Hoc nobis motus terrarum graves, hoc iuges pluviae minabantur, et ultra solitum caligo tenebrosior denuntiabat, quod clementissimus imperator Theodosius recessurus esset e terris. Ipsa igitur excessum eius elementa maerebunt: caelum tenebris obductum, aer perpeti horrens caligine, terra, quae quatiebatur motibus, replebatur aquarum alluvionibus. Quidni mundus ipse defleret eum principem continuo esse rapiendum, per quem dura mundi istius temperari solerent, cum criminum poenas indulgentia praeveniret? Et ille quidem abiit sibi regnumque non deposuit, sed mutavit, in tabernacula Christi iure pietatis adscitus, in illam Hierusalem supernam, ubi nunc positus dicit: Sicut audivimus, ita et videmus in civitate domini virtutum, in civitate dei nostri, quam deus fundavit in aeternum. Sed plurimos tamquam paterno destitutos praesidio dereliquit, ac potissimum filios. Sed non sunt destituti, quos pietatis suae reliquit heredes, non sunt destituti, quibus Christi adquisivit gratiam et exercitus fidem, cui documento fuit deum favere pietati ultoremque esse perfidiae. Eius ergo principis et proxime conclamavimus obitum et nunc quadragesimam celebramus, adsistente sacris altaribus Honorio principe, quia, sicut sanctus Ioseph patri suo Iacob quadraginta diebus humationis officia detulit, ita et hic Theodosio patri iusta persolvit. Et quia alii tertium diem et tricesimum, alii septimum et quadragesimum observare consuerunt, quid doceat lectio, consideremus. Defuncto, inquit, Iacob praecepit Ioseph pueris sepultoribus, ut sepelirent eum. Et sepelierunt sepultores Israhel. Et repleti sunt ei quadraginta dies; sic enim dinumerantur dies sepulturae. Et luxit eum Aegyptus septuaginta diebus. Haec ergo sequenda sollemnitas, quam praescribit lectio. Sed etiam in Deuteronomio scriptum est, quia planxerunt filii Israhel Moysen diebus triginta, et consummati sunt dies luctus. Utraque ergo observatio habet auctoritatem, qua necessarium pietatis inpletur officium. Bonus itaque Ioseph, qui formam pio muneri dedit, quem amabat pater, cui dixit: Adiuvet te deus meus et benedicat te benedictione terrae habentis omnia, propter benedictionem mamillarum et vulvae, benedictiones matris tuae, et propter benedictionem patris tui, pii patris suboles bona. Celebrat ergo et iste quadragesimam patris Iacob, subplantatoris illius, et nos celebramus Theodosii quadragesimam, qui sanctum imitatus Iacob subplantavit perfidiam tyrannorum, qui abscondit simulacra gentium; — omnes enim cultus idolorum fides eius abscondit, omnes eorum caerimonias oblitteravit —, qui etiam his, qui in se peccaverant, doluit, quam dederat, perisse indulgentiam et veniam denegatam. Sed non negabunt filii, quod donavit pater, non negabunt, etiamsi quidam interturbare conatus sit; neque enim poterunt negare, quod in commune donavit, qui solvunt, quod singulis dedit. Nihil gloriosius exitus tanti principis habuit, qui omnia iam filiis tradidisset, regnum, potestatem, nomen Augusti, nihil, inquam, speciosius ei in morte servatum est quam quod — inmane quantis! — promissa annonarum exigendarum relaxatio dum moratur, facta est successio eius indulgentiarum hereditas, ut ille, qui voluit inpedire, sibi odium fecerit, Theodosio tamen tantae cumulus gratiae non ademptus sit. Nec inmerito; si enim privatorum ultimae voluntates et deficientum testamenta habent perpetem firmitatem, quomodo potest tanti principis esse inritum testamentum? Gloriosius quoque in eo Theodosius, qui non communi iure testatus sit; de filiis enim nihil habebat novum, quod conderet, quibus totum dederat, nisi ut eos praesenti commendaret parenti: de subditis sibi et commissis testari debuit, ut legata dimitteret, fidei commissa signaret. Praecepit dari legem indulgentiae, quam scriptam reliquit. Quid dignius, quam ut testamentum imperatoris lex sit?