Quid ergo aliud egit Helenae operatio, ut frena dirigeret, nisi ut omnibus imperatoribus sancto dicere spiritu videretur: 'Nolite fieri sicut equus et mulus', sed in freno et camo maxillas eorum constringeret, qui se non agnoscerent reges, ut regerent sibi subditos? Prona enim potestas in vitium ferebatur et more pecudum vaga sese libidine polluebant, ignorabant deum. Restrinxit eos crux domini et revocavit a lapsu impietatis, levavit oculos eorum, ut Christum in caelo quaererent. Exuerunt se camo perfidiae, susceperunt frena devotionis et fidei, secuti dicentem: Tollite iugum meum super vos; iugum enim meum suave est et onus meum leve est. Inde reliqui principes Christiani — praeter unum Iulianum, qui salutis suae reliquit auctorem, dum philosophiae se dedit errori — inde Gratianus et Theodosius. Non ergo mentita est prophetia dicens: Ambulabunt reges in lumine tuo. 'Ambulabunt' plane ac maxime Gratianus et Theodosius, prae ceteris 'principes', non iam armis militum, sed meritis suis tecti, non purpureum habitum, sed amictum induti gloriae. Qui cum hic delectarentur absolutione multorum, quanto magis illic pepercisse se pluribus recensendo pietatis suae recordatione mulcentur. Qui nunc luce fruuntur candida, longe meliora illic, quam hic possidebant, habitacula consecuti dicentes: O Israhel, quam magna est domus tua et quam ingens locus possessionis eius, magnus et non habens finem. Et perfuncti maximis laboribus inter se conferunt: Bonum est viro, cum portavit iugum grave a iuventute, sedebit singulariter et silebit, quia portavit iugum grave. Qui enim iugum grave portavit a iuventute, requiescit postea; remotus a turba praecipuum locum quietis suae possidet dicens: Quoniam tu singulariter in spe constituisti me. 'Portavit iugum grave a iuventute' sua Lazarus pauper, ideo singulariter in sinu Abrahae requiescit divinae testimonio lectionis. 'Portavit iugum grave' Theodosius 'a iuventute', quando insidiabantur eius saluti, qui patrem eius triumphatorem occiderant. 'Portavit iugum grave', quando subiit pietatis exilium, quando infusis Romano imperio barbaris suscepit imperium. 'Portavit iugum grave', ut tyrannos Romano imperio dimoveret. Sed quia hic in labore, ibi in requie. Sed iam veniamus ad augusti corporis transmissionem. Fles, Honori, germen augustum, et lacrimis pium testificaris adfectum, quod inhonorum adhuc honore tumuli patris corpus per spatia multa transmittis. Sed et patriarcha Iacob propter populum liberandum, quem tetra fames gravi urgebat periculo, relicta domo senex ad peregrina contendit atque ibi defunctus ad sepulchrum patrium per aliquot dies filio prosequente deductus est. Nec derogatum est aliquid meritis eius, sed magis accessit ad laudem, quod pro suis carens debitae domus sorte quodam supremi funeris peregrinabatur exilio. Fles etiam, imperator auguste, quod non usque Constantinopolim reverendas reliquias ipse prosequeris. Eadem tibi causa nobiscum est: omnes iusto dolore prosequimur, omnes, si fieri posset, deductores tecum esse cuperemus. Sed Ioseph ad finitimam accessit provinciam, hic multa interiacent regionum divortia, hic maria transfretanda sunt. Nec hoc quidem tibi laboriosum, nisi te teneret res publica, quam boni imperatores et parentibus et filiis praetulerunt. Denique ideo te imperatorem pater fecit, dominus confirmavit, ut non soli militares patri, sed omnibus imperares.