Et plantauit deus paradisum in Edem secundum orientem et posuit ibi hominem, quem fincxit. De paradiso adoriendus sermo non mediocrem aestum nobis uidetur incutere quidnam sit paradisus et ubi sit qualisue sit inuestigare et explicare cupientibus, maxime cum apostolus siue in corpore siue extra corpus nesciat, raptum se tamen dicat usque ad tertium caelum. et rursus scio inquit eiusmodi hominem, siue in corpore siue extra corpus nescio, deus scit, quoniam raptus est in paradisum et audiuit uerba ineffabilia, quae non licet homini loqui. pro huiusmodi gloriabor, pro me autem non gloriabor nisi in infirmitatibus meis. si enim uoluero gloriari, non ero stultus; nam ueritatem dico. ergo si huiusmodi paradisus est, ut eum solus Paulus aut uix aliquis Pauli similis, cum in uita degeret, uidere potuerit, idem tamen, siue in corpore siue extra corpus uiderit, meminisse non possit, audierit tamen uerba, quibus prohibitus sit uulgare quod audierat, quo tandem modo nos paradisi situm poterimus absoluere, quem nec uidere potuimus et, si potuissemus uidere, tamen prohiberemur aliis intimare? simul cum Paulus extollere se reuelationum sublimitate sit ueritus, quanto magis nobis studendum est id 〈non〉 sollicitius indicare, cuius etiam reuelatio obnoxia sit periculo! non uilem igitur hunc paradisum aestimare debemus, et ideo relinquamus Pauli esse secretum. tamen quoniam legimus in Genesi a deo paradisum esse plantatum secundum orientem et ibi esse positum hominem, quem plasmauit deus, istius paradisi auctorem iam possumus inuenire. quis est enim qui potuit fingere paradisum nisi omnipotens deus, qui dixit et facta sunt, numquam indigens eorum quae generari uellet? ipse ergo plantauit paradisum, de quo dicit sapientia: omnis plantatio, quam non plantauit pater meus, eradicabitur. bona angelorum plantatio, bona sanctorum; sancti enim sub ficu et uite dicuntur in illo pacis futuri tempore, in quibus typus est angelorum. Ergo paradisus est plurima ligna habens, sed ligna fructifera, ligna plena suci atque uirtutis, de quibus dictum est: exultabunt omnia ligna siluarum, ligna semper florentia uiriditate meritorum, sicut illud lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, cuius folium non defluet, quia totus in eo fructus exuberat. hic ergo paradisus est. locus autem eius, in quo est plantatus, uoluptas dicitur. unde et sanctus Dauid ait: ex torrente uoluptatis tuae potabis eos. legisti enim quia fons procedit ex Edem, qui rigat paradisum. haec igitur ligna, quae plantata sunt in paradiso, quasi profluuio quodam torrentis spiritus inrigantur. de quo etiam alibi ait: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei. est autem ciuitas illa quae sursum est Hierusalem libera, in qua diuersa sanctorum merita pullularunt.