<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa039.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Nec. solum sanctus Noe abundauit filiorum generatione, sed<note type="margin"> F </note> <lb n="15"/>
            etiam uniuersa se effudit eo quam maxime tempore generatio. <lb/>
            quod non otiosum uidetur. secuturo enim diluuio non debuit <lb/>
            aestimari defuisse gratiam fecunditatis illi generationi, quam <lb/>
            diluuia absorbuerunt, ut quod fuit humani generis abundantia <lb/>
            diuinae deputetur gratiae, quod diluuium secutum est nostris <note type="margin"> 230 A </note> <lb n="20"/>
            adscribatur iniquitatibus, qui peccatis nostris auertimus domini <lb/>
            misericordiam. sic et in posterioribus inuenies quod secuturam <lb/>
            Aegypti sterilitatem praecessit totidem annorum fecunditas. <lb/>
            principale est enim uirtutis inchoare a beneficiis et praeseminare <lb/>
            gratiam. unde et Dauid ait: misericordiam et iudicium <lb n="25"/>
            cantabo tibi, domine. praecedit beneficii gratia, <lb/>
            sequitur censura sobriae disciplinae. diuinum est igitur  <lb/>
            quod praemittuntur bona, nostrum quod mutantur.</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>ipse hoc <note type="margin"> B </note>

<note type="footnote"> 15 Gen. 6, 1 Philo Quaest. I 89 22 Gen. 41, 29 sq. 25 Psalm. C l </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 elatius <hi rend="italic">P</hi> (e <hi rend="italic">eras.)</hi> 3 plurimas <hi rend="italic">P</hi> (s s. ų.) 6 acie <hi rend="italic">T</hi> aciei <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            (i <hi rend="italic">alt. 8. u.) cet</hi>. 7 etiam 8. u. <hi rend="italic">P</hi> 11 perfectiori <hi rend="italic">N</hi> 12 habent <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            (n <hi rend="italic">in ras. m3)</hi> ualidae <hi rend="italic">P</hi> (ae <hi rend="italic">ex</hi> a) 13 iapheth <hi rend="italic">B</hi> iafyph <hi rend="italic">P wl</hi> <lb/>
            iafeth <hi rend="italic">P m3 cet</hi>. 14 latinae P 16 effundit <hi rend="italic">PT\'</hi> maximae <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            18 gratiam <hi rend="italic">N</hi> gratia <hi rend="italic">cet</hi>. 21 auertimus <hi rend="italic">om. T</hi> dnij dl <hi rend="italic">N</hi> 28 bona <lb/>
            praemittuntur <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="417"/>
            declarat deus dicens: non permanebit spiritus meus <lb/>
            in hominibus, quia carnes sunt. spiritus sanctus spiritus <lb/>
            sapientiae est, spiritus cognitionis. habet ergo sapientiam:, <lb/>
            habet et disciplinam, sicut et de Beseleel, qui sacrum tabernaculum <lb/>
            diuino oraculo iussus est facere, ait scriptura quia <lb n="5"/>
            repletus est spiritu prudentiae et disciplinae. hic ergo <lb/>
            spiritus datur hominibus, sed non permanet. qua ratione autem <lb/>
            non permaneat causa proditur quia caro sunt; carnis enim <note type="margin"> C </note> <lb/>
            natura disciplinae repugnat, quia uoluptati optemperat. denique <lb/>
            de solo domino Iesu scriptum est: super quem uideris <lb n="10"/>
            spiritum descendentem de caelo et manentem <lb/>
            super eum, hic est qui baptizat spiritu sancto. in <lb/>
            eo enim manebat quem nulla corruptelae carnalis inpedimenta <lb/>
            reuocabant, quominus incorruptae et inpermixtae ordinem disciplinae <lb/>
            teneret cuius caro non uidit corruptionem. <lb n="15"/>
            
</p><p rend="script"><note type="margin"> 7b </note> Per unum igitur dominum Iesum salus uentura nationibus <note type="margin">278 </note> <lb/>
            declaratur, qui solus non potuit iustus esse, cum generatio <lb/>
            omnis erraret, nisi natus ex uirgine generationis obnoxiae <lb/>
            priuilegio minime teneretur. ecce inquit in iniquitatibus <lb/>
            conceptus sum, et in delictis peperit me mater <lb n="20"/>
            mea dicit is qui iustus prae ceteris putabatur. quem igitur a

<note type="footnote"> 1 Gen. 6, 3 Philo Quaest. I 90 5 Exod. 31, 3 10 Ioh. 1, 33 <lb/>
            19 Psalm. L 7 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 carnes <hi rend="italic">P</hi> (es <hi rend="italic">ex ie m2)</hi> caro <hi rend="italic">N</hi> 4 beselehel <hi rend="italic">T\'</hi> (h <hi rend="italic">s. u.) N</hi> <lb/>
            6 sps <hi rend="italic">T</hi> 8 quia <hi rend="italic">in ras. B</hi> 14 <hi rend="italic">ante</hi> ordinem <hi rend="italic">add</hi>. m <hi rend="italic">P, quod eraaum <lb/>
            post u. 15 in archetypo excidit folium, cuius partem seruauit Augustinus <lb/>
            duobus locis, contra duas epist. Pelag. IIII 11, 29 (uerba</hi> Per <lb/>
            unum ... teneant) <hi rend="italic">et contra Iul. Pelag. II 2, 4 (locum totum). prius</hi> ex- <lb/>
            <hi rend="italic">cerptum littera</hi> A, <hi rend="italic">alterum littera A\' significabo</hi> 16 igitur <hi rend="italic">om. A\'</hi> 17 non <lb/>
            <hi rend="italic">liber Floriacensis, om. codd. cet. A et A\'; cf. Augustinus contra sec. <lb/>
            Iul. resp. I 66, quo loco haec ex libro de Noe profert:</hi> quomodo solus <lb/>
            potuit iustus esse, cum generatio omnis erraret, nisi natus... teneretur? <lb/>
            18 erraret non ob aliud nisi quia natus <hi rend="italic">libri quidam Gallici A interpolati</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXII. Ambr. pars 1, fasc. 1. </note>

<note type="footnote"> 27 </note> <lb/>
             
<pb n="418"/>
            iam iustum dixerim nisi horum liberum uinculorum, quem <lb/>
            naturae communis uincula non teneant? omnes sub peccato <lb/>
            ab Adam, in omnes regnabat mors. ueniat solus iustus in <lb/>
            conspectu dei, de quo iam non cum exceptione dicatur: non <lb/>
            peccauit in labiis suis, sed: peccatum non fecit. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> . Gigantes autem erant in terra diebus illis. non <note type="margin"> 230 D1 </note> <lb/>
            poetarum more gigantas illos terrae filios uult uideri diuinae <lb/>
            scripturae conditor, sed ex angelis et mulieribus generatos <lb/>
            adserit quos hoc appellat uocabulo uolens eorum exprimere <lb/>
            magnitudinem corporis. et consideremus ne forte gigantum<lb n="10"/>
            similes sint homines cultu studentes carnis suae, animae <lb/>
            autem nullam curam habentes, sicut illi qui de terra secundum <lb/>
            poeticam orti fabulam mole corporis sui freti feruntur habuisse <lb/>
            contemptum superorum. an dispares aestimandi sunt qui, cum <note type="margin"> F </note> <lb/>
            ex anima constent ac corpore, mentis uigorem, qua nihil habet<lb n="15"/>
            anima pretiosius, auersantur et se carnis huius imitatores <lb/>
            uelut maternae exhibent stoliditatis heredes? itaque in uanum <lb/>
            laborant caelum uotis usurpantes superbis et terrenis operibus <lb/>
            incubantes, qui electione inferioris et contemptu superioris <lb/>
            consortii tamquam uoluntariis obnoxii peccatis grauiore condemnantur <lb n="20"/>
            seueritate.</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>plerumque angelos filios dei scriptura <note type="margin"> 231 A </note> <lb/>
            uocat, quia ex nullo homine generantur animae. itaque uiros

<note type="footnote"> 2 Rom. 3, 9; 5, 14 4 Iob 1, 22 5 I Petr. 2, 22 6 Gen. 6, 4 <lb/>
            Philo Quaest. I 92 21 Gen. 6, 2 et 4 </note>

<note type="footnote"> 4 <hi rend="italic">puto</hi> conspectum 6 in diebus <hi rend="italic">T\'N</hi> 7 gigant$a P (e 8. 0) <lb/>
            gigantea <hi rend="italic">cet</hi>. 9 corporis exprimere magnitudinem <hi rend="italic">N</hi> 11 sint similes N <lb/>
            cultui <hi rend="italic">P</hi> (i <hi rend="italic">m2) cet</hi>. 14 superiorum <hi rend="italic">PB</hi> 15 constant <hi rend="italic">T</hi> et corpore <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> uigori. <hi rend="italic">N</hi> (i <hi rend="italic">alt. in ras.)</hi> quia <hi rend="italic">P</hi> (i <hi rend="italic">eras.)</hi> quo <hi rend="italic">B</hi> qua ex <lb/>
            <hi rend="italic">quia N</hi> 16 aueraentur <hi rend="italic">T</hi> aduersantur <hi rend="italic">T\'</hi> 17 stoli <hi rend="italic">(del. ml)</hi> stoliditatis <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 19 inferis T 20 grauioii <hi rend="italic">N</hi> 21 securitate <hi rend="italic">N</hi> uocat <lb/>
            scriptura <hi rend="italic">N</hi> 22 animao <hi rend="italic">P</hi> (a <hi rend="italic">pr. in ras. m2)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="419"/>
            fideles filios suos dicere deus non aspernatus est. sicut ergo <lb/>
            uiri probabilis uitae filii uocantur dei, ita quorum carnalia <lb/>
            sunt opera hos filios carnis dicimus scripturarum auctoritate. <lb/>
            dicit enim Iohannes euangelista quia quotquot Iesum dominum <lb/>
            receperunt, dedit iis potestatem filios dei <lb n="5"/>
            fieri qui credunt in nomen eius, qui non ex sanguinibus <lb/>
            neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate <lb/>
            uiri, sed ex deo nati sunt. ideo postea habes quia iratus <note type="margin"> B </note> <lb/>
            est dominus, quoniam quamuis cogitaret, hoc est sciret quia <lb/>
            homo in terrae positus regione carnem portans sine peccato <lb n="10"/>
            esse non posset — terra enim uelut quidam temptationum <lb/>
            locus est caroque corruptelae inlecebra —, tamen cum haberent <lb/>
            mentem rationis capacem uirtutemque animae infusam <lb/>
            corpori, sine consideratione aliqua in lapsum ruerunt, ex quo <lb/>
            reuocare se nollent. neque enim deus cogitat sicut homines. <lb n="15"/>
            ut aliqua ei noua succedat sententia, neque irascitur quasi <note type="margin"> C </note> <lb/>
            mutabilis, sed ideo haec leguntur, ut exprimatur peccatorum <lb/>
            nostrorum acerbitas, quae diuinitatis meruerit offensam, tamquam <lb/>
            eo usque culpa increuerit, ut etiam deus, qui naturaliter <lb/>
            non mouetur aut ira aut odio aut passione ulla, prouocatus <lb n="20"/>
            ad iracundiam uideretur. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Minitatus est praeterea quod deleret hominem. ab homine <lb/>
            inquit ad pecus et a reptilibus usque ad uolatilia <lb/>
            delebo. quid laeserant inrationabilia? sed quia propter <note type="margin"> D </note>

<note type="footnote"> 1 Psalm. LXXXI 6, LXXXYIII 7 2 Iob 1, 8 4 Ioh. 1, 12 sq. <lb/>
            8 Gen. h, 6 Philo Quaest. I 93, cf. Philonis fragm. ei libr. alt. quaest. <lb/>
            in Exod. II 669 ult. <hi rend="italic">M</hi>. (VI 232 <hi rend="italic">R.)</hi> 18 Philo Quaest. I 95 22 Gen. <lb/>
            6, 7 Philo Quaest. I 94 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 dici non est aspernatus dS <hi rend="italic">N</hi> 3 dicimus carnis <hi rend="italic">N</hi> auctoritateiii <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            4 quia <hi rend="italic">om. B</hi> dum ihm <hi rend="italic">NB</hi> 5 his <hi rend="italic">PB</hi> eis <hi rend="italic">N.. T</hi> (is <hi rend="italic">ut uidetur <lb/>
            eras.)</hi> 6 nomen <hi rend="italic">scripsi</hi> nomine <hi rend="italic">libri</hi> 9 dns est <hi rend="italic">N</hi> quia] quod <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            10 positus in terrae <hi rend="italic">NB</hi> terrae (ae <hi rend="italic">ex</hi> a) <hi rend="italic">P</hi> 11 posset <hi rend="italic">P</hi> (s <hi rend="italic">pr. s</hi>. <lb/>
            u.! possit <hi rend="italic">N</hi> 14 illapsam irruerunt <hi rend="italic">(om</hi>. nliqua) <hi rend="italic">B</hi> 15 cogitat dS <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            16 ei P (i <hi rend="italic">8. u.), om. B</hi> 18 meruit <hi rend="italic">B</hi> 19 increpauerit <hi rend="italic">T</hi> 20 prouocatus <lb/>
            P (US <hi rend="italic">ex</hi> ur) 21 uideretur <hi rend="italic">TT4</hi> pryUQWetur <hi rend="italic">P</hi> (uide <hi rend="italic">s</hi>. pr999C9) <lb/>
            uideatur <hi rend="italic">NB</hi> 22 est s. u. <hi rend="italic">m2 P</hi> deleret P (e <hi rend="italic">pr. ex</hi> o) ohomine P <lb/>
            <hi rend="italic">(o pr. eras.)</hi> 23 ad <hi rend="italic">pr.]</hi> usque ad <hi rend="italic">N</hi> </note>

<note type="footnote"> 27* </note> <lb/>
             
<pb n="420"/>
            hominem illa facta erant, eo utique deleto propter quem facta <lb/>
            sunt consequens erat ut etiam illa delerentur, quia non erat <lb/>
            qui his uteretur. sensu autem altiore illud manifestatur quia <lb/>
            homo mens est, quae est rationis capax; homo enim definitur <lb/>
            animal uiuum mortale rationabile. principali igitur extincto<lb n="5"/>
            etiam sensus omnis pariter extinguitur, eo quod nihil reliqui <lb/>
            ad salutem supersit, cum salutis fundamentum uirtus defecerit. <lb/>
            ad condemnationem autem ceterorum et ad expressionem <note type="margin"> E </note> pietatis  <lb/>
            diuinae dicitur Noe apud deum inuenisse gratiam. simul <lb/>
            ostenditur quod hominem iustum non obumbret aliorum offensio,<lb n="10"/>
            quando ipse ad totius reseruatur generis seminarium, qui non <lb/>
            generationis nobilitate, sed iustitiae et perfectionis merito <lb/>
            laudatur. probati enim uiri genus uirtutum prosapia est, quia <lb/>
            sicut hominum genus homines ita animarum genus uirtutes <lb/>
            sunt. etenim familiae hominum splendore generis nobilitantur,<note type="margin"> F, </note> <lb n="15"/>
            animarum autem clarificatur gratia splendore uirtutis. 
</p></div></div></body></text></TEI>