Quid de amore provincialium loquar, vel quo eos ipse conplectebatur, vel qui ab his consultori suo rependebatur, quibus nihil umquam indici passus est? 'Praeterita', inquit, 'non queunt solvere, nova poterunt sustinere?' Hoc laudant provinciae Iulianum: et ille quidem robusta aetate, iste in processu adulescentiae; ille plurima repperit et exhausit omnia, iste nihil invenit et omnibus abundavit. Audivit in Transalpinis partibus positus ad Italiae fines barbaros adpropinquasse: sollicitus, ne alieno hoste suum regnum adtemptaretur, venire properabat, cupiens dimittere Gallicana otia et pericula nostra suscipere. Haec mihi cum aliis communia. Illa privata, quod saepe me adpellabat absentem et a me initiandum se sacris mysteriis praeferebat. Quin etiam cum rumor quidam ad Viennensem pertulisset urbem, quod invitandi eius ad Italiam gratia eo pergerem, quam gaudebat, quam gratulabatur me sibi optato adfore! Mora ei adventus mei prolixior videbatur. Atque utinam adventus ipsius nullus praevenisset nuntius! Iam promiseram me profecturum, respondens vel honoratis petentibus vel praefecto, ut tranquillitati Italiae consuleretur, me, sicut superfluo ingerere non possem propter verecundiam, ita necessitatibus non defuturum. Confirmatum hoc erat. Ecce postridie litterae de instruendis mansionibus, invectio ornamentorum regalium aliaque huiusmodi, quae in- gressurum iter imperatorem significarent. Quibus rebus ab ipsis, a quibus fuerat postulata, intermissa legatio est. Reus mihi videbar speratae meae praesentiae nec inpletae: sed utinam viventi tibi hunc deberem reatum! Excusarem, quod nulla tua audissem pericula, nullas tuas accepissem litteras, quod non potuissem propriis animalibus occurrere, etiamsi iter ingressus essem. Itaque securus veniae, dum dies subduco, adventus tui iter lego; ecce rescriptum accipio, ut sine mora pergendum putarem, eo quod vadem fidei tuae habere me apud comitem tuum velles. Num restiti? Num moratus sum? Additur eo, ut properarem ocius nec arbitrarer causam itineris mei synodum Gallorum esse episcoporum, propter quorum frequentes dissensiones crebro excusaveram, sed ut ipse baptizaretur.