Etsi incrementum doloris sit id, quod doleas, scribere, tamen quoniam plerumque in eius, quem amissum dolemus, commemoratione requiescimus, eo quod in scribendo, dum in eum mentem dirigimus intentionemque defigimus, videtur nobis in sermone revivescere, signare aliquid de Valentiniani iunioris ultimis cordi fuit, ne aut oblitterasse silentio bene meriti de nobis pignoris memoriam videremur atque inhonoratam reliquisse aut refugisse incentivum dolendi, cum doluisse plerumque solatium sit dolentis, simul cum de ipso aut ad ipsum loquor, tamquam de praesente mihi vel ad praesentem sermo sit. Quid igitur primum defleam? Quid primum amara conquestione deplorem? Conversi sunt dies nobis votorum nostrorum in lacrimas, siquidem Valentinianus nobis, sed non talis, qualis sperabatur, advenit. Et iste quidem vel morte sua promissum voluit inplere, sed nobis acerbissima est facta eius, quae exoptabatur, praesentia. Utinam adhuc nobis abesset, ut sibi viveret! Sed ille non passus, cum audiret Alpes Italiae hoste infestari barbaro, maluit periclitari se, si Gallias derelinqueret, quam nostro deesse periculo. Magnum crimen agnoscimus imperatoris, quod Romano subvenire voluit imperio! Haec causa mortis, quae plena laudis! Solvamus bono principi stipendiarias lacrimas, quia ille nobis solvit etiam mortis suae stipendium. Nec tamen flendi admonitio necessaria. Flent omnes, flent et ignoti, flent et timentes, flent et inviti, flent et barbari, flent et qui videbantur inimici. Quantos iste de Galliis usque huc totius tractus itineris populorum egit gemitus! Omnes enim non tamquam imperatorem sibi, sed tamquam parentem publicum obisse domestico fletu doloris inlacrimant, suaque omnes funera dolent. Amisimus enim imperatorem, in quo duo pariter acerbant dolorem, annorum inmaturitas et consiliorum senectus. In his ergo fleo, sicut dixit propheta: Oculi mei caligaverunt a fletu, quia elongavit a me, qui consolabatur me. Oculi non solum corporis, sed etiam mentis hebetati sunt, et quadam caecitate omnis sensus obductus est, quoniam ereptus est mihi, qui convertit animam meam et ad spem maximam de summa rerum desperatione revocavit. Audite, omnes populi, et videte dolorem meum. Virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem, sed cognito, quod de Valentiniani essent partibus, liberi reverterunt. Militavit hostis barbarus imperatori adulescenti et suae oblitus victoriae memor fuit imperialis reverentiae. Laxavit sponte, quos ceperat, excusans, quod ignorasset Italos. Nos adhuc murum Alpibus addere parabamus: Valentiniani gratia non expectavit Alpium vallum, fluenta amnium, aggeres nivium, sed Alpes et fluvios supergressa muro nos sui imperii protexit. Unde prophetici threni mihi utendum exordio videtur: Quomodo maeret Italia, quae abundabat gaudiis? Plorans ploravit in nocte, et lacrimae eius in maxillis eius, nec est, qui eam consoletur ab omnibus, qui diligunt eam. Omnes, qui amant illam, despexerunt eam. Omnis populus eius ingemescentes. Et quia de Hierusalem dictum est, 'ploravit' et nostra Hierusalem, id est ecclesia, et 'ploravit in nocte', quoniam, qui eam splendidiorem fide sua et devotione faciebat, occubuit. Merito ergo 'plorans ploravit et adhuc lacrimae eius in maxillis eius'. Ubertatem quidem fletuum solet vultus umescentis declarare infusio, cum lacrimis genae rorant, sed quia scriptum est: Genae eius sicut fialae aromatis gignentes unguentaria, labia eius lilia distillantia myrram plenam, mystice ecclesiae gratia deflentis accipitur, quae in obitu Valentiniani bonum doloris sui effundit unguentum et vitam eius praedicando concelebrat. Cui mors obesse non potuit, eo quod odor praedicationis universorum ore celebrabilis faetorem omnem mortis abolevit.