Audire in consistorio negotia et Danihelis spiritu, in quibus dubitarent senes vel personae alicuius contuitu ducerentur, congruam vero adulescentem videres senilem ferre sententiam. Iactabant invidi, quod praemature prandium peteret: coepit ita frequentare ieiunium, ut plerumque ipse inpransus convivium sollemne suis comitibus exhiberet, quo et religioni sacrae satisfaceret et principis humanitati. Scenicae alicuius forma ac decore deperire Romae adulescentes nobiles nuntiabatur: iussit eam ad comitatum venire. Missus pretio depravatus sine mandati effectu redit. Alterum misit, ne voluisse emendare vitia adulescentium et non potuisse videretur. Datus est obtrectandi aliquibus locus. Deductam tamen numquam aut spectavit aut vidit. Postea redire praecepit, ut et omnes cognoscerent irritum eius non esse mandatum et adulescentes doceret ab amore mulieris temperare, quam ipse, qui poterat habere in potestate, despexerat. Et haec fecit, cum adhuc non haberet uxorem et tamen exhiberet sui tamquam vinctus coniugio castitatem. Quis tam dominus servi quam ille sui corporis fuit? Quis tam aliorum arbiter quam ille suae censor aetatis? Quid de pietate eius loquar, qui cum hominem nobili ortum genere et locupleti prosapia, quae cito movere invidiam solent, regiae cupiditatis accusator urgeret et praefectus insisteret, respondit, ut nihil cruentum sanctis praesertim diebus statueretur? Et cum post aliquot dies accusatoris legeretur libellus, calumniam pronuntiavit, accusatum libere, donec praefectus cognosceret, observare iussit. Neque ante aut postea quisquam tanti criminis sub adulescente imperatore formidavit invidiam. Risit adulescens, quod robusti metuunt imperatores. Miserat propter recuperanda templorum iura, sacerdotiorum profana privilegia, cultus sacrorum suorum Roma legatos et, quod est gravius, senatus nomine nitebantur. Et cum universi, in consistorio qui aderant, Christiani pariter atque gentiles, dicerent esse reddenda, solus velut Danihel excitato in se dei spiritu arguebat perfidiae Christianos, gentilibus obviabat dicens: 'Quod pius frater non eripuit, quomodo a me putatis esse reddendum, cum in eo et religio laedatur et frater?' — a quo se nollet pietate superari. Et cum paterno conveniretur exemplo, quod sub patre suo ea nullus abstulerat, respondit: 'Patrem meum laudatis, quia non abstulit: nec ego abstuli. Numquid pater meus reddidit, ut me debere reddere postuletis? Postremo etiamsi pater reddidisset, frater abstulerat! Imitatorem in ea parte fratris esse me mallem. Aut numquid pater Augustus fuit et frater non fuit? Par utrique debetur reverentia et par utriusque est circa rem publicam gratia. Utrumque imitabor, ut et non reddam, quod et pater reddere non potuit, quia nullus abstulerat, et servem, quod a fratre est constitutum. Postulet parens Roma alia, quaecumque desiderat: Debeo adfectum parenti, sed magis obsequium debeo salutis auctori.'