Sed audio vos dolere, quod non acceperit sacramenta baptismatis. Dicite mihi: Quid aliud in nobis est nisi voluntas, nisi petitio? Atqui etiam dudum hoc voti habuit, ut, antequam in Italiam venisset, initiaretur, et proxime baptizari se a me velle significavit, et ideo prae ceteris causis me acciendum putavit. Non habet ergo gratiam, quam desideravit, non habet, quam poposcit? Et quia poposcit, accepit, et ubi illud est: Iustus quacumque morte praeventus fuerit, anima eius in requie erit. Solve igitur, pater sancte, munus servo tuo, quod Moyses, quia in spiritu vidit, accepit, quod David, quia ex revelatione cognovit, emeruit. Solve, inquam, servo tuo Valentiniano munus, quod concupivit, munus, quod poposcit sanus, robustus, incolumis. Si adfectus aegritudine distulisset, tamen non penitus a tua misericordia esset alienus, qui celeritate temporis esset, non voluntate, fraudatus. Solve ergo servo tuo munus tuae gratiae, quam ille numquam negavit, qui ante diem mortis templorum privilegia denegavit his urgentibus, quos revereri posset. Adstabat virorum caterva gentilium, supplicabat senatus. Non metuebat hominibus displicere, ut tibi soli placeret in Christo. Qui habuit spiritum tuum, quomodo non accepit gratiam tuam? Aut si, quia sollemniter non sunt celebrata mysteria, hoc movet, ergo nec martyres, si catechumeni fuerint, coronantur; non enim coronantur, si non initiantur. Quodsi suo abluuntur sanguine, et hunc sua pietas abluit et voluntas. Ne, quaeso, eum, domine, a fratre seiungas, ne iugum hoc piae germanitatis patiaris abrumpi. Hic tuus iam et tuo iudicio vindicatus periclitatur amplius Gratianus, si separetur a fratre, si non mereatur esse cum eo, per quem meruit vindicari. Quas ille nunc manus ad te, pater, erigit! Quas pro fratre preces fundit! Quo ei inhaeret amplexu! Quemadmodum sibi eum non patitur avelli! Adest etiam pater, qui militiam sub Iuliano et tribunatus honores fidei amore contempsit. Dona patri filium, fratri germanum suum, quorum utrumque imitatus, alterum fide, alterum devotione pariter atque pietate in templorum privilegiis denegandis, quod patri defuerat, adiunxit, quod frater constituit, custodivit. Et huic adhuc intercessionem adscisco, cui remunerationem praesumo.