Esto tamen, dolendum sit, quod primaeva obierit aetate: gratulandum tamen, quod virtutum stipendiis veteranus decesserit. Tanta enim fuit emendatio vitae eius in illo omnibus lubrico adulescentiae tempore, tanta laus morum eius, ut omnem memoriam doloris obducat. Quod enim obiit, fragilitatis est, quod talis fuit, admirationis. Quam beata fuisset res publica, si eum diutius servare potuisset! Sed quia vita sanctorum non hic in terris est, sed in caelo — iustis enim vivere Christus et mori lucrum, quia dissolvi et cum Christo esse multo melius —, dolendum est, quod nobis cito raptus sit, consolandum, quod ad meliora transierit. Denique David moriturum filium flebat, mortuum non dolebat. Flebat, ne sibi eriperetur, sed flere desivit ereptum, quem sciebat esse cum Christo. Et ut scias verum esse, quod adsero: Incestum Amnon filium flevit occisum, parricidam Abessalon doluit interemptum dicens: Filius meus Abessalon, filius meus Abessalon, innocentem filium non putavit esse lugendum, quia illos sibi perisse pro scelere, hunc pro innocentia credidit esse victurum. Nihil ergo habetis, quod gravissime doleatis in fratre: homo natus est, humanae fuit obnoxius fragilitati. Nemo se redimit a morte, non dives, non ipsi reges, immo ipsi gravioribus subiacent. Iob dixit: Numerati anni dati sunt potenti, timor autem eius in auribus eius; quando videtur pacem habere, tunc veniet eius eversio. Vobis quoque ipsis tam acerba incidisse patienter ferre debetis, quae videtis vobis communia esse cum sanctis. Etiam David amissis filiis destitutus est. Optasset illos tales obire, qualis vobis frater ereptus est. Ille crimina doluit, non exitum filiorum. Sed esto, fuerit ingemiscendum. Quo usque luctus tempora protrahantur? Duorum mensuum curricula in fraterni funeris cottidiano clausistis amplexu. Sola in scripturis Iepthae filia fletus sui tempora postulavit, cognito, quod pater eius profecturus ad proelium voverat, quia id rerum potitus offerret domino, quod sibi primum occurreret. Post victoriam revertenti occurrerat filia gnara pietatis, ignara promissi. Vidit eam et ingemuit pater dicens: Heu me, filia, inpedisti me, in stimulum doloris facta es mihi. Ego vero aperui os meum de te ad dominum et non potero avertere. Illa dixit ad eum: Pater, si in me aperuisti os tuum, fac mihi ita, ut exiit de ore tuo. Et iterum dixit: Sine me mensibus duobus et vadens flebo in montibus super virginitatem meam, ego et conpares amicae meae. Itaque duobus exactis regressa mensibus sacrificii munus implevit. Quae decreto populi Israhel quaternis in anno diebus ab eiusdem plebis feminis deplorabatur. Ad deflendum igitur virginitatis suae florem duos sat esse menses Iepthae filia iudicavit, et adhuc non venerat resurrectio. Et hoc spatio temporis satis putavit a paucis se esse defletam. Vobiscum omnes populi defleverunt, omnes ingemuerunt provinciae, et adhuc parva putatis vestri haec esse supplicia? Si fratrem vestro redimere possetis exitio, nollet tamen ille vestra adflictione resuscitari, qui se melius vivere credit in vobis, qui optavit potius se ipsum mori quam vestram videre iniuriam, qui pro vobis se libenter fuit paratus offerre, qui ipso nostri doloris die dicitur hanc solam emisisse vocem: 'Vae miseris sororibus meis!' Itaque magis vestram destitutionem quam suam mortem dolebat.