Non inpedit tamen iustitia misericordiam, quia misericordia ipsa iustitia est. Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. Novit enim iustus debere se infirmibus atque inopibus subvenire. Unde dominus veniens ad baptismum, ut nobis infirmantibus peccata donaret, ait ad Iohannem: Sine modo; sic enim decet nos inplere omnem iustitiam. Liquet igitur iustitiam esse misericordiam et misericordiam esse iustitiam. Etenim si dei nos misericordia non sustentaret, quomodo in ipso exordio parvuli viveremus, cum effusi utero de calidis in frigida, de umidis in arida piscium more iactemur, quos naufragos in hanc vitam quidam naturae fluctus expuerit? Ratio deest, sed gratia divina non deficit. Ipse ergo 'custodit parvulos', aut certe eos, qui se parvulos humili confitentur adfectu. Bona igitur humilitas, quae liberat periclitantes, iacentes erigit. Novit eam ille, qui dixit: Ecce sum ego; pec- cavi, et ego pastor male feci, et isti in hoc grege quid fecerunt? Fiat manus tua in me. Bene hoc dicit, qui regnum suum deo subiecit et paenitentiam gessit et peccatum suum confessus veniam postulavit. Ipse per humilitatem pervenit ad salutem. Humiliavit se Christus, ut omnes elevaret. Ipse ad Christi pervenit requiem, qui humilitatem fuerit Christi secutus. Et ideo, quia humilem se praebuit Theodosius imperator et, ubi peccatum obrepsit, veniam postulavit, conversa est anima eius in requiem suam, sicut habet scriptura, quae dicit: Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia dominus benefecit mihi. Pulchre dicit animae 'convertere' quasi diuturno cursu usque exercitae, ut a labore convertatur ad requiem. Convertitur equus ad stabulum, ubi cursum inpleverit, navis ad portum, ubi ad stationem fidam a fluctuum mole subducitur. Sed quid est, quod ait 'ad requiem tuam', nisi secundum illud intellegas, quod ait dominus Iesus: Venite, benedicti patris mei, hereditate possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi? Tamquam enim possessionem hereditariam recipimus, quae promissa sunt nobis; fidelis enim deus, qui semel servis suis praeparata non subtrahit. Si fides nostra maneat, manet et sponsio. Vide, o homo, circa te gratiam Christi: adhuc in terris quateris et in caelo possides! Ibi ergo sit cor tuum, ubi possessio tua. Haec est requies, quae iustis debetur, negatur indignis. Unde ait dominus: Sicut iuravi in ira mea: si introibunt in requiem meam. Qui enim non cognoverunt vias domini, non ingrediuntur in requiem domini. Qui autem 'bonum certamen certavit' et 'cursum consummavit', ipsi dicitur: Convertere in requiem tuam. Bona requies praeterire, quae mundi sunt, et in illis, quae supra mundum sunt, caelestium consortiis requiescere secretorum. Haec est requies, ad quam propheta properavit dicens: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? Hanc sanctus requiem suam novit, ad hanc requiem convertendum animae suae dicit. Erat ergo anima in requie sua, ad quam dicit esse redeundum. Haec est requies sabbati magni, ut unusquisque sanctorum supra mundi sensibilia sit in illo intellegibili secreto totus intentus atque adhaerens deo. Haec est illa requies sabbati, quo requievit deus ab omnibus operibus mundi istius. Feriatus his saeculi curis Theodosius 'ereptum' esse se gaudet et elevans animam suam ad illam perpetuam dirigit requiem pulchre sibi consultum adserens, quod 'eripuerit a morte animam eius' deus, quam mortem frequenter in hoc saeculi istius lubrico sustinebat, inquietus fluctibus peccatorum, eripuerit etiam 'oculos eius a lacrimis'. Fugit enim dolor et tristitia et gemitus. Et alibi habemus: Delebit omnem lacrimam ab oculis eorum et mors non erit amplius neque luctus neque clamor neque dolor. Si ergo mors non erit, lapsum sentire non poterit in illa requie constitutus, sed 'placebit deo in regione vivorum'. Non enim, ut hic homo involutus est 'mortis corpore' obnoxio lapsibus atque delictis, ita et illic. Ideoque regio illa vivorum est, ubi anima est, quae 'ad imaginem et similitudinem' dei facta est, non caro figurata 'de limo'. Ideo caro in terram revertitur, anima ad requiem festinat supernam, cui dicitur: Convertere, anima mea, in requiem tuam.