatum. sciebat enim deus esse te fragilem, sciebat iudicare non posse: ideo dixit quasi fragilioribus: nolite iudicare, ut non iudicemini. ergo quia sciuit infirmum te esse ad iudicandum, uoluit oboedientem esse mandato: ideo praeceptum posuit. quod si non praeuaricatus esses, periculum incerti iudicii incidere nequiuisses. itaque quoniam iudicare uoluisti, ideo addidit: ecce Adam factus est quasi unus ex nobis, ut sciat bonum et malum. uoluisti tibi adrogare iudicium: poenam praui iudicii refutare non debes. posuit tamen te contra paradisum, ne memoriam eius posses abolere. denique iusti in paradisum rapiuntur, sicut Paulus raptus est in paradisum et audiuit uerba ineffabilia. et tu si a primo caelo ad secundum, a secundo caelo ad tertium mentis tuae uigore rapiaris, hoc est quia primum unusquisque homo est corporalis, secundo animalis, tertio spiritalis, si ita rapiaris ad tertium caelum, ut uideas fulgorem gratiae spiritalis — animalis enim homo quae sunt spiritus nescit, et ideo tertii caeli ascensio tibi est necessaria, ut rapiaris in paradisum — rapieris iam sine periculo, ut possis diiudicare omnia, quia spiritalis diiudicat omnia, ipse autem a nemine diiudicatur, et fortasse quasi adhuc fragilis audies uerba ineffabilia, quae non liceat homini loqui, et tunc quod acceperis reseruato et quod audieris custodi. Paulus apostolus custodiebat, ne laberetur uel alios certe faceret errare. aut fortasse ideo dixit Paulus: quae non licet homini loqui, quia erat adhuc in corpore constitutus, hoc est uidebat istius corporis passiones, uidebat legem carnis suae repugnantem legi mentis suae. hoc enim malo intellegi, ne uideamur quendam adhuc futuri periculi iactare terrorem; sit enim uel propter hanc uitam securitas, ut nullos praeuaricationis posthac futurae laqueos formidemus. ergo quicumque fuerit in paradiso ascensione uirtutis audiet mysteria dei arcana illa atque secreta, audiet dicentem dominum tamquam latroni illi a scelere ad confessionem et ad fidem a latrocinio reuertenti: hodie mecum eris in paradiso. Serpens autem erat sapientior omnium bestiarum, quae erant super terram, quas fecit dominus deus. et dixit serpens mulieri: quid utique dixit deus, ne edatis ab omni ligno quod est in paradiso? cum dicit sapientiorem serpentem, intellegis quem loquatur, id est illum aduersarium nostrum, qui tamen habet huius sapientiam mundi. sed et uoluptas atque delectatio bene sapiens dicitur, quia et carnis appellatur sapientia, sicut habes quia sapientia huius carnis inimica est deo et ad exquirenda delectationum genera astuti sunt qui adpetentes sunt uoluptatum. siue ergo delectationem intellegas, quaedam est diuino aduersa mandato et inimica sensibus nostris, unde sanctus Paulus ait: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in lege peccati, si autem ad diabolum referas, uerus inimicus est generis humani. quae causa autem inimicitiarum nisi inuidia? sicut Solomon ait quia inuidia diaboli mors introiuit in orbem terrarum. inuidiae autem causa beatitudo hominis in paradiso positi et ideo, quoniam ipse diabolus acceptam gratiam tenere non potuit, inuidit homini eo quod figuratus e limo, ut incola paradisi esset, electus est. considerabat enim diabolus quod ipse, qui fuisset superioris naturae, in haec saecularia et mundana deciderat, homo autem inferioris creaturae sperabat aeterna. hoc est ergo quod inuidit dicens: 'iste inferior adipiscetur quod ego seruare non potui? iste de terris migrabit ad caelum, cum ego de caelo lapsus in terras sim? multas uias habeo quibus hominem decipere possim. de limo factus est, terra ei mater est, coruptibilibus inuolutus est. etsi anima superioris naturae, tamen et ipsa lapsui potest esse obnoxia in corporis carcere constituta, quando ego lapsum uitare non potui. est igitur uia prima, ut decipiatur, dum condicione sua maiora desiderat. hic enim quidam est conatus industriae. deinde carnis est quod non habeat desiderare. postremo in quo uideor ego omnibus esse sapientior, nisi circumscribam hominem et uersutia et fraude contendam?' itaque machinatus est ut non primo Adam adoriretur, sed Adam per mulierem circumscribere conaretur, non adorsus est eum qui coram acceperat caeleste mandatum, sed eam adorsus est quae a uiro didicerat, non a deo quid obseruaret acceperat. neque enim habes quia mulieri dixit deus, sed quia Adae dixit, et ideo per Adam cognouisse mulier aestimanda est.