In ipso egressu gestarum iam rerum indicia potui cognoscere, sed properandi studio nihil advertere poteram. Iam superabam Alpium iuga, et ecce nuntius amarus mihi et omnibus de tanti morte imperatoris. Reflexi iter et fletibus meis lavi. Quibus ego votis omnium proficiscebar; quo gemitu omnium revertebar! Non enim imperatorem sibi, sed salutem ereptam putabant. Quanto ipse angebar dolore! Primum quod tantus princeps, quod dulce pignus meum, quod ita mei cupidissimus occidisset. Quos ego aestus eius illo biduo fuisse conperi, quo litteris, quas ad me miserat, supervixit! Vesperi profectus est silentiarius, tertio die mane quaerebat, iamne remeasset, iamne venirem: ita sibi salutem quandam venturam arbitrabatur. O iuvenis optime, utinam te viventem invenire potuissem, utinam te dilatio aliqua meo reservasset adventui! Nihil de aliqua mei virtute polliceor, nihil de ingenio atque prudentia, sed quanta ego cura inter te et comitem tuum, quanta sedulitate concordiam et gratiam refudissem! Qua me ipsum pro tua obtulissem fide, quam in me ipsum eos recepissem, quibus ille se timere dicebat! Certe si comes non esset inflexus, tecum remansissem. Praesumebam de te, quod ipse me audires, si pro te non esse auditum videres. Multa habueram, quae tenerem; nunc nihil habeo praeter lacrimas et fletus. Cottidie mihi maior ad dolorem es, crescis ad gemitum. Omnes quanti me feceris, protestantur, omnes absentiam meam causam tuae mortis adpellant. Sed non sum Helias, non sum propheta, ut potuerim futura cognoscere. Sed sum 'vox clamantis' in gemitu, quo possim deflere praeterita. Quid enim habeo, quod melius faciam, quam ut tibi lacrimas pro tanto tuo in me adfectu rependam? Ego te suscepi parvulum, cum legatus ad hostem tuum pergerem, ego maternis traditum manibus amplexus sum, ego tuus iterum legatus repetivi Gallias, et mihi dulce illud officium fuit pro salute tua primo, deinde pro pace atque pietate, qua fraternas reliquias postulabas, nondum pro te securus et iam pro fraternae sepulturae honore sollicitus. Sed revertamur ad threnos et ipsa doloris in- grediamur viscera: Quid testabor, inquit, tibi aut quid adsimilabo tibi, filia Hierusalem? Quis salvam faciet te et quis consolabitur te, virgo filia Sion? Quia magna facta est super te contritio tua. Quis sanabit te? Quis autem me consolabitur, a quo alii petunt consolationis officium? Inplevit me amaritudine, inebriavit me felle. Ventrem meum doleo, ut prophetico utar eloquio, quoniam, quem in evangelio eram generaturus, amisi. Sed ille non amisit gratiam, quam poposcit, qui mihi in sermone, quo utebar ad plebem, hodie resurrexit. Nam cum in tractatum incidissem propositae lectionis, quod populus pauper benediceret deum, quaerere coepi, quis esset hic populus, et distinguere, quod esset populus alter dives, alter pauper, dives Iudaeorum, pauper ecclesiae, dives ille eloquiis sibi creditis, iste pauper aliena eloquia mutuatus. Merito pauper, quia congregatus a paupere est, illo videlicet, qui pauper factus est, cum dives esset, ut nos eius inopia ditaremur; exinanivit enim se, ut omnes repleret.