Dilexi, et ideo inclinavit aurem suam mihi, ut iacentem erigeret, mortuum resuscitaret. Non enim deus inclinat aurem suam, ut audiat corporaliter, sed ut condescendat nobis, quo nos audire dignetur et infirmitates nostrae relevare substantiae. Inclinat se nobis, ut nostra ad eum ascendat oratio. Voce non indiget, qui misericordiam defert; neque enim voce indiguit, qui Moysen tacentem audivit et non loquentem, sed interpellantem gemitibus ineffabilibus ad se clamare dicebat. Novit deus et sanguinem audire, cui nulla vox subest, lingua non suppetit, sed accepit vocem sacrae titulo passionis. Clamavit in martyrio, clamavit in parricidio, quod pertulit pro sacrificio. 'Dilexi', inquit, et ideo diligens feci voluntatem domini et 'invocavi' eum non in paucis, sed in 'omnibus diebus vitae meae'. Nam certis diebus invocare, non omnibus fastidientis est, non sperantis, et pro usu adfluentium commodorum mercedem gratiarum referre non pro devotionis adfectu. Et ideo Paulus: In omnibus, inquit, gratias agite. Quando enim non habes, quod deo debeas, aut quando sine dei munere es, cui cottidie vivendi usus a domino est? Quid enim habes, quod non accepisti? Ergo quia semper accipis, semper invoca, et quia, quod habes, a domino est, debitorem te semper esse cognosce. Malo tamen, ut quasi diligens quam coactus debitum tuum solvas. Audis dicentem: 'Circumdederunt me dolores mortis, ego tamen et in mortis dolore dominum 'dilexi'. Pericula inferni invenerunt me, non timentem utique, sed amantem, sed sperantem, quod nullae me angustiae, nulla persecutio, nulla pericula, nullus gladius separat a Christo.' Denique volens invenit tribulationem et dolorem, sciens, quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem. Etenim quasi bonus athleta quaesivit certamina, ut coronam inveniret, quam tamen non suis viribus, sed domini auxilio novit sibi esse donatam. Non enim potuisset vincere, nisi eum, qui certantes adiuvat, invocasset. Miser homo congreditur, ut vincat, et ipse in periculum ruit, nisi domini nomen adfuerit, nisi, cum veretur, oraverit dicens: O domine, libera animam meam. Hinc illud apostolicum: Video legem carnis meae repugnantem legi mentis meae et captivantem me in legem peccati, quod est in membris meis. Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia dei per Iesum Christum. dominum nostrum. Ille vincit, qui gratiam dei sperat, non qui 'de sua virtute praesumit'. Cur enim non praesumas gratiam, cum habeas praesulem certaminis misericordem? Misericors enim et iustus dominus et deus noster miseretur. Bis misericordiam posuit, semel iustitiam; in medio iustitia est gemino septo inclusa misericordiae; superabundant enim peccata, superabundet ergo misericordia. Apud dominum omnium virtutum abun- dantia est, quia dominus virtutum est, neque tamen iustitia sine misericordia est neque sine miseratione iustitia, quia scriptum est: Noli esse nimium iustus. Quod supra mensuram est, nocet; etsi bonum est, tamen tu non sustines. Mensuram serva, ut secundum mensuram recipias.