<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa039.opp-lat1"><div n="51" subtype="section" type="textpart"><p>exundauit igitur aqua et leuauit <lb/>
            arcam, et ferebatur super summum aquarum. non inmerito <lb/>
            exundauit aqua, quando caeli cataractae apertae sunt et de<note type="margin"> F </note> <lb n="20"/>
            terra rupti sunt fontes aquarum et flumina. quod magna <lb/>
            enphasi dictum est. ubi enim eruptio, ibi inreuocabilis effusio <lb/>
            sit necesse est, nec retineri facilis ingentium prolapsio fluentorum. <lb/>
            manifestum igitur quod scriptum est. uerum si altius <lb/>
            spectandum putes, caro nostra diuersis agitatur et freti modo

<note type="footnote"> 10 Gen. 7, 16 Philo Quaest. II 19 18 Gen. 7, 17 24 Philo <lb/>
            Quaest. II 20 </note>

<note type="footnote"> 1 auarus <hi rend="italic">B</hi> auaros P (os <hi rend="italic">ex</hi> us <hi rend="italic">m3) T\'</hi> (v <hi rend="italic">s</hi>. 0) <hi rend="italic">DNCM</hi> auaris <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            2 luxoriae <hi rend="italic">PT</hi> luxoriose <hi rend="italic">B</hi> effundendique P (den s. u. <hi rend="italic">m3)</hi> 5 snperiora <lb/>
            <hi rend="italic">PC</hi> superiori <hi rend="italic">1\'</hi> (i <hi rend="italic">alt. ex</hi> e) <hi rend="italic">DNM</hi> 7 luxoria P (v <hi rend="italic">s</hi>. o) <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            9 mentis uigorem <hi rend="italic">B</hi> 10 est <hi rend="italic">om. B</hi> 11 tuto &amp; sepienda T 17 induit <lb/>
            (i <hi rend="italic">alt. longum ex</hi> 1) operimento (eri s. u.) <hi rend="italic">P</hi> indulto operimento <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            congelascat <hi rend="italic">B</hi> 22 enfasi <hi rend="italic">libri</hi> 23 retineri potest <hi rend="italic">T</hi> prolaptio <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            prolatio <hi rend="italic">CM</hi> 24 manifestum <hi rend="italic">T</hi> manifestum est P (est s. u.) <hi rend="italic">cet</hi>. aIiquis <lb/>
            <hi rend="italic">P (ex</hi> altius <hi rend="italic">m2) T\'</hi> 25 <hi rend="italic">post</hi> agitatur <hi rend="italic">add</hi>. fluctibus <hi rend="italic">DY</hi> freti <lb/>
            <hi rend="italic">more T</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="449"/>
            fluctuat passionibus, quibus huc atque illuc tamquam super <lb/>
            undas molestiarum suarum nunc fame, nunc siti, nunc cupiditate, <lb/>
            nunc gaudio, nunc dolore iactatur. 
</p></div><div n="52" subtype="section" type="textpart"><p> Illud quoque non praetermittendum arbitror, quia scriptura <note type="margin"> 249 A </note> <lb/>
            non praeteriit, quantis numero cubitis aqua super terram <lb n="5"/>
            fuerit; quindecim enim cubitis super excelsos montes aquam <lb/>
            fuisse dixit. simplex itaque intellectus patet, allegoria autem <lb/>
            quinque sensus conplectitur, qui sunt in corpore nostro uelut <lb/>
            excelsi montes, qui hanc carnem passionum obumbrant et <lb/>
            plerumque incursantur bestiis et exagitantur condensa et opaca <lb n="10"/>
            eorum. unde et dominus per nationum credentium fidem <lb/>
            ueniens ad ecclesiam suam uenit a Libano, sicut ait Ambacum <lb/>
            propheta dicens: dominus a Libano ueniet, a monte <note type="margin"> B </note> <lb/>
            umbroso et opaco. ecclesia quoque uenit a Libano, sicut <lb/>
            habent Cantica canticorum. ita enim legimus: ades huc <lb n="15"/>
            a Libano, sponsa, ades huc a Libano. transibis et <lb/>
            pertransibis a principio fidei, a cubilibus leonum <lb/>
            et montibus pardorum, quod gentiles populi. qui uelut <lb/>
            bestialium passionum graues patiebantur incursus, nunc altitudine <lb/>
            fidei et sublimitate deuotionis emineant. per hos igitur <lb n="20"/>
            montes Christus aduenit comprimens euangelicis disputationibus <note type="margin"> C </note> <lb/>
            ferocis istius corporis motus atque illam altitudinem cordis <lb/>
            et se extollentem superbiam oboedientia et humilitate sui <lb/>
            destruens, meritoque fructus mansuetudinis ferre coeperunt <lb/>
            quos ante grauium passionum diluuia subruebant. de numero <lb n="25"/>
            autem cubitorum sic quidam ante nos aestimauerunt, quod <lb/>
            quinque sensus triplicem collectionem habeant, eo quod uisus <lb/>
            uisibile uidet et auditus audibile audit et odoratus odorabile

<note type="footnote"> 4 et 25 Philo Quaest. II 21 6 Gen. 7, 20 13 Amb. 3, 3 <lb/>
            15 Cant. 4, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 atque P (at s. <hi rend="italic">u. m3)</hi> 6 \'XV. <hi rend="italic">PTCM</hi> montes excelsos <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            8 sensus <hi rend="italic">om. B</hi> 10 et <hi rend="italic">pr. om. B</hi> exagitentur <hi rend="italic">P</hi> (a s. e) 12 ambacum <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> abacuc <hi rend="italic">T\'C</hi> abacuch <hi rend="italic">M</hi> abbacuc <hi rend="italic">cet</hi>. 13 a Libano <hi rend="italic">om. NCM</hi> <lb/>
            16 sponsa... Libano <hi rend="italic">om. B</hi> 20 emineant <hi rend="italic">T</hi> meant <hi rend="italic">cet</hi>. 22 ferocis <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            feroces <hi rend="italic">P</hi> (es <hi rend="italic">ex</hi> is) <hi rend="italic">cet</hi>. istius <hi rend="italic">om. DN</hi> 24 mansaaetudinis <hi rend="italic">P</hi> (a <lb/>
            <hi rend="italic">alt. eras.)</hi> 25 grauia <hi rend="italic">B</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXII. Ambr. pan 1, faac. 1. </note>

<note type="footnote"> 29 </note> <lb/>
             
<pb n="450"/>
            odoratur et gustatus gustabile gustat et tactus quod tangendi <note type="margin"> D </note> <lb/>
            substantiae subiacet tangit. ideo quinque sensus tripliciter <lb/>
            aestimati sunt uel secundum illud: scribe tibi tripliciter. <lb/>
            ego tamen illud commodius puto, ut sensus terreni hominis <lb/>
            atque animalis et spiritalis accipiam, quos illa diluuii fluenta<lb n="5"/>
            transcenderint. 
</p></div><div n="53" subtype="section" type="textpart"><p> Mento mortua est omnis caro, quae mouebatur. <lb/>
            quod et secundum litteram liquet et proprie ac naturaliter <lb/>
            carnis corruptelam indicio procellosae commotionis expressit. <note type="margin"> E </note> <lb/>
            commotio enim uitiosa non est nisi per affectus corruptionem;<lb n="10"/>
            mouet enim uoluptates caro et ipsa uoluptatibus commouetur, <lb/>
            talis autem commotio corruptelam creat. causa ergo corruptelae <lb/>
            commotio istius mundi est, per quam anima uniuscuiusque <lb/>
            degenerat. cum enim uitiosae passiones mentem mouent, <lb/>
            corruptela generatur; cum excitantur studia uirtutum, disciplinae<lb n="15"/>
            profectus est. omnis igitur qui erat in arida mortuus est: <note type="margin"> F </note> <lb/>
            nec enim poterant non mori quos tanti diluuii unda demerserat. <lb/>
            hoc secundum scriptum seriemque uerborum. ceterum <lb/>
            si allegoriam quaeras, non est dubium quia exemplo ligni <lb/>
            aridioris, quod simul ut lambere coeperit ignis exurit, ita<lb n="20"/>
            anima, nisi diuersarum umescat rore uirtutum poculo quodam <lb/>
            inrigata sapientiae et fonte iustitiae atque inriguo castitatis, <lb/>
            tamquam arefacta radice uitali cupiditatum deflagrat incendio <lb/>
            uel profluuio carnis inlisa procumbit. unde semper epulari <lb/>
            debet animus bonorum operum cogitationes, ut prudentiae<note type="margin"> 250 A </note> <lb n="25"/>
            suco mens inebriata pinguescat, quo non facile diluuii corporalis <lb/>
            cedat iniuriae atque arido incuriae situ euirata moriatur.

<note type="footnote"> 3 Prouerb. 22, 20 7 Gen. 7, 21 Philo Quaest. II 22 16 Gen. <lb/>
            7, 22 Philo Quaest. II 23 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 gnBtatus P gustus cet. 8 tibi om. B 12 corrnptela creatur B</hi><lb/>
            14 degenerat <hi rend="italic">TT\'</hi> degenerat P degeneratur <hi rend="italic">DNBCM</hi> .15 excitantur <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi</hi> excitant <hi rend="italic">libri</hi> 17 demerserat <hi rend="italic">TM et</hi> (de <hi rend="italic">ex</hi> di) <hi rend="italic">T\'</hi> dimerserat <lb/>
            <hi rend="italic">cet</hi>. 19 est dubium <hi rend="italic">PT\'B</hi> dubium est <hi rend="italic">cet</hi>. ad exemplum <hi rend="italic">N</hi> exemplfi <lb/>
            <hi rend="italic">CM</hi> 21 hamescat <hi rend="italic">D (h. 8. u.) TBNCJI</hi>. 27 <hi rend="italic">situllll P</hi> siti <hi rend="italic">DN</hi> eairata <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> (e in <hi rend="italic">ras.)</hi> uirata <hi rend="italic">B</hi> enicerata M </note> <lb/>
             
<pb n="451"/>
            ideoque nos admonet dominus a fonte sapientiae non recedere, <lb/>
            pocula uirtutis haurire, ne quis sole iniquitatis arescat et <lb/>
            procellam persecutionis sustinere non possit. scriptum est <lb/>
            enim: quodsi in umido hoc faciunt, in arido quid <lb/>
            fiet? <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="54" subtype="section" type="textpart"><p> Deleuit inquit deus omne quod erat super faciem <note type="margin"> B </note> <lb/>
            terrae. scripti euidens explanatio, allegoria autem expositam <lb/>
            nobis declarat superbiam, quae se extollit in hac terrena <lb/>
            fragilique substantia et inmemor diuinorum humana despiciens <lb/>
            ipsum adrogantis uiri habitum incessumque deformat. quales <lb n="10"/>
            describit Esaias Iudaeae filias oculorum micantes nutibus et <lb/>
            alta se ceruice iactantes. sunt enim huiusmodi erigentes supercilia, <lb/>
            inflato corde, elato pectore, ceruice resupina, qui solum <lb/>
            quidem pedum perstringant uestigiis, toto autem se librent. <note type="margin"> c </note> <lb/>
            corpore at inani suspendant examine, in priora gressu prodeant <lb n="15"/>
            in posteriora uerticem reclinantes, caelum spectent, <lb/>
            terram autem fastidiant tamquam ceruicis dolore suffixi. ut <lb/>
            eam inclinare non possint. hos igitur deleuit de libro uitae <lb/>
            deus dicens: omnis qui se exaltat humiliabitur nec <lb/>
            inter merita sanctorum commentis facit adhaerere caelestibus. 
</p></div><div n="55" subtype="section" type="textpart"><p><lb n="20"/>
            omnibus igitur qui extra arcam fuerunt interemptis <note type="margin"> D </note> derelictus  <lb/>
            est solus Noe in arca cum iis qui cum ipso <lb/>
            erant. non indiget interpretatione sermo simplicior - concurrit <lb/>
            intellectus cum littera —, altior autem et interior significatio <lb/>
            demonstrat iustum uirum amatoremque sapientiae tamquam <lb n="25"/>
            arborem fructuosam internecatis quae escam eius solebant <lb/>
            adrodere, comam obumbrare, coaitare processus ramorum

<note type="footnote"> 1 Baruch 3, 12 4 Luc. 23. 31 6 Gen. 7, 23 Philo Quaest. <lb/>
            II 24 11 Esai. 3, 16 18 Apoc. 3, 5 19 Luc. 14, 11 21 Gen. <lb/>
            7, 23 Fhilo Quaest. II 25 </note>

<note type="footnote"> 6 omnem <hi rend="italic">P</hi> (m <hi rend="italic">alt. eras.)</hi> super... declarat <hi rend="italic">om. T</hi> 8 superbia <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            quastg <hi rend="italic">P</hi> (i se a. Rrę <hi rend="italic">m2)</hi> quae te <hi rend="italic">T</hi> que (e in <hi rend="italic">ras.)</hi> &amp; <hi rend="italic">T\'</hi> quae uel <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            11 filias <hi rend="italic">P</hi> (a <hi rend="italic">m2 ex o)</hi> 14 pedem <hi rend="italic">P</hi> (v 8. e <hi rend="italic">alt. m3)</hi> prestringant <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            (p <hi rend="italic">m3)</hi> praestringant <hi rend="italic">TT\'</hi> librent P (r s. u.) 15 procedant <hi rend="italic">DNCM</hi> <lb/>
            16 in <hi rend="italic">T</hi> ad <hi rend="italic">P (s. u. m2) cet</hi>. 20 sanctorum <hi rend="italic">om. B</hi> 22 hiis <hi rend="italic">M <lb/>
            his cet</hi>. </note>

<note type="footnote"> 29* </note> <lb/>
             
<pb n="452"/>
            uelut exsortem inrationabilium passionum solum remansisse <lb/>
            cum suis. sui autem sunt purae animi disceptationes, quae <note type="margin"> E </note> <lb/>
            uirtuti adhaereant. et bene addidit in arca remansisse, quasi <lb/>
            uix credibile amputatis corporalibus passionibus uideretur eum <lb/>
            adhuc uersari in corpore, quo, licet iam terrenis careret contagiis,<lb n="5"/>
            incorruptam licet, corporis tamen adhuc substantiam <lb/>
            reseruabat et uelut incorporeus in corpore superferebatur <lb/>
            diluuio, non absorbebatur, corpus quidem gerens quasi in <lb/>
            arcae positus interno, sed qui corpus ipsum insuperabilis <lb/>
            passionibus quasi incorporeus in medio tantorum motuum<note type="margin"> F </note> <lb n="10"/>
            gubernaret. 
</p></div></div></body></text></TEI>