<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa039.opp-lat1"><div n="96" subtype="section" type="textpart"><p> tertium est quod in eo fratrem dixit, non quo <note type="margin">268 A </note> <lb/>
            dignus pietatis nomine parricida sit, sed quo magis pietatis <lb/>
            grauetur uocabulo atque inde fiat sceleris incrementum, quo <lb/>
            iustior sit uindicta caelestis. ergo dominus deus noster ultionem <lb n="20"/>
            promittit, ut uel sic frangatur metu qui pietatis est oblitus <lb/>
            et sciat quod etiamsi homines effugiat homicida, dei tamen <lb/>
            iudicium non possit euadere, sed maiori et aeterno supplicio  <lb/>
            reseruetur. 
</p></div><div n="97" subtype="section" type="textpart"><p> altiore autem sensu hoc intellegimus, non solum <note type="margin">B </note> <lb/>
            ab extraneorum insidiis, uerum etiam a nostris, hoc est a <lb n="25"/>
            domesticis nobis cogitationibus cauendum, deinde obseruandum <lb/>
            nobis non solum a malitia mentis, uerum etiam ab ipsis

<note rend="script" type="footnote"> 6 eum fratrem <hi rend="italic">PBM</hi> eum <hi rend="italic">DN,</hi> appellauit et eum fratrem <hi rend="italic">OM. C</hi> 7 qua <lb/>
            re <hi rend="italic">addidi</hi> significat CM et significat P (et 8. <hi rend="italic">M. Mt3) T\'B</hi> significans <lb/>
            <hi rend="italic">DN</hi> 8 enim] etenim Z).V 12 alii fratres <hi rend="italic">B</hi> 14 ciuitatum <hi rend="italic">B<lb/>
             et</hi> (uitatum in <hi rend="italic">r&lt;M.) r\'</hi> ciuium tantum <hi rend="italic">M</hi> cibi tantum (tfh <hi rend="italic">C\') ce&lt;</hi>. <lb/>
            o <lb/>
            17 non q* (d <hi rend="italic">ef(M.) N</hi> 18 nomine... pictatis OM. <hi rend="italic">CJtf</hi> 20 caelest!s <lb/>
            P (is in ras. <hi rend="italic">ex</hi> es) <hi rend="italic">T\'B</hi> celesti <hi rend="italic">C3f</hi> scelesti <hi rend="italic">D</hi> et (sti tM f&lt;M.) <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            Noster (oster <hi rend="italic">m2) P</hi> 23 maiori <hi rend="italic">F</hi> (ri <hi rend="italic">ex</hi> re) 25 insidiis <hi rend="italic">OM. D.V</hi> <lb/>
            a <hi rend="italic">alt. om. N</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXII. Ambr. p&lt;tn t, fMc. t. </note>

<note type="footnote"> 31 </note> <lb/>
             
<pb n="482"/>
            sermonibus nostris. ideoque ait: de multiloquio non effugies <lb/>
            peccatum. ergo hoc significari uidetur, non solum <lb/>
            operis nostri, sed etiam sermonis, qui est magis domesticus, <lb/>
            rationem domino esse reddendam. et ideo diligentius considerandum, <lb/>
            ne uel sermone uel opere contrahamus offensam, <note type="margin">c </note> <lb n="5"/>
            quia sicut ore confessio fit ad salutem, sic ore fit lapsus ad <lb/>
            mortem. 
</p></div><div n="98" subtype="section" type="textpart"><p> Qui effuderit inquit sanguinem hominis pro sanguine <lb/>
            hominis eius effundetur. non errauit elocutio, <lb/>
            sed enphasis facta uerborum est, eo quod is qui effuderit sanguinem <lb n="10"/>
            hominis ipse quasi sanguis effundetur, quod spem <lb/>
            ei posteritatis eripiat, quia sicut sanguis fusus in terram hac <lb/>
            atque illac spargitur ita impiorum anima corporeae fragilitatis <lb/>
            more soluatur, quia et de anima dictum est mortem eius esse <note type="margin">D </note> <lb/>
            corruptionem, eo quod gratiae caelestis munere defrudetur et<lb n="15"/>
            uelut conlisa malitiae scopulis salubritatis suae corpus imminuat.  <lb/>
            </p></div><div n="99" subtype="section" type="textpart"><p>mouet etiam plerosque quod dixerit: ad imaginem <lb/>
            dei feci hominem et non dixerit: ad imaginem meam, <lb/>
            cum ipse sit deus. sed intellege et patrem esse et filium esse. <lb/>
            et licet per filium omnia facta sunt, tamen legimus quia pater<lb n="20"/>
            fecerit omnia et fecerit per filium, sicut scriptum est: omnia <note type="margin">E </note> <lb/>
            in sapientia fecisti. siue ergo pater dicit, ad imaginem <lb/>
            uerbi fecit, siue filius dicit, ad imaginem dei patris fecit. et <lb/>
            ideo familiarem quandam et domesticam deo demonstrat hominis <lb/>
            esse naturam, id est rationabilis hominis, secundum quod <lb n="25"/>
            ad imaginem dei creati sumus, eaque causa inultum non esse <lb/>
            apud deum quod in domesticum sibi animal uideat crudeliter  <lb/>
            et inpie esse commissum.</p></div><div n="100" subtype="section" type="textpart"><p>causa ergo addita uindictae facit,

<note type="footnote"> lProacrb.10,19 SGpn.9,6PhiloQuaest.n61 141ob <lb/>
            33, 28 17 Gen. 9. 6 Philo Quaest. II 62 21 Psalm. Cni 24 </note>

<note type="footnote"> 2 signari <hi rend="italic">M</hi> (ri &lt;. M. <hi rend="italic">M!&lt;?)</hi> 9 eiTundetur P (e <hi rend="italic">alt. ea</hi>? i <hi rend="italic">m2)</hi> eloqantio <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 10 enfasis <hi rend="italic">libri</hi> his <hi rend="italic">F et</hi> (h <hi rend="italic">del.) y</hi> 18 iUe <hi rend="italic">P</hi> (ac 8. <lb/>
            e m2) 15 defrudetnr P defraudetur <hi rend="italic">cet</hi>. 18 feci <hi rend="italic">MrtpM</hi> fecit libri <lb/>
            dixerit <hi rend="italic">T\'NB, om. C,</hi> dixit <hi rend="italic">cet</hi>. 23 imaginem P (a <hi rend="italic">ex</hi> e) 25 quod <lb/>
            ymago dei <hi rend="italic">B</hi> 26 creati <hi rend="italic">DN, ont. cc&lt;., fort</hi>. &lt;facti&gt; </note> <lb/>
             
<pb n="483"/>
            ut primum excludamus philosophorum quorundam opiniones, <note type="margin">F </note> <lb/>
            qui negant deum curam habere super homines, deinde scientes <lb/>
            praerogatiuam nostrae ultionis apud deum manere neque in <lb/>
            alios committamus quod diuino iudicio uindicandum sit neque <lb/>
            ipsi mortem uehementius pertimescamus, cum sciamus necati <lb n="5"/>
            hominis innocentis apud deum nullum esse contemptum. 
</p></div></div></body></text></TEI>