mouet etiam plerosque quod dixerit: ad imaginem dei feci hominem et non dixerit: ad imaginem meam, cum ipse sit deus. sed intellege et patrem esse et filium esse. et licet per filium omnia facta sunt, tamen legimus quia pater fecerit omnia et fecerit per filium, sicut scriptum est: omnia E in sapientia fecisti. siue ergo pater dicit, ad imaginem uerbi fecit, siue filius dicit, ad imaginem dei patris fecit. et ideo familiarem quandam et domesticam deo demonstrat hominis esse naturam, id est rationabilis hominis, secundum quod ad imaginem dei creati sumus, eaque causa inultum non esse apud deum quod in domesticum sibi animal uideat crudeliter et inpie esse commissum. causa ergo addita uindictae facit, lProacrb.10,19 SGpn.9,6PhiloQuaest.n61 141ob 33, 28 17 Gen. 9. 6 Philo Quaest. II 62 21 Psalm. Cni 24 2 signari M (ri <. M. M! ut primum excludamus philosophorum quorundam opiniones, F qui negant deum curam habere super homines, deinde scientes praerogatiuam nostrae ultionis apud deum manere neque in alios committamus quod diuino iudicio uindicandum sit neque ipsi mortem uehementius pertimescamus, cum sciamus necati hominis innocentis apud deum nullum esse contemptum. Non erit inquit diluuium, ut corrumpat omnem269 A terram. dubium uidetur utrum enim non erit diluuium B intellegendum sit \'quod diluuium corrumpat terram\' — hoc enim diluuia facere consuerunt — an uero (non erit tale diluuium, quo terra omnis corrumpatur\\ quod posteriora aperiunt, cum dicit omnem terram non corrumpendam; ostendit enim diluuia quidem esse futura, sed non talia quibus omnis possit terra corrumpi.