Sed forte dicas: Quomodo iugum grave dicit Hieremias, eum in evangelio dominus dixerit: Iugum enim meum suave est et onus meum leve est? — Ac primo disce, quia Graecus 'iugum' tantummodo posuit, non addidit 'grave'. Tamen et illud adverte, quia, etsi ita esset in threnis, in evangelio 'iugum suave' dixerit et 'onus leve', non iugum leve. Potest enim grave iugum verbi esse, sed suave: grave adulescenti, grave iuveni, cuius aetas est florulentior, ut nolit iugo verbi subiciendam animi praebere cervicem. Potest et grave verbi iugum videri propter onera disciplinae, austeritatem correctionis, pondus abstinentiae restrictionemque lasciviae: Suave tamen est fructu gratiae, spe remunerationis aeternae, purioris conscientiae suavitate. Tamen iugum verbi suave dixit, onus oboedientiae leve, quoniam ei, qui iugum verbi patienti cervice susceperit, disciplinae onus grave esse non poterit. Qui ergo tulerit in iuventute iugum, 'singulariter sedebit et silebit', revelata sibi gaudens divinae remunerationis aeterna mysteria. Aut certe 'silebit' non opus habens excusatione peccati, quod matura confessione praevenit et propera correctione deposuit. Non enim dicetur huic: Quae in iuventute non congregasti, quomodo invenies in senectute? Potest autem et sic intellegi, quoniam, qui cito portaverit iugum verbi, hoc est a iuventute, non se miscebit cum iuvenibus, sed 'sedebit seorsum et silebit', donec plena se perfectione virtutis erudiat et magnam induat animo patientiam, dabitque percutienti maxillam suam, etiam caedis contemptus iniuriam, ut mandatis obsequatur caelestibus. Magnum est enim vel abstinere a vitiis iuventutis vel ea in ipso iuventutis vestibulo derelinquere atque ad seriora converti. Lubricae enim et perplexae viae sunt juventutis. Denique Salomon ait: Tria mihi inpossibilia intellegere et quartum, quod non cognosco: vestigia aquilae volantis et vias serpentis in petra et semitas navis navigantis et vias viri in iuventute. David autem ait: Delictum iuventutis meae et ignorantiae ne memineris. Iuvenis enim non solum fragilitate lubricae aetatis prolabitur, verum etiam ignorantia caelestium mandatorum plerumque delinquit: cito autem meretur veniam, qui praetendit ignorantiam. Propheta itaque dicit: 'Delicta iuventutis meae et ignorantiae ne memineris.' Non dicit: 'Delicta senectutis meae et scientiae ne memineris', sed quasi propheta, qui cito correxerit et emendaverit vitia iuventutis, aetatem ignorantiamque praetendit. Valentinianus quoque, etiam in delicto prophetae similis, ait: 'Delicta adulescentiae meae et ignorantiae meae ne memineris.' Nec solum dixit, sed etiam ante correxit errorem, quam disceret esse lapsum alicuius erroris. Itaque dicit: 'Correctionem iuventutis meae memineris.' Error in pluribus est, in paucis correctio. Et quid de aliis dicam, qui etiam ludo iuventutis putaverit abstinendum, resecandam aetatis laetitiam, severitatis publicae duritiam molliendam, lenitatem senectutis in alienis annis deferendam ei, qui in periculum convicti criminis vocaretur? Ferebatur primo ludis circensibus delectari: sic istud abstersit, ut ne sollemnibus quidem principum natalibus vel imperialis honoris gratia circenses putaret celebrandos. Aiebant aliqui ferarum eum venationibus occupari atque ab actibus publicis intentionem eius abduci: omnes feras uno momento iussit interfici.