Invenit ergo titulum, regem adoravit, non lignum utique, quia hic gentilis est error et vanitas impiorum, sed adoravit illum, qui pependit in ligno inscriptus in titulo, illum, qui sicut scarabeus clamavit, ut persecutoribus suis pater peccata donaret. Avida mulier festinabat tangere remedium inmortalitatis, metuebat calcare sacramentum salutis. Laeto corde et trepidante vestigio, quid faceret, nesciebat; pertendit tamen ad cubile veritatis. Lignum refulsit et gratia emicuit, ut, quia iam feminam visitaverat Christus in Maria, spiritus in Helena visitaret. Docuit eam, quod mulier ignorabat, et deduxit in viam, quam mortalis scire non poterat. Quaesivit clavos, quibus crucifixus est dominus, et invenit. De uno clavo frenum fieri praecepit, de altero diadema intexuit; unum ad decorem, alterum ad devotionem vertit. Visitata est Maria, ut Evam liberaret, visitata est Helena, ut redimerentur imperatores. Misit itaque filio suo Constantino diadema gemmis insignitum, quas pretiosior ferro innexa crucis redemptionis divinae gemma conecteret, misit et frenum. Utroque usus est Constantinus et fidem transmisit ad posteros reges. Principium itaque credentium imperatorum sanctum est, quod super frenum: ex illo fides, ut persecutio cessaret, devotio succederet. Sapienter Helena, quae crucem in capite regum locavit, ut Christi crux in regibus adoretur. Non insolentia ista, sed pietas est, cum defertur sacrae redemptioni. Bonus itaque Romani clavus imperii, qui totum regit orbem ac vestit principum frontem, ut sint praedicatores, qui persecutores esse consueverant. Recte in capite clavus, ut ubi sensus est, ibi praesidium. In vertice corona, in manibus habena: corona de cruce, ut fides luceat, habena quoque de cruce, ut potestas regat sitque iusta moderatio, non iniusta praeceptio. Habeant hoc etiam principes Christi sibi liberalitate concessum, ut ad imitationem domini dicatur de imperatore Romano: Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. Ex illo gratulatur ecclesia, erubescit Iudaeus, nec solum erubescit, sed etiam torquetur, quod ipse sibi auctor confusionis est. Dum insultat Christo, confessus est eum regem; dum regem Iudaeorum adpellavit, sacrilegium suum, qui non credidit, confitetur. 'Ecce, inquiunt, et crucifiximus Iesum, ut Christiani et post mortem resurgant et mortui regnent. Nos crucifiximus, quem reges adorant; quem non adoramus, ipsi adorant. Ecce et clavus in honore est, et quem ad mortem inpressimus, remedium salutis est atque invisibili quadam potestate daemones torquet. Putabamus nos vicisse, sed victos fatemur. Iterum Christus resurrexit et resurrexisse eum principes agnoverunt. Iterum vivit, qui non videtur. Nunc maior nobis contentio, nunc pugna vehementior adversus eum. Cui regna famulantur, cui servit potestas, illum contempsimus. Quomodo regibus resistemus? Ferro pedum eius reges inclinantur' — Reges adorant, et Photiniani divinitatem eius negant! Clavum crucis eius diademate suo praeferunt imperatores, et Arriani potestatem eius inminuunt! Sed quaero: Quare sanctum super frenum, nisi ut imperatorum insolentiam refrenaret, conprimeret licentiam tyrannorum, qui quasi equi in libidines adhinnirent, quod liceret illis adulteria inpune committere? Quae Neronum, quae Caligularum ceterorumque probra conperimus, quibus non fuit sanctum super frenum!