Circumdederunt me dolores mortis, pericula inferni invenerunt me; multorum enim pericula sunt, sed remedia paucorum. In omnibus sacerdos periclitatur, in omnibus reis angitur; quod enim alii patiuntur, ipse sustinet, et iterum liberatur ipse, cum alii, qui tenentur periculis, liberantur. Conteror corde, quia ereptus est vir, quem vix possumus invenire. Sed tamen tu solus, domine, invocandus es, tu rogandus, ut eum in filiis repraesentes. Tu, domine, custodiens etiam parvulos in hac humilitate, salvos facito sperantes in te. Da requiem perfectam servo tuo Theodosio, requiem illam, quam praeparasti sanctis tuis. Illo convertatur anima eius, unde descendit, ubi mortis aculeum sentire non possit, ubi cognoscat mortem hanc non naturae finem esse, sed culpae. Quod enim mortuus est, peccato mortuus est, ut iam peccato locus esse non possit. Resurget autem, ut perfectior renovato munere vita reparetur. 'Dilexi' et ideo prosequor eum usque ad 'regionem vivorum' nec deseram, donec fletu praecibusque inducam virum, quo sua merita vocant, in montem domini sanctum, ubi perennis vita, ubi corruptelae nulla contagio, nullus gemitus, nullus dolor, nulla consortia mortuorum. Vera regio viventium, ubi mortale hoc induet inmortalitatem et corruptibile hoc induet incorruptionem. Magna 'requies', quae votum inpleat diligentis, pulcherrima promissio. Ideo et 'centesimus quartus decimus' psalmus inscribitur; denique supra in quarto decimo psalmo perfectionem hominis accepimus, sed illic formatur, perfectus licet vir, sed adhuc peccato obnoxius, quia vivit in saeculo: hic vera perfectio est, ubi iam culpa cessavit, gratia perpetuae quietis adfulsit. Ideo 'centesimus quartus decimus' psalmus, quia remuneratio caritatis est. Unde domini pascha quarta decima luna formam celebritatis accepit, quoniam, qui pascha celebrat, debet esse perfectus, debet amare dominum Iesum, qui diligens populum suum perfecta caritate sese obtulit passioni. Et nos sic diligamus, ut, si necesse fuerit, pro domini nomine mortem non fugiamus, nullum aestimemus dolorem, nihil metuamus; perfecta enim caritas timorem expellit foras. Grande numeri mysterium, quando pater unicum filium pro nobis omnibus tradidit, cum pleno luminis sui orbe luna fulgeret. Ita est enim ecclesia, quae pie pascha celebrat domini nostri lesu Christi: sicut luna perfecta in aeternum manet. Quisquis bene hic domini pascha celebraverit, in lumine perpetuo erit. Quis splendidius celebravit quam qui sacrilegos removit errores, clusit templa, simulacra destruxit? In hoc Iosias rex superioribus antelatus est. Manet ergo in lumine Theodosius et sanctorum coetibus gloriatur. Illic nunc conplectitur Gratianum iam sua vulnera non maerentem, quia invenit ultorem; qui licet indigna morte praereptus sit, requiem animae suae possidet. Illic bonus uterque et pietatis interpres largus misericordiae suae consortio delectantur. De quibus bene dicitur: Dies diei eructat verbum. Contra autem Maximus et Eugenius in inferno quasi nox nocti indicat scientiam, docentes exemplo miserabili, quam durum sit arma suis principibus inrogare. De quibus pulchre dicitur: Vidi inpium superexaltatum et elevatum super cedros Libani: et transivi et ecce non erat. Transivit enim pius de caligine saeculari ad lumen aeternum, et 'non erat inpius', qui esse desivit iniquus. Nunc se augustae memoriae Theodosius regnare cognoscit, quando in regno est domini Iesu et considerat templum eius. Nunc sibi rex est, quando recepit etiam filium Gratianum et Pulcheriam, dulcissima sibi pignora, quos hic amiserat, quando ei Flaccilla adhaeret, fidelis anima deo, quando patrem sibi redditum gratulatur, quando Constantino adhaeret. Cui licet baptismatis gratia in ultimis constituto omnia peccata dimiserit, tamen quod primus imperatorum credidit et post se heredidatem fidei principibus dereliquit, magni meriti locum repperit. Cuius temporibus conpletum est propheticum illud: In illo die erit, quod super frenum equi, sanctum domino omnipotenti. Quod illa sanctae memoriae Helena, mater eius, infuso sibi dei spiritu revelavit.