quod in confusione non fuisset obnoxius confusioni. altior autem sensus habet quod iustus magnitudine et multitudine uirtutis augetur atque doctrinae et replet terram quasi cor quoddam, in quo sit receptaculum intellegibilium. ita nihil uacuum sapientiae esse patitur, quod insipientia possit c inuadere. dominatur igitur terrenis omnibus passionibus, sed etiam sensibus corporalibus, bestias quoque sibi quodam terrore subigit et timore, m quibus species uidetur inesse malitiae atque feritatis. inmitis enim et agrestis est omnis malitia: inflatur aerio quodam tumore. nec illud obscurum quod reptilia quaedam letalium quandam habent speciem passionum, a quibus uenenum quoddam menti uidetur infundi. omnibus ergo his imperat iustus, quibus non commiscetur, sed coercet D ea, si mens eius non delectatione, non cupiditate ducatur, non tristitia et timore frangatur, non etiam luxuria atque deliciis tamquam lubricum et caducum uitae istius agat cursum, sed continentia ac temperantia ableget a se uir sapiens huiusmodi passiones. sed quia subdidit statim: omnia reptilia quae sunt uiua erunt uobis in escam, ne forte te moueat 22 Gen. 9, 3 Philo Quaest. II 57 2 uterq; P (q; m r