Quo magis ac magis enitendum est, ne in hoc vivendi munere siti simus ingrati, sed pii pignoribus principis sedulum ac patrium inpendamus adfectum. Solvite filiis eius, quod debetis patri. Plus debetis defuncto quam debuistis viventi. Etenim si in liberis privatorum non sine gravi scelere minorum iura temerantur, quanto magis in filiis imperatoris. Addatur eo, cuius imperatoris: imperatoris pii, imperatoris misericordis, imperatoris fidelis, de quo non mediocre locuta est scriptura dicens: Magnum et honorabile est homo misericors, invenire autem virum fidelem difficile est. Si magnum est misericordem aut fidelem quemcumque hominem invenire, quanto magis imperatorem, quem potestas ad ulciscendum inpellit, sed revocat tamen ab ultione miseratio? Quid praestantius fide imperatoris, quem non extollat potentia, superbia non erigat, sed pietas inclinet? De quo praeclare Salomon inquit: Regis minitatio similis rugitui leonis, sicut autem ros in herba, sic et hilaritas eius. Quantum igitur est deponere terrorem potentiae, praeferre suavitatem gratiae? Beneficium se putabat accepisse augustae memoriae Theodosius, cum rogaretur ignoscere, et tunc propior erat veniae, cum fuisset conmotio maior iracundiae. Praerogativa ignoscendi erat indignatum fuisse et optabatur in eo, quod in aliis timebatur, ut irasceretur. Hoc erat remedium reorum, quoniam, cum haberet supra omnes potestatem, quasi parens expostulare malebat quam quasi iudex punire. Saepe trementes vidimus, quos obiurgabat, et convictos sceleris, cum desperassent, solutos crimine. Vincere enim volebat, non plectere, aequitatis iudex, non poenae arbiter, qui numquam veniam confitenti negaret; aut si quid esset, quod occulta conscientia involveret, deo servabat. Hanc vocem eius homines amplius quam poenam timebant, quod tanta imperator ageret verecundia, ut mallet sibi homines religione quam timore adstringere. Maximum philosophorum inpunitatem ferunt dedisse his facinoribus, quae per iram commissa forent, sed scriptura divina melius ait: Irascimini et nolite peccare. Maluit peccatum recidere quam excusare. Satis est in indignatione laudem clementiae repperire quam ira in ultionem excitari. Quis ergo dubitabit filiis eius apud dominum maximum praesidium fore? Domino favente Arcadius imperator iam validus iuventa est, Honorius continuo pulsat adulescentiae fores, provectior aetate quam Iosias. Ille enim destitutus patre orsus imperium usque ad tricesimum et primum annum regni sui perduxit aetatem et placuit domino, quoniam prae ceteris regibus Israhel domini pascha celebravit et cerimoniarum abolevit errores. Asa quoque adhuc invalidus corporis robore, cum regnandi curricula recepisset, quadraginta annis regnavit in Hierusalem. Qui, cum Aethiopum infinita urgeretur atque innumerabili multitudine, speravit in domino et in paucis se posse salvari. Utinam tam fidelis processu quam exordio! Nam servatus in paucis et victor, postea a Syris auxilia relicto domino postulavit et medicos adhibuit ad pedum dolorem; accepto enim tanto indicio divini favoris auxiliatorem suum non debuit derelinquere, sed tenere. Ideo ei nec medici profuerunt et quasi incredulus mortem inplevit.