ergo, ut ad superiora redeamus, delet deus resurrectionem carnis tamquam apicum scriptionem. quo declaratur quod superfluam hominum natiuitatem propter impietatem eius deleuerit specie litterarum, substantiam autem et conuersationem generis seruarit humani uelut perpetuitate tabularum, ut ex ea semen reliquum pullularet. cui sententiae conuenire etiam illud uidetur, quia ait: delebo inquit omnem 246 A resurrectionem carnis. resurrectioni autem communi usu naturae contraria uidetur esse purgatio, quia purgatione reciditur et reprimitur resurrectionis luxuria. omne tamen quod purgatur speciem amittit, substantiam suam seruat atque meliorat. repressit igitur dominus iam purgatione diluuii corporeum usum conuersationemque generationis eius, quae degenerauerat a decore naturae et accepti muneris uenustate. haec secundum litteram. quod B autem ad altiorem pertinet sensum, diluuii species typus est purgationis animae nostrae. itaque cum mens nostra [corporalibus-. ] se a mundi istius inlecebris, quibus ante delectabatur, abluerit, bonis cogitationibus ueteris conluuiem cupiditatis absterget tamquam purioribus absorbens aquis turbidorum prius amaritudinem fluentorum. Et fecit inquit omnia Noe quae mandauit ei c dominus deus. iustus mandata accipit, seruus imperia. hic amici censetur loco qui fecerit quaecumque exsequenda susceperit, ille qui nutat obsequiis oneri seruitutis addicitur. denique et dominus Iesus dicit in euangelio: uos amici mei estis, 20 Exod. 15, 23 21 Gen. 7, 5 Philo Quaest. II 16 25 Ioh. 15, 14 tq. 2 declarat CM 4 uelut spem B 5 seruarit P \\it ex et) T\' (t 8. u.) T seruaret BM aeraaro DNC uelut] uoluit DN 6 pulluraret P (I 8. r) 7 quia P ml qui T quod Pm2 cet . 12 iam T qui iam PTC qds B quadam N, om. M. in D spatium est 5 litt . 13 a DN quae P (cras.) T, om. T\' cet . decorem T 14 uenustate N uenustatem amiserat T uestat C uenustat cet . haec P (h 8. u m2) 15 sensum pej-tinet B 16 corporalibus seclusi; uix probabile scrtbendum esse a corporalibus se 18 bonisq; D (q; exp.) CM bonis quoque N 22 deus . om. PTTB accepit T (corr . accipit) NCM 24 et om. B si feceritis quae ego praecipio uobis. iam non dicam uos seruos. mandatur ergo ut amico, mandatur ut ei qui ualida caritate, sobrio consilio quae mandata sunt exequatur. nec fefellit dominum iudicium suum. inpleuit iustus uniuersa, non partem, sed uniuersa quae mandata sunt ei, et D ideo scripturae diuinae accipit testimonium. nec superfluum putes quia simul posuit dominum et deum — nam et deus in domino et dominus in deo —, sed ut patris et filii intellegas commune praeceptum. aliqui tamen ante nos sic interpretati sunt, eo quod dominum et deum hoc loco dicendo et uindicaturi et ignoturi geminam expresserit potestatem et, quia hic uindicat prius in peccatores, ideo ante dominum dixerit, E quoniam uero postea ut iusti seminarium propagetur indulget. ideo deum postea nominauerit. denique facturus mundum deus dicitur: in principio fecit deus caelum et terram. et dixit deus: fiat lux. Est etiam illa non perfunctoria consideratio, quod F sescentesimo anno Noe < mense septimo> uicensima et septima mensis fit diluuium. septimum mensem uerni esse temporis non ambigitur, quando augentur nascentia, ager parturit, terrarum pariter atque animantium fetura se fundit. tunc ergo fecit diluuium, quando dolor maior eorum foret qui in sua 247 A abundantia puniebantur, tunc ultio terribilior tamquam dicentis dei: \'ecce omnia secundum liberalitatis diuinae prouidentiae gratiam diues natura generauit, omnia in usum hominum 9 PJ ilo Qnaeet. II 16 15 Gen. 1, 1 et 3 17 cf. Gen. 7, 11 Philo Quaest. II 17 20 Uerg. Georg. II 330 2 dico TCM ut pr. om. N 5 ante uniuersa pr. ras. P sed uniuersa (a m2 in ras.) P 6 diuinae scripturae B accepit Nill 7 dominum posuit B 8 expectes sed posuit 11 ignoturi T ignoscituri P (sci s. tł.) cet . 12 prius uindicat B ante Oln. B 16 deus fiat (fiat in ras.) lux et facta est B 17 sescentesimo P (x s. salt., sed eras.) sexcentesimo cet . 18 mense septimo addidi, mense secundo M 8. u. m. rec . uicegsima P uicesima cet . 19 septimum libri (s . x secundum D et m2 N, 8 . al\' secundum m. rec. M) 21 fetura (e in ras.) se. P 24 liberalitatis P (tis 8. u. et ralita in l\'as. m3 ex rtatis) germinauit terra fecundior. segetes spectantur tritici, hordeo campi replentur, comae arborum uenturi fructus floribus uestiuntur: non deest terra obsequiis suis, non bestiae muneribus suis, quae sollemnes soluuntur in partus, ut homini B nihil desit: homo solus partibus suis deest, nescit auctorem suum, a quo ei omnia ministrantur, neglegit conditorem. despicit homo remuneratorem suum, cum deus opus suum non despexerit. pereant cum homine omnia, propter quem nata sunt omnia. in suis diuitiis consumatur homo, cum sua dote moriatur\'. nihil ante hominem terra deliquerat, nullis errauit in fructibus: in homine solo se degenerasse cognoscit, spinas et tribulos pro fructibus ferens. quod solum munus c admirabile est, principale mentis interiit. cur igitur omnia illa seruantur? ideo non post collectos fructus infunditur aqua, ne beneficium magis quam diluuium terra sentiret. denique uerno apud Aegyptios tempore, sed mense diuerso Nilus exundat, ut iaciendis seminibus terra mollescat et blandiore sinu, clementiore gremio semina missa suscipiat. quod autem sescentesimo anno Noe fit diluuium, illud uidetur ostendere, quia sexto die Adam creatus est. idem numerus, hoc est qui par D dicitur, et in auctore et in reparatore seruatur, quia fons sexagesimi et sescentesimi sextus est numerus. idem autem et primus et septimus mensis dicitur. sed magis primum obseruare debemus quod post diluuium uerno tempore colendorum cura reparetur agrorum et placidi atque uberis soli incipiat fetura procedere. quo significatur numquam deum eo numero uel tempore interitum hominum fuisse facturum. quo E 12 Gen. 3, 18 20 Gen. 1, 27 1 spectantur P (sp m2 ex p) tritici hordeo (ordeo TB) Pl\'T\'B tritico et hordeo (ordeo DNM) cet . 2 fructibus P (ib eras.) 3 bestiae desunt T\'DN 6 necgligit T (g pr. eras.) 11 errabit P (v 8 . b) T 12 ferens P (n s. u.) 14 potest P (st m2 s. tvst) 17 mollescat P (1 pr. 8. u.) 18 suscipiat TTB suscipiat P suacipiantur cet. sescenteaimo P sexcentesimo cet . 20 hoc est qui par dicitur] est par DN par CM 22 sescentesimi P sexcentesimi cet . fecit exordium, nisi inmanibus delictis esset offensus. simul ueniam temporis et numeri ratio promittit, quod etiam iratus admoneatur tam praecedentibus causis beneficiorum suorum, ut non penitus deleat eorum substantiam quos ipse donauit. Et erupti sunt omnes fontes abyssi et cataractae caeli apertae sunt. uim diluuii scriptura conuenienter expressit dicens caelum et terram pariter esse commota, ex quibus elementis constat istius mundi omne principium. F undique ergo influentibus aquarum molibus conclusum genus hominum perurgetur. haec secundum litteram. quod autem ad altiorem pertinet sensum, caeli symbolo mens humana significatur, terrae autem appellatione corpus et sensus. magna igitur naufragia, quando mentis pariter et corporis sensuumque omnium turbo et procella miscentur. diligenter dicta pensemus. plerumque fraus mentis et dolus suum exercent uenenum, sed tamen sobrietas corporis et continentia obumbrant mentis improbitatem. frequenter incerto fidei atque opinionis suae mens lubrica est, sed tamen caro deliciis et luxuria 248 A uacat, ut frugalitas errorem mentis excuset, sicut multi sunt haereticorum, qui praetendere nolunt corporis continentiam, ut adsertioni suae fidem testimonio sobriae carnis adquirant. etsi sensu lubrici, tamen quo minus turpes aliquanto excusabiliores habentur. cum autem uenena mentis et contagia corporeae obscenitatis sensum omnem uigoremque confundunt atque animus incerto lubricus motu, malitiae faetidus atramento, B crudelitatis furore succensus etiam corporalibus flagitiis 5 Gen. 7, 11 Philo Quaest. II 18 4 paenitus P 5 erupti PTB et (e eras.) T\' rupti cet., cf. p. 454,13 catarectae P cataractae N (a tert. in ras. m3) 8 ex PT e cet . 11 sensum P (sensu in ras.) humana mens JJNCM 16 corporis P (m2 ex corpuro) corporum T 18 luxuria. T\'C luxoria PT luxuriae DN et (e eras.) M luxuriosa (om . et) B 19 fragilitas DNBCM mentis om. B 21 adsertionis TDNB 23 corporee P (e alt. ex a m2) 24 omnemque uigorem B 25 fetidus B fedus N fedus DCltI 26 fu- rore P (f in ras.) incitatur, auarus quoque affectus inpatiens mediocrium facultatum luxuriae cupiditate effundendique libidine praecipitatur in facinus adpetendae salutis alienae, tunc magnum est diluuium omnibus pariter ingruentibus passionibus, tunc se insipientia iniustitia temeritas inprobitas perfidia de superiore parte tamquam cataractae mentis uidentur effundere. inde erumpunt de corporis fonte terreni libido temulentia luxuria, postremo C diuersorum criminum prolapsiones, quae penitus et corporis robur et uigorem mentis effeminant. I Et clausit deus a foris arcam. sermo manifestus est D secundum litteram. claudenda fuit arca et tuto saepienda munimine, ne eam uaga diluuii fluenta penetrarent. altioris quoque sensus non incongrua interpretatio, si corpus humanum, E cui arca haec quae describitur figuratur, saeptum corio iudicemus a frigore aestuque defendi, quod artifex deus ad omnium membrorum protectionem naturalibus uestiuit exuuiis et quodam circumfuso induit operimento, ut neque frigore congelescat nec aestiuo calore soluatur.