Deleuit inquit deus omne quod erat super faciem B terrae. scripti euidens explanatio, allegoria autem expositam nobis declarat superbiam, quae se extollit in hac terrena fragilique substantia et inmemor diuinorum humana despiciens ipsum adrogantis uiri habitum incessumque deformat. quales describit Esaias Iudaeae filias oculorum micantes nutibus et alta se ceruice iactantes. sunt enim huiusmodi erigentes supercilia, inflato corde, elato pectore, ceruice resupina, qui solum quidem pedum perstringant uestigiis, toto autem se librent. c corpore at inani suspendant examine, in priora gressu prodeant in posteriora uerticem reclinantes, caelum spectent, terram autem fastidiant tamquam ceruicis dolore suffixi. ut eam inclinare non possint. hos igitur deleuit de libro uitae deus dicens: omnis qui se exaltat humiliabitur nec inter merita sanctorum commentis facit adhaerere caelestibus. omnibus igitur qui extra arcam fuerunt interemptis D derelictus est solus Noe in arca cum iis qui cum ipso erant. non indiget interpretatione sermo simplicior - concurrit intellectus cum littera —, altior autem et interior significatio demonstrat iustum uirum amatoremque sapientiae tamquam arborem fructuosam internecatis quae escam eius solebant adrodere, comam obumbrare, coaitare processus ramorum 1 Baruch 3, 12 4 Luc. 23. 31 6 Gen. 7, 23 Philo Quaest. II 24 11 Esai. 3, 16 18 Apoc. 3, 5 19 Luc. 14, 11 21 Gen. 7, 23 Fhilo Quaest. II 25 6 omnem P (m alt. eras.) super... declarat om. T 8 superbia T quastg P (i se a. Rrę m2) quae te T que (e in ras.) & T\' quae uel B 11 filias P (a m2 ex o) 14 pedem P (v 8. e alt. m3) prestringant P (p m3) praestringant TT\' librent P (r s. u.) 15 procedant DNCM 16 in T ad P (s. u. m2) cet . 20 sanctorum om. B 22 hiis M his cet . 29* uelut exsortem inrationabilium passionum solum remansisse cum suis. sui autem sunt purae animi disceptationes, quae E uirtuti adhaereant. et bene addidit in arca remansisse, quasi uix credibile amputatis corporalibus passionibus uideretur eum adhuc uersari in corpore, quo, licet iam terrenis careret contagiis, incorruptam licet, corporis tamen adhuc substantiam reseruabat et uelut incorporeus in corpore superferebatur diluuio, non absorbebatur, corpus quidem gerens quasi in arcae positus interno, sed qui corpus ipsum insuperabilis passionibus quasi incorporeus in medio tantorum motuum F gubernaret. Memor fuit dominus Noe et bestiarum et iumentorum, ut inquit scriptura diuina. mouentur plerique qua causa non dixerit scriptor quod etiam uxoris et filiorum Noe 251A memor fuit deus, cum bestiarum fuerit et iumentorum memor. sed cum dixerit quod memor Noe fuerit, in auctore et praesule domus necessitudines eius reliquas conprehendit. simul exprimi uidetur quidam reliquarum consensus necessitudinum. etenim cum omnes inuicem sibi cari sunt, una est domus; cum autem discrepant, separantur et scinduntur in plures domos. ubi ergo caritas, ibi senioris nomine, de quo pendent ceteri, domus omnis significatur, ut si quis arborem dicat, D utique conprehendit et ramos, si quis ramum nominet, etiam fructus qui in eo sunt pariter uno atque eodem sermone conplectitur.