In quam festinavit intrare Theodosius atque ingredi civitatem Hierusalem, de qua dictum est: Et reges terrae ferent gloriam suam in illam. Illa est vera gloria, quae ibi sumitur, illud regnum beatissimum, quod ibi possidetur, ad quod festinabat apostolus dicens: Audemus ergo et consentimus magis peregrinari de corpore et adesse ad dominum. Et ideo conitimur sive absentes sive praesentes placere illi. Absolutus igitur dubio certaminum fruitur nunc augustae memoriae Theodosius luce perpetua, tranquillitate diuturna, et pro his, quae in hoc gessit corpore, remunerationis divinae fructibus gratulatur. Ergo quia dilexit augustae memoriae Theodosius dominum deum suum, meruit sanctorum consortia. Et ego — ut quadam sermonem meum peroratione concludam — 'dilexi' virum misericordem, humilem in imperio, corde puro et pectore mansueto praeditum, qualem dominus amare consuevit dicens: 'Supra quem requiescam, nisi supra humilem atque mansuetum?' 'Dilexi' virum, qui magis arguentem quam adulantem probaret. Stravit omne, quo utebatur, insigne regium, deflevit in ecclesia publice peccatum suum, quod ei aliorum fraude obrepserat, gemitu et lacrimis oravit veniam. Quod privati erubescunt, non erubuit imperator, publicam agere paenitentiam, neque ullus postea dies fuit, quo non illum doleret errorem. Quid quod praeclaram adeptus victoriam, tamen, quia hostes in acie strati sunt, abstinuit a consortio sacramentorum, donec domini circa se gratiam filiorum experiretur adventu? 'Dilexi' virum, qui me in supremis suis ultimo spiritu requirebat. 'Dilexi' virum, qui cum iam corpore solveretur, magis de statu ecclesiarum quam de suis periculis angebatur. 'Dilexi' ergo, fateor, et ideo dolorem meum intimo viscere dolui et prolixiore sermonis prosecutione solandum putavi. 'Dilexi' et praesumo de domino, quod suscipiat 'vocem orationis meae', qua prosequor animam piam.