Sed illorum patres Abias et Amos ambo infideles. Theodosius vero plenus timoris dei, plenus misericordiae, speramus, quod liberis suis apud Christum praesul adsistat, si dominus propitius sit rebus humanis. Bonum est misericors homo, qui, dum aliis subvenit, sibi consulit et in alieno remedio vulnera sua curat. Agnoscit enim se esse hominem, qui novit ignoscere, et vias Christi sequitur, qui carne suscepta maluit in hunc mundum redemptor venire quam iudex. Unde pulchre psalmista dixit: Dilexi, quoniam audiet dominus vocem orationis meae. In quo psalmo, dum legitur, velut ipsum Theodosium loquentem audivimus. 'Dilexi' inquit; agnosco vocem piam, cuius testimonia vocis agnosco. Et vere dilexit, qui officia diligentis inplevit, qui servavit hostes, qui dilexit inimicos, qui his, a quibus est appetitus, ignovit, qui regni adfectatores perire non passus est. Non mediocris, sed perfecti in lege vox ista est dicere: 'Dilexi'; plenitudo enim legis dilectio est. Sed quid dilexerit, audiamus. Cum tacetur genus dilectionis, utique divinae caritatis gratia significatur, qua diligimus illud, quod est super omnia desiderabilia desiderabile, de quo scriptum est: Diliges dominum deum tuum. Ergo discedens e terris pia anima et sancto repleta spiritu quasi interrogantibus his, qui sibi occurrerent, cum sese ad sublimia et superna subrigeret, dicebat: 'Dilexi.' Nihil hoc plenius, nihil expressius. Interrogabant angeli vel archangeli: 'Quid egisti in terris?' — occultorum enim solus cognitor deus —: Dicebat: 'Dilexi.' Hoc est dicere: legem inplevi, evangelium non praeterivi; hoc est dicere: morti me obtuli et tota die aestimatus sum sicut ovis occisionis et ideo confido, quia neque mors neque vita neque angeli neque virtutes neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate dei, quae est in Christo Iesu domino nostro. Hoc mandatum legis etiam in evangelio dominus Iesus docet esse servandum, cum dicit ad Petrum: Simon Iohannis, diligis me? Et ille respondit: Tu scis, domine, quia diligo te. Et iterum dixit: Simon Iohannis, diligis me? Et iterum respondit: Etiam, domine, tu scis, quia diligo te. Et tertio interrogatus ait: Domine, omnia tu scis, tu nosti, quia amo te. Confirmavit itaque caritatem trina responsio vel abolevit trinae negationis errorem. Et hic trinam responsionem si quaerimus, invenimus: Dilexi, quoniam audiet dominus vocem orationis meae; dilexi, quoniam inclinavit aurem suam mihi, ut in diebus meis invocarem eum; dilexi, quia tribulationem et dolorem inveni et pro nomine dei mei pericula inferni non refugi, sed expectavi, ut conpraehendere et invenire me possent. Et pulchre ait: 'Dilexi', quia iam cursum vitae huius inpleverat. Unde et apostolus in passione iam positus ait: Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi; quod reliquum est, reposita est mihi corona iustitiae. Magnus dominus, qui nobis dedit certamina, quibus mereatur, qui vicerit, coronari. Dilexi, inquit, confidens, quoniam audiet dominus vocem orationis meae.