Beatus Constantinus tali parente, quae imperanti filio divini muneris quaesivit auxilium, quo inter proelia quoque tutus adsisteret et periculum non timeret. Magna femina, quae multo amplius invenit, quod imperatori conferret quam quod ab imperatore acciperet. Anxia mater pro filio, cui regnum orbis Romani cesserat, festinavit Hierosolymam et scrutata est locum dominicae passionis. Stabulariam hanc primo fuisse adserunt sic cognitam Constantio seniori, qui postea regnum adeptus est. Bona stabularia, quae tam diligenter praesepe domini requisivit. Bona stabularia, quae stabularium non ignoravit illum, qui vulnera curavit a latronibus vulnerati. Bona stabularia, quae maluit aestimari stercora, ut Christum lucrifaceret. Ideo illam Christus de stercore levavit ad regnum, secundum quod scriptum est, quia suscitat de terra inopem et de stercore erigit pauperem. Venit ergo Helena, coepit revisere loca sancta, infudit ei spiritus, ut lignum crucis requireret. Accessit ad Golgotham et ait: 'Ecce locus pugnae, ubi est victoria? Quaero vexillum salutis et non invenio. Ego, inquit, in regnis, et crux domini in pulvere? Ego in aureis, et in ruinis Christi triumphus? Ille adhuc latet et latet palma vitae aeternae? Quomodo me redemptam arbitror, si redemptio ipsa non cernitur? Video quid egeris, diabole, ut gladius, quo peremptus es, obstrueretur. Sed Isaac obstructos ab alienigenis puteos eruderavit nec latere aquam passus est. Tollatur igitur ruina, ut vita appareat: promatur gladius, quo veri Goliae caput est amputatum: aperiatur humus, ut salus fulgeat. Quid egisti, diabole, ut absconderes lignum, nisi ut iterum vincereris? Vicit te Maria, quae genuit triumphatorem, quae sine inminutione virginitatis edidit eum, qui crucifixus vinceret te et mortuus subiugaret. Vinceris et hodie, ut mulier tuas insidias depraehendat. Illa quasi sancta dominum gestavit, ego crucem eius investigabo. Illa generatum docuit, ego resuscitatum. Illa fecit, ut deus inter homines videretur, ego ad nostrorum remedium peccatorum divinum de ruinis elevabo vexillum.' Aperit itaque humum, decutit pulverem, tria patibula confusa repperit, quae ruina contexerat, inimicus absconderat. Sed non potuit oblitterari Christi triumphus. Incerto haeret, haeret ut mulier, sed certam indaginem spiritus sanctus inspirat, eo quod duo latrones cum do- mino crucifixi fuerint. Quaerit ergo medium lignum. Sed poterat fieri, ut patibula inter se ruina confunderet, casus inverteret. Redit ad evangelii lectionem, invenit, quia in medio patibulo titulus erat: Iesus Nazarenus, rex Iudaeorum. Hinc collecta est series veritatis, titulo crux patuit salutaris. Hoc est, quod petentibus Iudaeis respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi, id est: non ea scripsi, quae vobis placerent, sed quae aetas futura cognosceret, non vobis scripsi, sed posteritati; propemodum dicens: Habeat Helena, quod legat, unde crucem domini recognoscat.