Ergo tantus imperator recessit a nobis, sed non totus recessit; reliquit enim nobis liberos suos, in quibus eum debemus agnoscere et in quibus eum et cernimus et tenemus. Nec moveat aetas! Fides militum imperatoris perfecta aetas est; est enim perfecta aetas, ubi perfecta est virtus. Reciproca haec, quia et fides imperatoris militum virtus est. Recognoscitis nempe, quos vobis Theodosii fides triumphos adquisiverit. Cum locorum angustiis et inpedimentis calonum agmen exercitus paulo serius in aciem descenderet et inequitare hostis mora belli videretur, desiluit equo princeps et ante aciem solus progrediens ait: 'Ubi est Theodosii deus?' Iam hoc Christo proximus loquebatur. Quis enim posset hoc dicere, nisi qui Christo se adhaerere cognosceret? Quo dicto excitavit omnes, exemplo omnes armavit, et iam certe senior aetate, sed validus fide. Theodosii ergo fides fuit vestra victoria: vestra fides filiorum eius fortitudo sit. Fides ergo auget aetatem. Denique nec Abraham, ut in senectute generaret filium, consideravit aetatem, nec Sara, ut pareret. Neo mirum, si auget aetatem fides, cum repraesentet futura. Quid est enim fides nisi rerum earum, quae sperantur, substantia? Sic nos scripturae docent. Ergo si substantia eorum, quae sperantur, fides est, quanto magis eorum, quae videntur. Bona fides, de qua scriptum est: Iustus autem ex fide vivit; quodsi subtraxerit se, non placebit animae meae. Nos autem non subtrahamus nos ad dispendium animae, sed inhaereamus fidei ad animae nostrae adquisitionem, quoniam in hac fidei militia 'testi- monium consecuti sunt' seniores nostri Abraham, Isaac, Iacob et ideo hereditatem nobis fidei reliquerunt. Fidelis Abraham, qui non ex operibus, sed ex fide iustificatus est, quoniam deo credidit, Isaac, qui per fidem nec gladium ferituri parentis expavit, Iacob, qui paternae fidei vestigiis intentus, dum iter agit, angelorum vidit exercitum et vocavit concilium dei. Alibi quoque, id est in libris regnorum, Helisaeus erat intra Samariam et subito eum circumfusus Syrorum obsedit exercitus. Vidit eos Giezi et ait ad dominum suum: 'O domine, quid faciemus?' Et dixit Helisaeus propheta: 'Noli timere, quoniam nobiscum plures sunt quam cum illis.' Et rogavit, ut aperiret dominus oculos Giezi. Et aperti sunt oculi eius, et vidit plenum montem equis et curribus in circuitu Helisaei. Et rogavit Helisaeus, ut percuteret eos deus caecitate. Et percussi sunt et introierunt in civitatem, quo ingrederentur nequaquam videntes. Audistis certe, milites, qui circumfusi estis, quia ubi perfidia, ibi caecitas est. Merito ergo caecus erat exercitus infidelium. Ubi autem fides, ibi exercitus angelorum est. Bona itaque fides, quae frequenter operatur in mortuis. Denique adversarius et legiones suae cottidiana martyrum virtute torquentur. Unde arbitror, quod fila cordarum citharae ideo fides dicantur, quoniam et mortua sonum reddant.