Flet igitur ecclesia pignus suum, et lacrimae eius in maxillis eius. Quid sit maxilla, audi: Qui te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram, eo quod in dolore sit patiens, ut paeniteat verberantem. Percussa eras, ecclesia, in maxilla tua, cum amitteres Gratianum, praebuisti et alteram, quando tibi Valentinianus ereptus est. Merito tibi non in una maxilla, sed in utraque sunt lacrimae, quia pie germanum utrumque deploras. Ploras, igitur, ecclesia, et fletu genae tuae velut fluentibus quibusdam stillicidiis pietatis exundant. Quae sunt istae genae ecclesiae, de quibus et alibi ait scriptura: Ut corium malorum granatorum genae tuae? Istae sunt genae, in quibus solet nitere verecundia, pulchritudo fulgere, in quibus aut flos iuventae aut perfectae aetatis insigne est. In obitu igitur fidelium imperatorum quidam fidei pudor, quaedam ecclesiae verecundia est, et in tam inmatura morte piorum principum omnis ecclesiae maestior pulchritudo est. Plorat ecclesia in sapientibus suis, qui sunt velut caput ecclesiae; oculi enim sapientis in capite eius. Plorat in oculis, hoc est in suis fidelibus, quia scriptum est: Oculi tui sicut columbae extra taciturnitatem tuam, eo quod et videant spiritaliter et noverint ea, quae viderint, tacere mysteria. Plorat in sacerdotibus suis, qui sunt sicut genae ecclesiae, in quibus est 'barba Aaron', hoc est barba sacerdotalis, in quam de capite descendit unguentum. Isti sunt, in quibus est pulchritudo ecclesiae, in quibus flos eius gratior, in quibus aetas perfectior: qui velut cortices malorum punicorum decorem foris praeferant abstinentia corporali, intus autem commissam sibi plebem diversae aetatis et sexus foveant sapientia spiritali, obiecti quidem saeculo ad iniurias, sed interna mysteria dividentes. Plorat in virginibus suis, quae sunt sicut 'lilia', et lilia 'myrra plena', candorem integritatis et mortificatae corporalis inlecebrae gloriam praeferentes. In his ergo flet, sicut scriptum est: Viae Sion lugent, sacerdotes eius ingemescunt, virgines eius abductae, et ipsa indignatur intra se. Et intra se quidem indignatur, ad Valentinianum autem dicit: Adsumam te et inducam te in domum matris meae et in secretum eius, quae concepit me. Potum tibi dabo a vino operosi unguenti, hoc est multi operis, multi odoris unguento, a fluxu malorum granatorum meorum, ut bibat vinum, quod laetificat cor hominis, et defluat in eum malorum granatorum fluxus, in quibus multus et diversus est fructus. Sermo enim multorum sensuum et de diversis scripturis abundans, sermo angelorum, sermo apostolorum ac prophetarum, quos uno velut corio ecclesia sancta conplectitur, malorum fluxus est granatorum. Videns haec Valentinianus integrae plena gratiae respondet: Misericordiae domini, quod non defecimus, quia non sunt consummatae miserationes eius. Renovavit illas sicut lux matutina. Multi sunt gemitus mei et cor meum defecit. Sors mea dominus, dixi, ideo sustinebo eum. Bonus est dominus sustinentibus eum, animae, quae quaerit eum. Bonum est sperare in salutare domini. Bonum est viro, cum portavit iugum grave in iuventute sua: Sedebit singulariter et silebit, quia tulit iugum grave. Et ille quidem se suarum virtutum remuneratione solatur, eo quod in iuventute sua labores absorbuit, pericula multa toleravit, iugum maluit grave emendatioris propositi quam molle illud ac plenum deliciarum vivida mentis cervice portare. Beatus plane, qui vel in senectute correxit errorem, beatus, qui vel sub ictu mortis animum avertit a vitiis. Beati enim, quorum tecta sunt peccata, quia scriptum est: Desine a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi. Quicumque ergo desierit a peccatis et fuerit ad meliora in quacumque conversus aetate, habebit superiorum indulgentiam peccatorum, quae fuerit vel paenitenti confessus adfectu vel corrigenti aversus ingenio. Sed huic cum plurimis veniae societas emerendae; plurimi enim sunt, qui se a peccatis et a lubrico iuventutis in senectute revocare potuerunt, rarus autem, qui in iuventute iugum grave seria sobrietate portaverit. Hoc est illud iugum, de quo ait dominus in evangelio: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam: tollite iugum meum super vos. Si quis ergo, antequam gravi oneretur peccatorum sarcina, tulerit iugum in iuventute, 'singulariter sedebit', non eum plurimis conferendus, sed cum illo, qui potest dicere: Quoniam tu singulariter in spe constituisti me.