Advertimus, quem circa amicos suos habuerit animum, consideremus, quem erga germanas suas habuerit adfectum. In ipsis requiescebat, in ipsis consolabatur, in ipsis relaxabat animum et fessa curis corda mulcebat. Rogabat eas, ut, si quo pueritiae suae lapsu, si sermone aliquo offensae a fratre viderentur, ignoscerent, veniam sibi a domino deo depraecarentur. Manus, capita sororibus osculabatur, inmemor imperii, memor germanitatis. Et quanto magis aliis potestatis iure praestaret, hoc se magis humilem sororibus exhibebat. Rogabat, ut non meminissent iniuriae, meminissent gratiae. Acciderat, ut quoddam de earum possessione audiret negotium; tantus enim erat, ut etiam in causa sororum aequus fore arbiter a provincialibus aestimaretur, quod, etsi circa sanctas necessitudines suas caritate propenderet, tamen pietatem suam iustitia temperaret. Audivit negotium non de iure, sed de possessione praedii. Hinc pietas pro sororibus, inde misericordiae pro orphano causa certabat, ut pro eo apud ipsas interveniret sorores. Remisit ad iudicem publice ne- gotium, ne aut ius aut pietatem laederet. Privatim tamen, quantum ex proposito nobilium puellarum advertimus, pium sanctis sororibus inpressit adfectum, ut concedendi praedii voluntatem haberent, indicium darent. Vere dignae tanto fratre germanae, quae id, quod mater sibi reliquerat, mallent de suo potius iure laxare quam fratrem in sua causa verecundiam sustinere. Haec est vobis, sanctae animae, hereditas pretiosior fraternae laudis et gloriae, his vos pius frater nobiliores et ditiores reddidit, qui caput vestrum non gemmis onerabat, sed osculis, manus vestras non tam regalibus ambiebat insignibus, quam imperatorio ore lambebat. In vestrae fructu praesentiae omne ponebat solatium, ut nec ipsam nimie desideraret uxorem. Ideo nuptias differebat, quia pius eum vestrae gratiae pascebat adfectus. Haec vobis desiderio amplius quam dolori sint, ut fraterna gloria plus reficiat mentem quam dolor torqueat. Pascunt frequenter et lacrimae et mentem ablevant, fletus refrigerant pectus et maestum solantur adfectum. Durum quidem funus videtis, sed stabat et sancta Maria iuxta crucem filii et spectabat virgo sui unigeniti passionem. Stantem illam lego, flentem non lego. Unde dixit ei filius: Mulier, ecce filius tuus, et discipulo dixit: Ecce mater tua, hereditatem illi caritatis suae et gratiae derelinquens. In quo vobis, pia pignora, quoniam fratrem vestrum servare propter mea peccata non merui, adfectum paternum exhibere desidero. Illum intueor in vobis, illum teneo, illum puto mihi esse praesentem, immo utrumque germanum, quos velut oculos mihi effossos arbitror. Felicius episcopos persequuntur imperatores quam diligunt. Quanto mihi beatius Maximus minabatur! In ilius odio laus erat, in horum amore supplicii feralis hereditas. Utinam, filii, pro vobis licuisset hunc spiritum fundere! Conpendium doloris inveneram et gloriosius mihi fuerat pro tantis obire pignoribus. Sed ad vestram, sanctae filiae, consolationem revertar, quamvis rerum gestarum acerbitas vim omnem consolationis absorbeat. Quae si brevis sit, nihil adfert, quo maestum adfectum demulceat, sin prolixior, longiorem adfert admonitionem doloris. Quo enim prolixior fueris, hoc magis in consolando adficies eum, quem consolari velis, et diutius maerorem eius tenebis.