sed haec loco suo P reseruanda arbitror. nunc quod superest consideremus. pulchre enim dixit: quia te uidi iustum in generatione ista. multi hominibus iusti uidentur, pauci deo: aliter hominibus, aliter deo: hominibus secundum uitae speciem, deo secundum puritatem animi, uirtutis ueritatem; homines quae foris sunt probant, deus quae intus examinat. perpense autem addidit: in generatione ista, ut neque superiores condemnaret E neque posteriores excluderet recteque diluuium factum adstrueret interitu generationis eius. quae non haberet aequitatis consortium. haec secundum litteram. altior autem sensus prouocat nos, ut hoc putemus uigorem mentis in anima esse et animam in corpore quod est pater familias in domo sua. quod 1 Prouerb. 9, 12 7 Prouerb. 15, 6 9 Gen. 9, 22 10 Gen. 19, 26 12 Gen. 19, 15 sqq. 15 Gen. 9, 21 17 Gen. 7, 1 a 1 solisj P (8 exp. m3) 5 alien. P (e eras.) 6 est om. N laudem iusti in eo N 7 quia B 14 obrepit N aut P (a a, u. m3) ut B relaxet T relaxat cet . argu.e P (a eras.) 18 deo pauci B 20 et uirtutis P (et 8. u. m3) T\' uirtutisque T 24 ex interitu T 24 consortium aequitatis N 26 putemus P (u pr. ex 0 m3) 27 est om. N enim in anima mens, hoc anima in corpore. si mens tuta est. tuta est domus, tuta est anima: si anima incolumis. incolumis F caro. mens enim sobria passiones omnes cohibet, sensus gubernat. sermonem regit. ideoque bene dicit dominus iusto: intra tu, hoc est: in te ipsum intra, in tuam mentem, in tuae animae principale. ibi salus est, ibi gubernaculum, foris diluuium, foris periculum. si autem intus fueris, et foris tutus es, quia ubi mens sui arbitra est, bonae sunt cogitationes, bonae exsecutiones. si enim nihil uitii mentem obumbret, sincerae cogitationes sunt. si studio sit castitas, cordi sit temperantia, 242 A nulla flamma inardescit libidinis, nulla ulcera proserpunt aegritudinis; sobrietas enim mentis medicina est corporis.