Sed quia ubi generantur, hic ordo est, ubi autem generant, Iapheth primo loco scribitur, tertio Cham, ideo ne quis contraria nos posterioribus dixisse arbitretur, etiam illius loci explananda ratio est. bonum quidem quod uelut in quadam naturae nobilitate est praecedit, malum autem sequitur. sunt enim mentis cogitationes contrariae, quae utique oriuntur postea. haec quamdiu uelut intus clausae sunt nec tamquam in herbis germinant, quodam sinu bonae mentis fouentur, ne c prodeant. nam quamdiu in uoluntate est malum, non in entelechia, hoc est in opere atque effectu, bonitas mentis gubernatoris uelut aurigae modo cohibet uel refrenat malitiam temptantem prorumpere, cum uero efferbuerit atque in ulcus eruperit, ne possit latius serpere et finitima contaminare, tunc iusta succedit prouidentia, ne illud indifferens, quod uulgo 2 Hom. H. IIII 299 11 Gen. 6. 1; cf. 10, 2 sqq. 1 tota P (ta in ras.) tort.. T (aa eras.), orn. B 2 kakwc BEIC (decc T deyc B) MECON (MECwN B) CAAACCEN (CAACCEN corr . CAAACCEN T\' CAAACCEy B) PT\'B kakoadereMeCONOABACTEN T kakwcdeicMNCtoNCadCCHN N 4 modi T 5 generari P ml T generare P m2 cet . 8 singula TT\' singulae PN singulare B 9 fatigarentar N euadendi P (e pr. s. u.) 12 iaphet B iafhet P iafet TN iafeth T 15 sunt autem B 16 cogitationes mentis N 17 clausa N 19 eatelechia libri (h s. u. T\'B) 20 affectu N 21 uelut aurigae TT\'B i: uel aupinge (ante p parua ras.) P (infra in mg . \': uelut aurigae) uel aurigae N uel TNB uelut P {ut eras.) T 22 cum uero in mg. ml P 24 uulgo om. N secundum bonum dicunt, uelut loco cedat, cum iam feruenti D malo non possit resistere. itaque ne latius fundat uirus noxium et plurimas inficiat generando corruptiones, illud primum bonum, quod natura bonum est, dum locum mutat, ordinem mutat, ut quasi laboranti cornui opem ferat et eam partem acie suscipiat, quae plus laborat; uirtus enim bellatoris difficilioribus locis est necessaria, sicut etiam boni custodis praesentia ibi frequentior, ubi muri fragiliores. ac ne qua pars sine defensore sit, dum illud bonum inclinatiora sustentat, E tunc illud indifferens superiorem locum suscipit uelut deputante sibi eam partem perfectiore bono; nihil enim uirtute perfectius. indifferentia autem non habent robur ualidae uirtutis, sed eius augent et diffundunt gratiam. unde Iapheth dictus est, quod \'latitudo\' significatur latine. Nec. solum sanctus Noe abundauit filiorum generatione, sed F etiam uniuersa se effudit eo quam maxime tempore generatio. quod non otiosum uidetur. secuturo enim diluuio non debuit aestimari defuisse gratiam fecunditatis illi generationi, quam diluuia absorbuerunt, ut quod fuit humani generis abundantia diuinae deputetur gratiae, quod diluuium secutum est nostris 230 A adscribatur iniquitatibus, qui peccatis nostris auertimus domini misericordiam. sic et in posterioribus inuenies quod secuturam Aegypti sterilitatem praecessit totidem annorum fecunditas. principale est enim uirtutis inchoare a beneficiis et praeseminare gratiam. unde et Dauid ait: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. praecedit beneficii gratia, sequitur censura sobriae disciplinae. diuinum est igitur quod praemittuntur bona, nostrum quod mutantur.