Non igitur velut penicillo quodam sermonis mei vestras abstergebo lacrimas; neque enim id facere vellem, etiamsi possem — est enim piis adfectibus quaedam etiam flendi voluptas et plerumque gravis lacrimis evaporat dolor —. Sed id postulo, ne vel infixum pectori vestro fratrem duris gemitibus revellatis vel avertatis planctibus vel requiescentem excitetis. Ille vobis maneat in corde, ille vivat in pectore, ille amplexibus piis haereat, ut solebat, ille fraterna oscula premat, ille semper in oculis sit, semper in osculis, semper in adloquiis, semper in mentibus, ille iam talis, ut ei nihil timeatis sicut ante. Obliviscamini eius aerumnam, teneatis gratiam. Ille vobis auxiliaturus speretur, ille noctibus praesul adsistat, illum a vobis iam nec somnus excludat. Propter ipsum delectet quies, ut vobis gratior revertatur. In vobis est, filiae, ut fratrem vobis iam nemo possit auferre. Sed corpus eius tenere desideratis, tumulum circumfusae tenetis. Ille tumulus vobis fratris habitatio sit, ille sit aula palatii, in quo cara vobis membra requiescent. Quodsi me ad illum revocatis dolorem, quod cito excessit e vita, nec ego abnuo inmatura obisse aetate, quem nostrae vitae temporibus fulcire cuperemus, ut de nostris annis viveret, qui fungi non potuit suis. Sed quaero, utrum aliquis sit post mortem sensus an nullus. Si est, vivit; immo quia est, vita iam fruitur aeterna. Quomodo enim non habet sensum, cuius anima et vivit et viget et remeabit ad corpus et faciet illud, cum refusa fuerit, revivescere? Cla- mat apostolus: Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non tristes sitis, sicut et ceteri, qui spem non habent. Nam si credimus, quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et deus illos, qui dormierunt, per Iesum adducet cum ipso. Manet ergo eos vita, quos manet resurrectio. Quod si gentes, quae spem resurrectionis non habent, hoc uno se consolantur, quo dicant, quod nullus post mortem sensus sit defunctorum ac per hoc nullus remaneat sensus doloris, quanto magis nos consolationem recipere debemus, quia mors metuenda non sit, eo quod finis sit peccatorum, vita autem desperanda non sit, quae resurrectione reparatur? Iob quoque docet nec mortem timendam et potius optandam piis dicens: Utinam in inferno me custodires, absconderes me, donec mitigetur ira tua et constituas mihi tempus, in quo memor sis mei. Si enim mortuus fuerit homo, vivet. Consummans dies vitae meae sustinebo, donec iterum fiam. Tunc vocabis, et ego tibi oboediam : opera autem manuum tuarum ne despicias.