<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa039.opp-lat1"><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p>            ergo, ut ad superiora redeamus, delet deus resurrectionem <lb/>
            carnis tamquam apicum scriptionem. quo declaratur quod <lb/>
            superfluam hominum natiuitatem propter impietatem eius deleuerit <lb/>
            specie litterarum, substantiam autem et conuersationem <lb/>
            generis seruarit humani uelut perpetuitate tabularum, ut ex<lb n="5"/>
            ea semen reliquum pullularet. cui sententiae conuenire etiam <lb/>
            illud uidetur, quia ait: delebo inquit omnem <note type="margin"> 246 A </note> resurrectionem  <lb/>
            carnis. resurrectioni autem communi usu naturae <lb/>
            contraria uidetur esse purgatio, quia purgatione reciditur et reprimitur <lb/>
            resurrectionis luxuria. omne tamen quod purgatur speciem<lb n="10"/>
            amittit, substantiam suam seruat atque meliorat. repressit igitur <lb/>
            dominus iam purgatione diluuii corporeum usum conuersationemque <lb/>
            generationis eius, quae degenerauerat a decore naturae <lb/>
            et accepti muneris uenustate. haec secundum litteram. quod <note type="margin"> B </note> <lb/>
            autem ad altiorem pertinet sensum, diluuii species typus est <lb n="15"/>
            purgationis animae nostrae. itaque cum mens nostra [corporalibus-. <lb/>
            ] se a mundi istius inlecebris, quibus ante delectabatur, <lb/>
            abluerit, bonis cogitationibus ueteris conluuiem cupiditatis <lb/>
            absterget tamquam purioribus absorbens aquis turbidorum <lb/>
            prius amaritudinem fluentorum. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Et fecit inquit omnia Noe quae mandauit ei <note type="margin"> c </note> dominus <lb/>
            deus. iustus mandata accipit, seruus imperia. hic amici <lb/>
            censetur loco qui fecerit quaecumque exsequenda susceperit, <lb/>
            ille qui nutat obsequiis oneri seruitutis addicitur. denique et <lb/>
            dominus Iesus dicit in euangelio: uos amici mei estis,

<note type="footnote"> 20 Exod. 15, 23 21 Gen. 7, 5 Philo Quaest. II 16 25 Ioh. 15, <lb/>
            14 tq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 declarat <hi rend="italic">CM</hi> 4 uelut spem <hi rend="italic">B</hi> 5 seruarit <hi rend="italic">P</hi> \\it <hi rend="italic">ex</hi> et) <hi rend="italic">T\'</hi> (t 8. <lb/>
            <hi rend="italic">u.) T</hi> seruaret <hi rend="italic">BM</hi> aeraaro <hi rend="italic">DNC</hi> uelut] uoluit <hi rend="italic">DN</hi> 6 pulluraret P <lb/>
            (I 8. r) 7 quia <hi rend="italic">P ml</hi> qui <hi rend="italic">T</hi> quod <hi rend="italic">Pm2 cet</hi>. 12 iam T qui iam <hi rend="italic">PTC</hi> <lb/>
            qds <hi rend="italic">B</hi> quadam <hi rend="italic">N, om. M. in D spatium est 5 litt</hi>. 13 a <hi rend="italic">DN</hi> quae P <lb/>
            <hi rend="italic">(cras.) T, om. T\' cet</hi>. decorem <hi rend="italic">T</hi> 14 uenustate <hi rend="italic">N</hi> uenustatem <lb/>
            amiserat <hi rend="italic">T</hi> uestat <hi rend="italic">C</hi> uenustat <hi rend="italic">cet</hi>. haec <hi rend="italic">P</hi> (h <hi rend="italic">8. u m2)</hi> 15 sensum <lb/>
            pej-tinet <hi rend="italic">B</hi> 16 corporalibus <hi rend="italic">seclusi; uix probabile scrtbendum esse</hi> a <lb/>
            corporalibus se 18 bonisq; <hi rend="italic">D</hi> (q; <hi rend="italic">exp.) CM</hi> bonis quoque <hi rend="italic">N</hi> 22 deus <lb/>
            <hi rend="italic">. om. PTTB</hi> accepit <hi rend="italic">T (corr</hi>. accipit) <hi rend="italic">NCM</hi> 24 et <hi rend="italic">om. B</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="445"/>
            si feceritis quae ego praecipio uobis. iam non <lb/>
            dicam uos seruos. mandatur ergo ut amico, mandatur ut <lb/>
            ei qui ualida caritate, sobrio consilio quae mandata sunt exequatur. <lb/>
            nec fefellit dominum iudicium suum. inpleuit iustus <lb/>
            uniuersa, non partem, sed uniuersa quae mandata sunt ei, et <note type="margin"> D </note> <lb n="5"/>
            ideo scripturae diuinae accipit testimonium. nec superfluum <lb/>
            putes quia simul posuit dominum et deum — nam et deus <lb/>
            in domino et dominus in deo —, sed ut patris et filii intellegas <lb/>
            commune praeceptum. aliqui tamen ante nos sic interpretati <lb/>
            sunt, eo quod dominum et deum hoc loco dicendo et uindicaturi <lb n="10"/>
            et ignoturi geminam expresserit potestatem et, quia hic <lb/>
            uindicat prius in peccatores, ideo ante dominum dixerit, <note type="margin"> E </note> quoniam  <lb/>
            uero postea ut iusti seminarium propagetur indulget. <lb/>
            ideo deum postea nominauerit. denique facturus mundum deus <lb/>
            dicitur: in principio fecit deus caelum et terram. <lb n="15"/>
            et dixit deus: fiat lux. 
</p></div><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Est etiam illa non perfunctoria consideratio, quod <note type="margin"> F </note> sescentesimo  <lb/>
            anno Noe &lt; mense septimo&gt; uicensima et septima <lb/>
            mensis fit diluuium. septimum mensem uerni esse temporis <lb/>
            non ambigitur, quando augentur nascentia, ager parturit, terrarum <lb n="20"/>
            pariter atque animantium fetura se fundit. tunc ergo <lb/>
            fecit diluuium, quando dolor maior eorum foret qui in sua <note type="margin"> 247 A </note> <lb/>
            abundantia puniebantur, tunc ultio terribilior tamquam dicentis <lb/>
            dei: \'ecce omnia secundum liberalitatis diuinae prouidentiae <lb/>
            gratiam diues natura generauit, omnia in usum hominum

<note type="footnote"> 9 PJ ilo Qnaeet. II 16 15 Gen. 1, 1 et 3 17 cf. Gen. 7, 11 <lb/>
            Philo Quaest. II 17 20 Uerg. Georg. II 330 </note>

<note type="footnote"> 2 dico <hi rend="italic">TCM</hi> ut <hi rend="italic">pr. om. N</hi> 5 <hi rend="italic">ante</hi> uniuersa <hi rend="italic">pr. ras. P</hi> sed uniuersa <lb/>
            (a <hi rend="italic">m2 in ras.) P</hi> 6 diuinae scripturae <hi rend="italic">B</hi> accepit <hi rend="italic">Nill</hi> <lb/>
            7 dominum posuit <hi rend="italic">B</hi> 8 <hi rend="italic">expectes</hi> sed posuit 11 ignoturi <hi rend="italic">T</hi> ignoscituri <lb/>
            P (sci s. tł.) <hi rend="italic">cet</hi>. 12 prius uindicat <hi rend="italic">B</hi> ante <hi rend="italic">Oln. B</hi> 16 deus fiat <lb/>
            (fiat <hi rend="italic">in ras.)</hi> lux et facta est <hi rend="italic">B</hi> 17 sescentesimo <hi rend="italic">P</hi> (x <hi rend="italic">s. salt., sed<lb/>
             eras.)</hi> sexcentesimo <hi rend="italic">cet</hi>. 18 mense septimo <hi rend="italic">addidi,</hi> mense secundo <hi rend="italic">M <lb/>
            8. u. m. rec</hi>. uicegsima P uicesima <hi rend="italic">cet</hi>. 19 septimum <hi rend="italic">libri (s</hi>. x secundum <lb/>
            <hi rend="italic">D et m2 N, 8</hi>. al\' secundum <hi rend="italic">m. rec. M)</hi> 21 fetura (e in <hi rend="italic">ras.)</hi> <lb/>
            se. P 24 liberalitatis <hi rend="italic">P</hi> (tis <hi rend="italic">8. u. et</hi> ralita in <hi rend="italic">l\'as. m3 ex</hi> rtatis) </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="446"/>
            germinauit terra fecundior. segetes spectantur tritici, hordeo <lb/>
            campi replentur, comae arborum uenturi fructus floribus <lb/>
            uestiuntur: non deest terra obsequiis suis, non bestiae muneribus <lb/>
            suis, quae sollemnes soluuntur in partus, ut homini <note type="margin"> B </note> <lb/>
            nihil desit: homo solus partibus suis deest, nescit auctorem<lb n="5"/>
            suum, a quo ei omnia ministrantur, neglegit conditorem. <lb/>
            despicit homo remuneratorem suum, cum deus opus suum <lb/>
            non despexerit. pereant cum homine omnia, propter quem <lb/>
            nata sunt omnia. in suis diuitiis consumatur homo, cum sua <lb/>
            dote moriatur\'. nihil ante hominem terra deliquerat, nullis<lb n="10"/>
            errauit in fructibus: in homine solo se degenerasse cognoscit, <lb/>
            spinas et tribulos pro fructibus ferens. quod solum munus <note type="margin"> c </note> <lb/>
            admirabile est, principale mentis interiit. cur igitur omnia illa <lb/>
            seruantur? ideo non post collectos fructus infunditur aqua, ne <lb/>
            beneficium magis quam diluuium terra sentiret. denique uerno<lb n="15"/>
            apud Aegyptios tempore, sed mense diuerso Nilus exundat, <lb/>
            ut iaciendis seminibus terra mollescat et blandiore sinu, clementiore <lb/>
            gremio semina missa suscipiat. quod autem sescentesimo <lb/>
            anno Noe fit diluuium, illud uidetur ostendere, quia <lb/>
            sexto die Adam creatus est. idem numerus, hoc est qui par <note type="margin"> D </note> <lb n="20"/>
            dicitur, et in auctore et in reparatore seruatur, quia fons <lb/>
            sexagesimi et sescentesimi sextus est numerus. idem autem <lb/>
            et primus et septimus mensis dicitur. sed magis primum <lb/>
            obseruare debemus quod post diluuium uerno tempore colendorum <lb/>
            cura reparetur agrorum et placidi atque uberis soli <lb n="25"/>
            incipiat fetura procedere. quo significatur numquam deum eo <lb/>
            numero uel tempore interitum hominum fuisse facturum. quo <note type="margin"> E </note>

<note type="footnote"> 12 Gen. 3, 18 20 Gen. 1, 27 </note>

<note type="footnote"> 1 spectantur P (sp <hi rend="italic">m2 ex</hi> p) tritici hordeo (ordeo <hi rend="italic">TB) Pl\'T\'B</hi> <lb/>
            tritico et hordeo (ordeo <hi rend="italic">DNM) cet</hi>. 2 fructibus <hi rend="italic">P</hi> (ib <hi rend="italic">eras.)</hi> 3 bestiae <lb/>
            desunt <hi rend="italic">T\'DN</hi> 6 necgligit <hi rend="italic">T (g pr. eras.)</hi> 11 errabit <hi rend="italic">P</hi> (v <hi rend="italic">8</hi>. <lb/>
            b) <hi rend="italic">T</hi> 12 ferens P (n s. <hi rend="italic">u.)</hi> 14 potest P (st <hi rend="italic">m2</hi> s. tvst) 17 mollescat <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> (1 <hi rend="italic">pr. 8. u.)</hi> 18 suscipiat <hi rend="italic">TTB</hi> suscipiat <hi rend="italic">P</hi> suacipiantur cet. <lb/>
            sescenteaimo P sexcentesimo <hi rend="italic">cet</hi>. 20 hoc est qui par dicitur] est <lb/>
            par <hi rend="italic">DN</hi> par <hi rend="italic">CM</hi> 22 sescentesimi P sexcentesimi <hi rend="italic">cet</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="447"/>
            fecit exordium, nisi inmanibus delictis esset offensus. simul <lb/>
            ueniam temporis et numeri ratio promittit, quod etiam iratus <lb/>
            admoneatur tam praecedentibus causis beneficiorum suorum, <lb/>
            ut non penitus deleat eorum substantiam quos ipse donauit. 
</p></div><div n="49" subtype="section" type="textpart"><p> Et erupti sunt omnes fontes abyssi et cataractae <lb n="5"/>
            caeli apertae sunt. uim diluuii scriptura conuenienter <lb/>
            expressit dicens caelum et terram pariter esse commota, <lb/>
            ex quibus elementis constat istius mundi omne principium. <note type="margin"> F </note> <lb/>
            undique ergo influentibus aquarum molibus conclusum genus <lb/>
            hominum perurgetur. haec secundum litteram. quod autem ad <lb n="10"/>
            altiorem pertinet sensum, caeli symbolo mens humana significatur, <lb/>
            terrae autem appellatione corpus et sensus. magna <lb/>
            igitur naufragia, quando mentis pariter et corporis sensuumque <lb/>
            omnium turbo et procella miscentur. diligenter dicta <lb/>
            pensemus. plerumque fraus mentis et dolus suum exercent <lb n="15"/>
            uenenum, sed tamen sobrietas corporis et continentia obumbrant <lb/>
            mentis improbitatem. frequenter incerto fidei atque opinionis <lb/>
            suae mens lubrica est, sed tamen caro deliciis et luxuria <note type="margin"> 248 A </note> <lb/>
            uacat, ut frugalitas errorem mentis excuset, sicut multi sunt <lb/>
            haereticorum, qui praetendere nolunt corporis continentiam, ut <lb n="20"/>
            adsertioni suae fidem testimonio sobriae carnis adquirant. etsi <lb/>
            sensu lubrici, tamen quo minus turpes aliquanto excusabiliores <lb/>
            habentur. cum autem uenena mentis et contagia corporeae <lb/>
            obscenitatis sensum omnem uigoremque confundunt atque <lb/>
            animus incerto lubricus motu, malitiae faetidus atramento, <note type="margin"> B </note> <lb n="25"/>
            crudelitatis furore succensus etiam corporalibus flagitiis

<note type="footnote"> 5 Gen. 7, 11 Philo Quaest. II 18 </note>

<note type="footnote"> 4 paenitus P 5 erupti <hi rend="italic">PTB et</hi> (e <hi rend="italic">eras.) T\'</hi> rupti <hi rend="italic">cet., cf. p. 454,13 <lb/>
            catarectae P cataractae N (a tert. in ras. m3) 8 ex PT e cet</hi>. <lb/>
            11 sensum <hi rend="italic">P</hi> (sensu <hi rend="italic">in ras.)</hi> humana mens <hi rend="italic">JJNCM</hi> 16 corporis <hi rend="italic">P <lb/>
            (m2 ex</hi> corpuro) corporum <hi rend="italic">T</hi> 18 luxuria. <hi rend="italic">T\'C</hi> luxoria <hi rend="italic">PT</hi> luxuriae <hi rend="italic">DN <lb/>
            et</hi> (e <hi rend="italic">eras.) M</hi> luxuriosa <hi rend="italic">(om</hi>. et) <hi rend="italic">B</hi> 19 fragilitas <hi rend="italic">DNBCM</hi> mentis <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> 21 adsertionis <hi rend="italic">TDNB</hi> 23 corporee <hi rend="italic">P</hi> (e <hi rend="italic">alt. ex</hi> a <hi rend="italic">m2)</hi> <lb/>
            24 omnemque uigorem <hi rend="italic">B</hi> 25 fetidus <hi rend="italic">B</hi> fedus <hi rend="italic">N</hi> fedus <hi rend="italic">DCltI</hi> 26 fu- <lb/>
            <hi rend="italic">rore P (f in ras.)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="448"/>
            incitatur, auarus quoque affectus inpatiens mediocrium facultatum <lb/>
            luxuriae cupiditate effundendique libidine praecipitatur in <lb/>
            facinus adpetendae salutis alienae, tunc magnum est diluuium <lb/>
            omnibus pariter ingruentibus passionibus, tunc se insipientia <lb/>
            iniustitia temeritas inprobitas perfidia de superiore parte tamquam<lb n="5"/>
            cataractae mentis uidentur effundere. inde erumpunt de <lb/>
            corporis fonte terreni libido temulentia luxuria, postremo <note type="margin"> C </note> <lb/>
            diuersorum criminum prolapsiones, quae penitus et corporis <lb/>
            robur et uigorem mentis effeminant. 
</p></div><div n="50" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> I Et clausit deus a foris arcam. sermo manifestus est<note type="margin"> D </note> <lb n="10"/>
            secundum litteram. claudenda fuit arca et tuto saepienda <lb/>
            munimine, ne eam uaga diluuii fluenta penetrarent. altioris <lb/>
            quoque sensus non incongrua interpretatio, si corpus humanum, <note type="margin"> E </note> <lb/>
            cui arca haec quae describitur figuratur, saeptum corio iudicemus <lb/>
            a frigore aestuque defendi, quod artifex deus ad omnium<lb n="15"/>
            membrorum protectionem naturalibus uestiuit exuuiis et quodam <lb/>
            circumfuso induit operimento, ut neque frigore congelescat  <lb/>
            nec aestiuo calore soluatur.</p></div></div></body></text></TEI>