Et aedificauit inquit Noe aram deo. qua ratione F supra dominus admonuit quae faceret et fecit Noe omnia, hoc autem quod non admonitus est fecerit fortasse quaeratur. sed utique dominus non debuit quasi auarus mercedem gratiae postulare et iustus eam intellexit ueram actionem gratiarum esse, quae non iuberetur, sed deferretur. itaque nec dilationem passus est. etenim grata animi uirtus passionem dubitationis excludit; qui autem debitor gratiae ut a se exigatur expectat ingratus est. quod autem aedificauit inquit deo et non dixit domino, sed deo, secundum nominis interpretationem non coacta uidetur haec actio esse gratiarum quasi domino, 261 A sed uirtus iusti morigera et grata. quasi deo quod imperiale est sequestrauit, quod beneficii nominauit. et sumpsit a bestiis et a uolatilibus mundis et obtulit inquit holocausta. littera euidens est quod ea quae incontaminata sunt debemus offerre, in quibus affectus reluceat offerentis, altior autem interpretatio hoc habet, quod bestiae mundae 10 Gen. 8, 20 Philo Quaest. II o0 18 Philo Quaest. II 51 22 Gen. 8. 20 Philo Quaest. II o2 2 cum P (u ex o m3) 3 et P (s. ut) ut T\' 9 germinare T germinari P (ri ex re) cet . 10 deo M α dno cet . 11 puto admonuerit... fecerit 12 requiratur DJV 14 postulari P (ri ex re) CM 16 gratia P (i er