Sed quomodo pauper, qui habebat aeternitatis divitias et 'plenitudinem divinitatis'? Denique in carne erat et dicebat: Amodo videbitis filium hominis sedentem ad dexteram virtutis. Et alibi ad Petrum dicit: Tibi dabo claves regni caelorum. Hic ergo pauper, qui regnum caeleste donabat? Sed audi, quomodo pauper: Tollite, inquit, iugum meum super vos, quia mitis sum et humilis corde. Ideo et populus eius pauper est, non indigentia, quem divite illo populo video ditiorem; non solum enim oracula prophetarum, sed etiam apostolorum meruit divino fusa spiritu habere praecepta. Non ergo inopia pauper, sed pauper spiritu, cui dictum est: Beati pauperes spiritu, ipsorum enim est regnum caelorum. Vere 'beati pauperes', qui acceperunt, quod divites non habebant. Ex hoc numero est ille propheticus pauper, de quo scriptum est: Iste pauper clamavit, et dominus exaudivit eum. Ex hoc populo ille, qui ait: Argentum et aurum non habeo, sed, quod habeo, do tibi: in nomine Iesu Nazareni surge et ambula. Ille ergo pauper auctor populi pauperis dicit: Deus, laudem meam ne tacueris, quoniam os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Locuti sunt super me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis. Pro eo, ut me diligerent, detrahebant mihi, ego autem orabam. Bonum scutum oratio, quo omnia adversarii ignita spicula repelluntur. Orabat ergo dominus Iesus, et eius imitator Valentinianus orabat. Sed forte dicatur: 'Quid ei sua profuit oratio? Ecce in primo vitae occidit cursu.' — De celeritate mortis, non de genere loquor; non enim accusationis voce utor, sed doloris. — Sed etiam dominus orabat et crucifixus est; hoc enim orabat, ut 'peccatum mundi tolleret'. Audiamus ergo, quid oret Christi discipulus. Utique quod magister docuit. Docuit autem, ut vigilemus et oremus, ne ingrediamur in temptationem, hoc est, ne incidamus in peccatum. Haec est enim temptatio Christiani, si in suae animae periculum prolabatur: mortem autem timere non est perfectionis. Rogare autem quis debeat et pro inimicis suis, orare etiam pro persequentibus, sicut ipse dominus orabat dicens: Pater, dimitte illis, non enim sciunt, quid faciunt. Vide clementiam magnam: Illi suum persequebantur auctorem, ipse adversariis etiam gravia peccata donabat; quin etiam ignorantiae velamine excusabat admissum dicens, quia 'nesciunt quid faciunt'; nam si scirent, dominum non persequerentur suum, in cuius potestate ac iure salutem suam esse arbitrarentur. Et quia non sola Christi persecutores eius erant morte contenti, addebant maledicta atque convicia, ut ait ipse: Maledicent ipsi, et tu benedices. Docuit nos; quod timere maledicta persequentium minime debeamus, cum habeamus benedictionis auctorem, nec movere nos convicia debeant, ubi praesul est, qui possit auferre maledicta. Quid illud, quod mori non timuit? Immo pro omnibus se obtulit dicens, quod frustra innoxii in invidiam vocarentur, quod frustra propter se alii periclitarentur, sibique potius mortem optabat, ne ipse aliis causa mortis esset. Hoc est illud evangelicum domini in ipsa sui captione dicentis: Si me quaeritis, sinite hos ire. Occidit itaque pro omnibus, quos diligebat, pro quo amici sui parum putabant, si omnes perirent.